|
Venite, comedite. Mirabilia opera tua et cetera. Hic dicendum est
de tribus mirabilibus quae fiunt virtute et perfectione consecrationis,
et attenduntur in ejusdem possessione, et post consecrationem adhuc
nobiscum habemus. Primum mirabile signum, quod in possessione
dominici corporis magna res, scilicet corpus domini, continetur sub
tam parva specie panis: cujus assignatur triplex ratio. Prima ratio
est demonstratio magnitudinis sapientiae artificis tantae rei, scilicet
spiritus sancti. Videmus enim quod artifices quanto sunt in arte
sculpendi peritiores, tanto sculpunt imagines subtiliores. Unde si
artificibus ostenditur gemmae vel metalli materia valde parva, et
rogetur in ea imago fieri subtilissima, minus subtilis artifex
respondebit quod eam facere non possit, quod maxime subtilis in arte
facile facit. Sic ad demonstrandam sapientiam spiritus sancti, sub
minima specie sacramenti facile esse facit totum corpus Christi. Hinc
Sapien. 6: spiritus sanctus dicitur esse subtilis: non enim potest
ei tam subtilem partem panis proponere in altari quin sciat et possit
eam in verum corpus Christi convertere. Damascenus: quomodo fiet
hoc, ait virgo, quoniam virum non cognosco? Respondit: spiritus
sanctus superveniet in te etc. et tu quaeris quomodo panis fiat corpus
Christi? Et ego dico tibi, spiritus sanctus superveniet, et ipse
faciet haec quae super naturam sunt, et super intelligentiam. Secunda
ratio ad idem est similitudo potentiae Christi cum potentia Dei.
Quidquid enim potest Dei filius per naturam, hoc potest filius
hominis propter personae unitatem. Matth. ult.: data est mihi omnis
potestas et cetera. Ambros. super illud, hic erit magnus, et filius
altissimi vocabitur. Non ideo erit magnus, quod ante partum virginis
magnus non fuerit; sed quia potentiam quam Dei filius ante tempora
naturaliter habuit, hic erit ex tempore accepturus: quia sicut in unam
personam, ita in unam potentiam conveniunt Dei filius et hominis; sed
Dei filius verbum patris illam habuit potentiam, quod minima parte
corporis opere spiritus sancti de virtute separata se vestivit, et illi
se inclusit, secundum illud, verbum caro factum est. Ergo similem
potestatem dedit homini Christo, scilicet ut possit facere corpus suum
esse sub minima panis specie. Psalm. 98: dominus in Sion magnus.
Sion interpretatur speculum, ut dicit Papias et Augustinus: et
dubium non est, quod magna imago tam expresse, tam integre apparet in
parvo speculo sicut in magno. Magnus ergo dominus in Sion, idest in
speculo esse dicitur, quia verum corpus Christi tam integraliter esse
sub parva specie panis, sicut sub magna, recte creditur. Tertia
ratio ad idem, est sufficiens causa ad finem sacramenti. Finis
sacramenti est animam fidelem spiritualiter cibare, et contra malum et
ad bonum confortare. Causa hujus efficiens est corpus Christi; et id
potest tam plene esse sub specie panis parva, sicut sub magna; quia
sub utraque aequaliter unitum est Deo, ex qua fluit omnis virtus in
sacramento. Quantacumque enim parva sit species illa panis, ibi est
totum corpus Christi per conversionem, sanguis per connexionem, anima
per conjunctionem, et divinitas integra per unionem: unde certum est
quod habet plenam rationem cibandi spiritualiter, et confortandi
animam. Exod. 16: qui minus collegerat, non reperit minus de
manna quam qui plus collegerat. Hilarius: ubi pars corporis, idest,
minima pars sacramenti, ibi est et totum corpus. Eadem enim ratio est
in corpore domini, quae in manna, quod in ejus figura praecessit; de
quo dicitur: qui plus collegit, non habet amplius: neque qui minus
paraverat, habuit minus: non enim aestimanda est quantitas in hoc
visibilis, sed virtus spiritualis. Unde qui multum vel magnum panem
consecrat, non habet amplius quam verum corpus Christi ad salutem
suam. Secundum signum mirabile est, quod unum et idem corpus est in
pluribus locis, in pluribus portionibus: et hoc probatur tribus
modis. Primo per prophetam Malachiam, 1 ad Judaeos: non est mihi
voluntas in vobis, ait dominus, et munus non suscipiam de manu
vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in
gentibus, et in omni loco santificatur et offertur nomini meo oblatio
munda. Ecce loca plurima exprimit, et unam oblationem mundam fidelium
dicit. Exod. 20: in omni loco in quo fuerit memoria nominis mei,
veniam ad te, et benedicam tibi. Memoriam nominis domini sacrificium
est altaris, scilicet corpus Christi: quod fieri jussit in
commemorationem ejus, hoc fit in multis locis, et in hoc venit unus
dominus ad benedicendum nobis. Secundo probatur hoc per manifestam
rationem, quae est quod filius hominis participat potentiam filii Dei
propter personae unitatem. Ambrosius: sicut in unam personam, ita in
unam potentiam conveniunt Dei et hominis filius. Unde sicut Dei
filius est essentialiter in omnibus rebus; ita dedit filio hominis ut
corpus ejus sacramentaliter esse possit in pluribus locis.
Augustinus: intelligendum est corpus Christi esse in uno loco, idest
in caelo, ubi ascendit ad dexteram patris, idest visibiliter in forma
humana. Veritas tamen ejus, idest divinitas, ubique est. Veritas
etiam ejus, idest verum corpus, in omni altari sacramentaliter est ubi
celebratur. Innocentius III: disposuit caelestis altitudo
consilii, sicut tres personae sunt in unitate essentiae, scilicet
pater et filius et spiritus sanctus, ita tres essent substantiae in
unitate personae; scilicet divinitas Christi, corpus et anima. Cum
ergo Christus secundum naturam divinam tribus modis existeret in
rebus, scilicet in omnibus per essentiam, in solis justis per
gratiam, in homine assumpto per unionem, voluit ut idem ipse secundum
humanam naturam etiam tribus modis existeret. In caelo localiter, in
verbo personaliter, in altari sacramentaliter. Unde sicut secundum
divinitatem essentialiter est in omnibus rebus, ita secundum
humanitatem sacramentaliter totus est in pluribus locis. Tertio
probatur idem per visibilem similitudinem, quae cunctis in speculo
declaratur. Nam si faciei tuae plura proponas specula, in omnibus
aequaliter et integraliter una apparebit facies: et si unum speculum in
plura frusta etiam parva confringas, perfecta tua facies in singulis
erit. Et licet speculum infringatur in plura, facies tua tamen manet
in omnibus una, nec mutatur: sic est revera in sacramento Christi,
qui speculum dicitur et imago bonitatis illius. Si ergo speculum,
idest forma panis in partes plures dividatur, in singulis erit unita
Deo, idest verum corpus Christi. Hieronymus: singuli fidelium
accipiunt Christum totum, et in singulis portionibus totus est, nec
per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Tertium
mirabile est, quod corpus domini licet sit in pluribus locis vel
hostiis, aut portionibus, tamen per partes non est divisum, sed manet
in se integrum et conjunctum. 1 Corinth. 1: divisus est
Christus? Quasi diceret, non est divisus: quia licet sit in caelo
localiter, in corde justi spiritualiter, in multis locis
sacramentaliter, tamen manet in se conjunctus: et est hujus mirabilis
rei ratio ineffabilis unio hominis et Dei, carnis et verbi. Unde
sicut verbum Dei ubique est, et totum replet caelum et mundum manens
indivisum, sic dedit corpori quod assumpsit de virgine, et dedit
apostolis: divinitas enim quae ubique est, replet illud, et
conjungit, et facit ut sicut ipsa una est, ita veritas corporis
Christi unum corpus sit in veritate. Augustinus: quando manducamus
Christum, partes de illo non facimus, sed in sacramento fit hoc
unusquisque quod accipit. Accipit unusquisque partem suam in
sacramento, et manet totus integer in seipso. Manet integer totus in
caelo, manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud patrem
quando venit in virginem, implevit illam, non recessit ab illo.
Venit in carnem, ut eum homines manducarent; et manebat integer apud
patrem, ut Angelos pasceret. Rogandus est ergo dominus, licet simus
corporaliter ab invicem divisi, ut simus semper spiritualiter in
caritate conjuncti, et digne nos pascat in praesenti suo sacramento,
et plena cum Angelis sui visione in futuro. Amen.
|
|