|
Venite, comedite et cetera. Thema proprium: mirabilia opera tua et
cetera. Tertium mirabile, imo mirabilissimum signum in consecratione
sacramenti altaris est, quod mutatur in corpus Christi tota substantia
panis: sic tamen quod manent panis accidentia, idest color, sapor et
hujusmodi, Christi corpus circumstantia et nostris sensibus objecta.
Quod enim in consecratione mutatur panis in corpus Christi, jam
probatum est; et quod manent humanis sensibus accidentia, patet.
Talis mutatio est supernaturalis, et dicitur proprie conversio, sive
transubstantiatio, quia similis ei per omnia non invenitur in natura.
Quod tamen ita fieri possit in hoc sacramento, triplici potest ostendi
similitudine. Prima similitudo quod substantia panis possit mutari,
ita quod accidentia maneant, sumitur de gratia prophetali. Hinc est
quod 4 Reg. 2, Eliseus misit sal in aquas amaras, et conversae
sunt in dulces. In qua conversione quatuor consideranda sunt;
scilicet continens et contentum, operans et operatum. Continens est
illa species, sive claritas exterior; contentum amaritudo interior,
quae transit atque mutatur in quartum, scilicet operatum, idest in
dulcedinem, et hoc per tertium, scilicet operans, idest per gratiam
prophetalem. Sic est quodammodo in mutatione panis in corpus
Christi. Primum, scilicet continens, idest species panis exterior
manet. Secundum, scilicet contentum, idest substantia panis mutatur
in quartum, scilicet in corpus Christi, et hoc per tertium, scilicet
operans, idest per verbum Dei. Secunda similitudo ejusdem sumitur a
conversione spirituali, de qua 1 Reg. 10, dicit Samuel ad
Saul, qui significat peccatorem: insiliet in te spiritus domini, et
mutaberis in virum alium: in qua conversione sive mutatione quatuor jam
supradicta consideranda sunt: scilicet continens et contentum, operans
et operatum. In statu enim peccati noster homo exterior pulcher et
sanus; sed homo interior amaritudine peccati et veneno plenus est et
aegrotus. Hic dum per spiritum Dei convertitur, specie corporis
manente, exterior amaritudo et languor peccati interior in dulcedinem
et sanitatem gratiae commutatur. Primum, scilicet species corporis
exterior manet: secundum, scilicet amaritudo peccati interior transit
in quartum, scilicet dulcedinem gratiae, et hoc per tertium, scilicet
per spiritum Dei; et sic fit, ut dictum est, in consecratione
corporis Christi. Eugenius ad quemdam conversum: quanta et quam
celebranda beneficia vis divinae bonitatis operatur. Et quod non tibi
novum et impossibile esse debeat, quod in Christi substantiam terrena
convertuntur, teipsum interroga, qui praeterita vilitate deposita
subito novam indutus es bonitatem. In exteriori nihil additum, totum
est in interiori mutatum. Tertia similitudo ejusdem sumitur de
mutatione naturali. Videmus enim quod ova ponuntur sub ave, ut sub
gallina vel sub columba, et per naturam mutantur in carnem, imo in
aviculam vivam. In hac mutatione similiter illa quatuor, quae jam
dicta sunt, possunt inveniri. Ibi enim est continens, scilicet
testa, quasi species ovi exterior; et contentum, scilicet vitellum,
quasi substantia ovi interior; et operans, scilicet natura; et
operatum, scilicet caro pulli. Primum, scilicet testa, species
exterior manet, secundum vitellum, sive substantia interior transit et
mutatur in quartum; scilicet in corpus pulli vivi, et hoc per tertium
operantem naturam. Et mira similitudo: quia diebus aliquibus integra
exterius videtur, quasi adhuc sit ovum, quod non est ovum, sed vivi
pulli integrum corpus testa velatum. Sicut ergo in hac re columba per
naturam, sic in sacramento altaris spiritus, scilicet per suam
omnipotentem virtutem. Si ergo sub ave ponis unum vel duo vel plura
ova, vertit ea per naturam interius in carne, testa manente exterius;
quanto magis unam hostiam panis, vel plures in altari, manente specie
panis exterius, spiritus sanctus eas repente interius in corpus
Christi sua virtute convertit? Nota versus de corpore Christi, de
hoc quod dicit de substantia panis: non quod sit materia corporis
Christi, sed quod panis convertitur in corpus Christi. Corpus de
pane, corpus de virgine natum. Primum conversum, sed materiale
secundum. Hic moraliter notandum est, cum irrationalis creatura,
scilicet panis, per verbum Dei et spiritus ejus in melius
convertitur; quanta sit peccatoris duritia, qui multis verbis et
spiritus sancti operationibus ad conversionem non perducitur. Jerem.
5: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Haec induratio finalis impoenitentia est: cujus triplex est causa.
Prima longa consuetudo peccandi; secunda incredulitas de justitia
Dei; tertia seductio inimici. De primo Sap. 14: invalescente
iniqua consuetudine error tamquam lex custoditus est: Jerem. 13:
si potest Aethiops mutare pellem suam, aut pardus varietates suas, et
vos potestis bene agere cum didiceritis malum. Glossa: consuetudo
peccandi quodammodo in naturam transit. Sed quod hominibus impossibile
est, Deo possibile est, ut non Aethiops vel pardus, longaevi
scilicet peccatores, suam naturam per se mutare videantur, sed Deus
qui in illis operatur. Augustinus: vocabas me domine, et suspirabam
ligatus non ferro alieno, sed mea propria voluntate. Velle enim meum
tenebat inimicus; et inde catenam fecerat et constrinxerat me. Quippe
ex voluntate perversa facta est libido; et dum servitur libidini,
facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est
necessitas. De secundo Soph. 1: visitabo super viros defixos in
faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis, non faciet bene dominus,
et non faciet male. Glossa: tollunt domini providentiam, putantes
quod nec bonis bona, nec malis mala possit reddere, sed omnia casu
regantur. Psalm. 13: dixit insipiens in corde suo, non est
Deus, justus judex qui judicat peccata: unde sequitur: corrupti
sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. De tertio
Oseae 5: non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad dominum,
quia spiritus fornicationis in medio eorum, et dominum non
cognoverunt. Quasi diceret: quia spiritus malignus obsedit eos, et
excaecat ut dominum non agnoscant, et promissionibus falsis seducit,
ideo converti non possunt. Eccles. 29: repromissio nequissima
plurimos perdit. Genes. 34: egressa Dina, ut videret mulieres
regionis illius. Et vidit eam Sichem princeps terrae, idest
Diabolus, adamavit, rapuit, dormivit cum ea, et conglutinata est
anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit, quia mundi
prospera, peccata levia, longam vitam false promittit. 3 Reg.
22, dicit Michaeas: egressus spiritus ait, ego decipiam Achab.
Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus, qui
dicebant regi, ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et
tradet dominus inimicos tuos in manus tuas: et in hoc est deceptus.
Ingressus enim praelium, quidam percussit eum casu sagitta inter
pulmonem et stomachum, et graviter vulneratus mortuus est vesperi.
|
|