Caput 14

Venite, comedite et cetera. Mirabilia opera tua et cetera. Hic est dicendum de tribus ultimis considerandis in corporis Christi perceptione. Primum mirabile est, quod corpus domini dum manducatur, non minuitur: et hoc est contra haereticos qui dicunt, si corpus domini omni monte majus esset, jam diu clerici illud consumpsissent. Hujus tam mirae rei, scilicet inconsumptibilitatis corporis Christi in manducatione triplex est ratio. Prima ratio est quotidiana potestas consecrandi: nam quia omnibus diebus et omnibus fidelium locis, et sub tot hostiis quot sufficiunt fidelibus, verum et unicum corpus Christi ex praecepto ejus consecrare possumus, idcirco dum illud manducamus, consumere vel minuere non valemus. Sicut enim in nobis causa salutis aeternae semper manet affectus illud manducandi, sic et potestas et effectus consecrandi: et cum jam consecratum manducamus, nequaquam illud minuimus; quia quod semper in se veraciter integrum perseverat, ne sacramentaliter in Ecclesia possit deficere, semper consecrando in forma panis, quasi sacramentum nutriendo et renovando conservamus: quod pulchre figuratum est in panibus propositionis, Exod. 25: pone super mensam meam panes propositionis in conspectu meo semper. Et quomodo dicitur Levitic. 24, accipies panes duodecim, et statues eos super mensam meam, ut sint panes in monimentum oblationis domini, per singula sabbata mutabuntur foedere sempiterno. Similiter de igne dicitur Levitic. 6: ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies. Ignis iste nunquam deficiet in altari; sed mensa illa Judaeorum cum panibus et ignis cum altari deficit. Quid ergo? Mentitus est Deus? Absit: sed umbra deficit in synagoga; veritas manet, nec deficit in Ecclesia. Sacerdos enim noster semper sacramentum altaris consecrando nutrit, et corpus Christi, quod in illo semper idem est, nunquam manducatione fidelium deficit. Secunda ratio est incorruptibilitas vera corporis hujus, quod surrexerit glorificatum, immortale, immutabile et impassibile, nec potest corrumpi. Psal. 15: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Unde cum illud manducamus, non sicut alius cibus corrumpitur, nec mutatur in corpus nostrum, sed influit nobis sine corruptione sui spirituale nutrimentum. Hoc figuratur 3 Reg. 17, ubi pugillus farinae non deficit in domo viduae per multos dies cibans familiam totam, juxta verbum Eliae. Augustinus: qui manducat me, dicit dominus, vivet propter me. Quando enim manducatur hic panis, vita manducatur, nec occiditur quando manducatur: non occidit, sed mortuos vivificat. Vivit manducatus, quia surrexit occisus. Hinc etiam lapidi pretioso comparatur, de quo virtus exit, ut phantasmata fugandi, vel inflationes sedandi, vel alia sine diminutione sui. Deuteron. 32: constituit hominem ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Petra autem erat Christus 1 Corinth. 10. Sicut ergo gemma virtutem suam effundendo non minuitur, sic corpus domini nos pascendo non minoratur. Tertia ratio ad idem, infinita causa pascendi: qui enim ad eum accedere possunt, pastum sufficienter inveniunt: hinc fons et lux vera dicitur. De primo Genes. 2. Fons ascendebat a terra, idest Christus. Dicit Glossa: irrigans universam superficiem terrae, idest inspirans cordi utilia et honesta. Jerem. 2: dereliquerunt me fontem aquae vivae. De secundo Joan. 1: erat lux vera et cetera. Sicut ergo fons terram rigat, et sine sui diminutione herbas innumeras et arbores nutrit, sic Christus Ecclesiam pascit. Item sicut sol non deficit toti mundo lumen suum communicando, sic nec Christus Ecclesiam totam pascendo. Item exemplum de candela, in qua millesies tantus ignis sumi potest quantus in ea est, nec propter hoc minuitur lumen ejus. Igitur multo potius dominus nos seipso pascit, nec tamen deficit. Psalm. 144: oculi omnium in te sperant, domine. Idem Psal. 101: tu autem ipse es et cetera. Secundum mirabile signum in perceptione corporis domini est, quod si non manducatur, quodammodo minuitur. Ad intelligentiam tam mirae rei sciendum, quod duo sunt corpora mystica in hoc mundo: scilicet corpus mysticum Christi, et corpus mysticum Diaboli, sive Antichristi, ad quorum alterum pertinent omnes homines mundi. Corpus mysticum Christi sancta est Ecclesia tamquam ipsius munda et fidelis sponsa, cujus ipse caput est, et singulae personae fidelium sine culpa criminali sunt ipsius membra: et omnes qui corpus ejus digne sumunt, ipsius membra fiunt. 1 ad Corinth. 12: vos estis corpus Christi, et membra de membro. Sicut enim corpus unum est, et multa habet membra, sic et Christus. Item 1 Corinth. 10: unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus. Corpus Diaboli universitas est iniquorum tamquam illius nutrix adultera, cujus ipse caput est, et singulae personae malorum ejus membra. Job 41: corpus ejus scuta fusilia compactum squammis se prementibus. Gregorius: corpus Diaboli sunt omnes iniqui, qui quia per obstinationem duri sunt, et per vitam fragiles, scutis fusilibus comparantur. Sciendum, quod sicut Christus per se et per suos semper studet membra Diaboli praescindere, et suis membris incorporare, secundum illud Act. 10: surge Petre, occide et manduca: sic Diabolus per se et per suos conatur membra Christi tollere, et membris suae meretricis vilibus unire. 1 Pet. 5: sobrii estote, et vigilate et cetera. Deuter. 31: populus iste fornicabitur post deos alienos, et derelinquet me. 1 ad Corinth. 6: nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Quasi diceret: absit, ut faciam tantum nefas. Quod tamen, heu, multi faciunt. Augustinus: non possunt simul esse membra Christi, et membra meretricis. Nec dicendi sunt manducare corpus Christi, scilicet spiritualiter, et si manducant sacramentaliter. Sed non manducando spiritualiter corpus Christi, et male vivendo, tollunt Christi membra, et faciunt ea membra Diaboli, et sic diminuunt, quantum in se est, corpus Christi: quod enim Diabolo in animabus accrescit, Christo decrescit: et sic corpus Christi mysticum diminuitur. Tertium mirabile signum in perceptione dominici corporis est, quod dum manducatur a fidelibus, tunc augmentatur. Hoc probatur dupliciter: ratione et similitudine. Primo probatur ea ratione, quod dum manducatur corpus Christi, non ipsum ut alius cibus in manducantem convertitur, sed e converso vere manducans in illud spiritualiter convertitur et mutatur: nam manducantem se dominus sui corporis mystici membrum facit, et sibi eum incorporans, cum suo corpore, quod de virgine sumpsit, quodammodo unum efficit. 1 ad Corinth. 12: unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus. Idem 1 Corinth. 12: vos estis corpus Christi, et membra de membro. Augustinus: commendavit Christus in hoc sacramento corpus et sanguinem suum, quod et fecit nos ipsos; nam et nos ipsi sumus facti corpus ejus. Caro enim nostra carni ejus unita et incorporata unum cum illo efficitur. Oseae ult.: convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico: quasi diceret, fideles vivent tritico, idest dominici corporis sacramento. Quod sacramentum dicitur umbra Christi, quia dat se ibi non in sua luce, sed in velamine, quod sic comedentes convertentur, quia in corpus Christi mutabuntur. Et sic patet, dum multi fidelium comedunt corpus Christi et in illud ipsi mutantur, et membra ejus efficiuntur, quod corpus Christi dum manducatur, augmentatur. Secundo probatur idem similitudine humanae scientiae: nam quanto magis homo scientiam suam aliis distribuit, tanto plus crescit. Matth. 25: domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque et cetera. Boetius: scientia est nobilis animi possessio, quae avarum dedignatur possessorem: nisi enim publicetur, elabitur, et distributa suscipit incrementum. Similiter divina sapientia incarnata multis in cibum donata sapientes facit, et in se quodammodo convertit: et sic dum comeditur, non minuitur, sed augmentatur. Eccle. 1: creator omnium creavit sapientiam spiritu: scilicet, incarnari fecit, et secundum datum suum praebet illam diligentibus se. Et in hoc sapientia Dei crescit, dum multos in sapientia crescere facit. Ad Ephes. 4: crescamus in illo per omnia, qui est caput nostrum Christus, ex quo totum corpus compactum, scilicet per fidem, et connexum per caritatem, in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.