Caput 15

Venite, comedite, et cetera. Thema speciale. Probet autem seipsum homo etc. 1 Corinth. 11. Probet, idest praeparet se, examinet, purget. Item aliud thema: praeparate corda vestra domino. 1 Reg. 7. Quartum principaliter circa sacramentum dominici corporis notandum, est qualitas nostrae praeparationis: nam valde justum est, ut ad tam dignum et venerandum cibum, scilicet ad ipsum dominum omnium, non incurate et indevote, sed aliquo competenti modo praeparati accedamus. Exod. 19: sacerdotes qui accedunt ad dominum, sanctificentur, ne percutiat eos; similiter et alii. Praeparatio nostra considerari potest in tribus. In dignitate ipsius corporis sacri: nam quia mundissimum, et Deo vivo plenum et unitum, necesse est illud suscipienti per tria praeparari: scilicet, per fidei plenitudinem. Ad Hebr. 10: accedamus cum vero corde in fidei plenitudine: cum vero corde, idest cum vero intellectu sine errore: in plenitudine fidei, idest in plena fide credentes quae non videmus, scilicet sub specie panis esse totum Christum, verum hominem et verum Deum. Propter hujus fidei magnum meritum dicitur 2 Petri 1: credentes in Christum quem non videtis, exultabitis laetitia inenarrabili. Secundum praeparativum est munditiae magnitudo, quia congruum est ut vas suscepturum corpus mundissimum sit mundum. Exod. 21: sume vas unum, et mitte manum ibi. Vas unum quasi singulariter et excellenter mundum. Hic apostolus Hebr. 9, vas istud dicit esse urnam auream; decet enim cor quasi aurum esse purissimum per magnam munditiam, quod capere debet caelestem panem. Alexander Papa: nihil in sacrificiis majus esse potest quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed omnes praecellit, quae pura conscientia offerenda est, et pura mente sumenda. Hugo: pura conscientia est quando non habet de praeterito justam accusationem, de praesenti injustam delectationem, sed de futuro justam voluntatem. Matth. 27: Joseph petiit a Pilato corpus Jesu. Et accepto corpore, involvit in sindone munda. Glossa: sindone munda involvit Jesum, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiae habet, ut sacramentum altaris non serico, non panno tincto sed puro linteo celebretur. In tribus vero quae perducunt corporale linteum ad candorem intelliguntur tria, quae faciunt ad nostram mundificationem: primo enim lavatur, secundo torquetur, tertio exiccatur. Si quis ad suscipiendum dominum bene mundus vult fieri, primo debet per aquam lacrymarum emundari: secundo per opera poenitentiae torqueri: tertio per fervorem amoris Dei a carnalium desideriorum humore siccari. De primo ad Hebr. 10: accedamus aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, idest mundati lacrymis a peccatis cordis et corporis. Exod. 30; lavabunt Aaron et filii ejus manus et pedes, idest opera et cogitationes, aqua compunctionis et confessionis, quando accessuri sunt ad altare ne moriantur. Jerem. 4: lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Psal. 31: lavabo per singulas noctes, idest pro singulis peccatis lectum meum, idest conscientiam et cetera. De secundo Exod. 26, cortinas tabernaculi, idest ornatus animae facies de bysso retorta, idest de operibus poenitentiae, jejuniis, orationibus, afflictionibus et hujusmodi. 1 ad Corinth. 9: castigo corpus meum et cetera. Eccles. 33: servo malevolo, idest corpori, tortura et compedes, mitte illum in operationem ne vacet. Psalm. 33: multae tribulationes justorum. De tertio Psal. 10: in sole posuit tabernaculum suum, scilicet ad siccandum per amorem divinum, ut fiat valde mundum et pulchrum. Cant. 4: tota pulchra es amica mea etc. quia scilicet bene lota, torta et exsiccata. Numer. 9: sanctificamini, cras comedetis carnes. Tertium praeparativum est orationis devotio. Psalm. 104: petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. Job 3: antequam comedam, suspiro. Hinc Maria Magdalena et aliae devotae portabant aromata, dum quaerebant corpus domini. Lucae 23. Sic nobis accessuris ad corpus domini praelibanda est orationis devotio, ut quod forte minus parati sumus per jejunium et confessiones, suppleat spiritalium aromatum, idest orationum oblatio. 2 Paralip. 30: magna pars populi quae sanctificata non fuerat, comederat phase, et oravit pro eis rex Ezechias dicens: dominus bonus propitiabitur cunctis qui in toto corde requirunt eum, et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt. Augustinus: quamvis quis peccato mordeatur veniali, peccandi tamen de cetero non habeat voluntatem, satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de domini miseratione accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Secundus modus nostrae praeparationis consideratur in hostia panis. Sicut enim grana frumenti arte humana gradatim proficiunt ad panis complementum, sic anima peccatrix gratia Dei proficit ad bonum statum, in quo licenter suscipit corpus dominicum. Grana ex quibus fit hostia, signant statum peccatoris propter tria: sunt enim dura, et furfure operta, et ab invicem distincta. Sic peccator durus est in corde, qui non vult converti ad dulcem Deum de sua iniquitate. Jer. 5: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt converti. Item peccator opertus est quasi furfure peccati deformitate. Jerem. 2: quam vilis facta es nimis intrans vias tuas. Item peccator divisus est a proximo suo caritatis privatione. Oseae 10: divisum est cor eorum, nunc interierunt. Sed grana ad statum in quo sunt in hostia per hunc modum sunt deducta. Primo contrita est eorum durities per molam, et in minimas partes redacta: secundo a furfure sunt mundata: tertio commixta est farina adinvicem per aquam, et per ignem decocta, et in panem solidata; sic peccator qui dignus erit sumere corpus domini, debet se per tria quae in his signantur praeparare: per cordis contritionem, per oris confessionem, per proximi dilectionem. De primo Isa. 47: tolle molam, mole farinam: quasi diceret, fac in te molam spiritualem de duobus molaribus, considerando misericordiam Dei, et justitiam ad emolliendam cordis tui duritiam: misericordiam quasi superiorem lapidem qui nunc operatur et circuit, sed post hanc vitam operari cessabit. Psal. 85: misericordia tua magna est super me et cetera. Item considerando justitiam quasi inferiorem lapidem, qui nunc jacet et quiescit, sed post hanc vitam elevatur, operatur et circuit. Oseae 8: judicabo te juxta vias tuas, non parcet oculus meus, et non miserebor. Matth. 21: super quem ceciderit lapis iste, conteret eum. Rom. 11: vide Dei bonitatem et severitatem. Job 5: Deus emollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me. Deus cui proprium est misereri, omnipotens quem oportet juste judicare. Psal. 50: sacrificium Deo spiritus contribulatus. De secundo Amos 9: ecce ego mundabo, et concutiam domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: ubi scilicet furfures separantur a nucleo, impurum a puro, sic per confessionem mundatur anima a vili peccato. Psal. 95, confessio et pulchritudo etc. 1 Mach. 3: dixit Judas et fratres ejus, idest confitentes. Ecce contriti sunt inimici nostri, ascendamus nunc mundare sacramenta nostra. Eccles. 2: qui timent dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu ejus sanctificabunt animas suas. Glossa: felix anima quae quotidie mundat cor suum, ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullius eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. De tertio Genes. 18: accelera, tria sata similae commisce, et fac subcineritios panes, ut sic vitulum optimum cum illis comederet. Qui enim vitulum optimum, idest corpus Christi sumere vult, prius debet tribus satis similae panem igne coquendo solidare, idest ad tres hominum differentias, scilicet superiores, aequales, inferiores veram dilectionem servare. 1 Corinth. 10: unus panis et unum corpus, multi sumus qui de uno pane et de uno calice participamus. Augustinus: qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed contra se. Matth. 20: intravit rex ut videret discumbentes, et vidit unum non habentes vestem nuptialem, idest caritatem, et ait ministris: ligatis manibus et pedibus et cetera. Item ejusdem 5: si offers munus tuum et cetera. Glossa: si fratrem laesisti, reconciliare ei: etiam si adversarius fuerit, esto benevolus, ut fiat amicus; et tunc offeres munus tuum, ut sit Deo gratum. Propter praedicta in pane notanda dicitur Exod. 21: azyma comedes, idest panem sine fermento, et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos, quod scilicet significatur in eo quod dictum est, cordis contritio, oris confessio, proximi dilectio, quibus debemus nos praeparare, ut digne possimus ad Christi corpus accedere.