|
Venite, comedite. Item: probet autem seipsum homo. Thema
speciale: sanctificamini, cras comedetis carnes, Num. 9. Thema
proprium. Ecce agnus Dei, Joan. 1. Hic dicendum est qualiter ex
figura agni paschalis consideretur nostrae praeparationis modus, de qua
Exod. 12 legimus. Haec figura in tres partes est dividenda.
Prima pars est ipse agnus edendus, secunda fercula cum quibus est
edendus, tertia personarum edentium habitus. In prima discimus
praeparari per fidei integritatem, in secunda per animi virtuositatem,
in tertia per vitae honestatem. Prima pars istius est ipse agnus, qui
secundum legem manducatur: et in hoc tria considerantur. Primo quando
comedendus est, quia in nocte, cum res plene non videtur; in quo
credendum significatur quod corpus Christi in praesenti nobis dari
debuit non manifestum, sed in sacramento velatum. Tobiae 12:
sacramentum regis abscondere bonum est. 3 Reg. 8: dominus dixit ut
habitaret in nebula. In secundo, scilicet quod non comeditur ex eo
crudum, significatur quod non debemus credere Christum esse hominem
purum. Item quod non comeditur aqua coctum, significat quod non
debemus credere Christum secundum communem hominum consuetudinem
conceptum aut natum. Item quod comederunt eum tantum assum igni,
significat quod Christi incarnatio et ejus corporis consecratio
credenda est celebrari per potentiam spiritus sancti. In tertio,
scilicet quod caput agni cum pedibus et intestinis vorari praecipitur,
significatur esse credendum quod in hoc sacramento totus Christus cum
divinitate et corpore et anima continetur et sumitur. Secunda pars
hujus figurae sunt fercula tria, cum quibus solebant agnum manducare:
scilicet lactucae agrestes, panes azymi et sanguis agni. Exod.
12: edetis carnes agni, et azymos panes cum lactucis agrestibus: et
sument de sanguine agni, et ponent super utrumque postem, et in
superliminaribus domorum. Primum ferculum, scilicet lactucae
agrestes, significant dolorem de peccatis; secundum, scilicet panes
azymi, intentionem puram cum operibus bonis; tertium, scilicet
sanguis agni, memoriam et imitationem dominicae passionis, quibus
praeparari debet anima fidelis. De primo Gregorius super illud
Exod. 12: lactucae agrestes valde amarae sunt: carnes vero agni
cum his comedendae sunt: quia cum corpus Christi accipimus, compungi
pro peccatis debemus, ut amaritudo poenitentiae abstergat amorem
perversae vitae. Isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos et
cetera. De secundo 1 Corinth. 5: epulemur non in fermento
veteri, idest in corruptione superbiae, quae fit in Deum: neque in
fermento malitiae, quae fit in proximum: et nequitiae, quae fit in
seipsum: sed in azymis sinceritatis, idest in sinceritate a vitiis,
et veritate bonorum operum, ut scilicet studeamus esse in novitate
vitae sine omni fraude de fermento veteri. Gregorius: panes sine
fermento comedit, qui recta opera sine corruptione inanis gloriae facit
de fermento malitiae. Idem: panes sine fermento malitiae manducat,
qui opera misericordiae sine peccati admixtione exhibet, ne perverse
rapiat quod quasi recte dispensat. Unde per Amos 4 increpando
dicitur: sacrificate de fermento laudem. De fermento enim laudem
immolat, qui domini sacrificium de rapina portat de fermento
nequitiae. Exod. 12: qui comederit fermentatum, peribit anima
ejus de coetu Israel. Fermentatum comedere est delectari peccati
corruptione, quod committitur in se. Psal. 23: dixit injustus ut
delinquat et cetera. De tertio ferculo supradicto Gregorius: sanguis
agni super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed
etiam ore mentis hauritur, et ad imitationem intenta mente cogitatur:
nam qui sic redemptoris sanguinem accipit, ut imitari passionem nec dum
velit, in uno tantum poste sanguinem ponit. Item in superliminaribus
ponendus est sanguis agni, quia non tantum in memoria, sed in
manifesto portari debet crux passionis Christi. Galat. ult. Mihi
absit gloriari etc. unde et stigmata domini Jesu in corpore meo
porto. Tertia pars hujus figurae est habitus, sive tria insignia
illorum qui manducaverunt agnum: scilicet circulus renum, calceamenta
pedum, baculus manuum. Exod. 12: sic manducabitis agnum. Renes
vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos
in manibus. Primum designat carnis et mentis continentiam, secundum
exemplorum patrum custodiam, tertium vitiorum correctionem: et
exiguntur ad communicantium praeparationem. Primum praeparativum est
mentis et carnis continentia in cingulo renum figurata. Gregorius: in
renibus accipitur carnis delectatio: unde Ps. 25: ure renes meos
et cor meum. Qui ergo Pascha comedit, renes accingat: quia qui
corpus domini accipit, voluptatem domat, luxuriam refraenat. Haec
praeparatio continentiae attendenda est quantum ad tria genera hominum;
scilicet conjugatos et de incontinentia poenitentes et spirituales.
Primi ante sacram communionem continentiam debent servare aliquantam;
secundi longiorem, tertii continuam. De primo dicitur ad David 1
Reg. 21: si pueri mundi sunt, maxime a mulieribus, manducent,
scilicet panem sanctum: respondit David: si de mulieribus agitur,
continuimus nos ab heri et nudius tertius. Dedit ergo eis sacerdos
sanctificatum panem: Exod. 19: descendit dominus coram omni plebe
super montem Sinai, scilicet in igne, et nubis caligine. Estote
ergo parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Si talis continentia servata est ad figuram, quanto magis servanda est
ad corporis Christi veritatem? De secundo Levit. 13: homo qui
fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, idest peccans per
incontinentiam carnis, non vescetur de his quae sanctificata sunt
mihi, donec sanetur, scilicet per poenitentiam. Hinc statuti sunt
ante Pascha quadraginta dies poenitentiae, ut his peractis in jejuniis
et orationibus et continentia et bonis operibus, tunc possint
communicare poenitentes cum aliis bonis Christianis. Hinc super illud
1 Cor. 11: si nosmetipsos dijudicaremus etc. dicit Augustinus:
ab ipsa mente poenitentis talis sententia proferatur, ut se indignum
judicet participatione corporis et sanguinis domini, ut ad tempus per
ecclesiasticam disciplinam sacramento caelestis panis separetur.
Indigne enim accipit, si tunc accipit cum debet agere poenitentiam,
idest quando incipit. Ergo se prius judicet, ut a se judicatus non
judicetur a domino. De tertio, scilicet de continentia continua et
sempiterna, scilicet omnimodam et perpetuam castitatem conservare:
Lev. 21: sacerdotes sancti erunt domino suo, et non polluent nomen
ejus. Incensum enim domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti
erunt. Beda: si veteris testamenti sacerdotes secundum ordinem vicis
suae intraturi templum ad offerendas legales hostias a propriis uxoribus
oportuit abstinere: quanto magis nostri sacerdotes, quos ad
consecrandum sacrosanctum corpus domini paratos semper esse oportet, et
continuam et sempiternam semper debent castitatem conservare? Secundum
praeparativum est exemplorum patrum custodia per calceamenta pedum
figurata. Gregorius: calceamenta in pedibus habere, est mortuorum
patrum vitam aspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire:
Cantic. 5: quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia
principis. Gressus sunt profectus operum in calceamentis, idest in
consideratione vitae patrum. Tertium praeparativum est correctionis
disciplina in baculis manuum figurata. Baculus enim significat
rectitudinem justitiae, qua debemus nosmetipsos de nostris excessibus
ante communionem judicare. Psal. 44: virga directionis, virga
regni tui et cetera. Apprehendite disciplinam etc. 1 Corinth.
11: qui manducat et bibit indigne (...). Quod si nosmetipsos
dijudicaremus et cetera. Augustinus: ascendas hic adversus te
tribunal mentis tuae, et constituto in corde judicio adsit accusatrix
cogitatio, et testis conscientia, et carnifex timor domini; inde
quidam sanguis animae confidentis per lacrymas profluat: et sic cesset
vindicta divina, cum confessio et correctio praecedit humana: et sic
homo dignus erit ad sumendum corpus Christi nunc in sacramento, et
perfecta fruitione in futuro. De primo Deut. 8: afflixit te
dominus penuria, et dedit tibi cibum manna quod ignorabas: afflixit te
idest fecit ut affligeres te et corrigeres, penuria, idest poena
voluntatis tuae, et voluptatis carentia, et nunc dedit tibi caelestem
panem corporis sui. De secundo ad Hebr. 12: omnis disciplina in
praesenti non videtur gaudii, sed moeroris: postea autem fructum
pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Item praeparativum
ad corpus domini suscipiendum esse potest manducatio spiritualis,
secundum quod perfecti manducant ratione meditationis devotae, de quo
infra sermone decimo nono ante medium, et in medio.
|
|