Caput 17

Venite, comedite et cetera. Thema proprium. Quicumque manducaverit panem hunc et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini, 1 Cor. 11. Quintum principale circa sacramentum dominici corporis notandum, est modus manducationis; et hoc triplex: scilicet sacramentalis tantum, spiritualis tantum, sacramentalis et spiritualis simul. Ad hoc intelligendum sciendum, quod in cibo altaris duo sunt: scilicet sacramentum et virtus sacramenti. Sacramentum, ut dicit Augustinus, in duobus consistit, visibili panis et vini specie, et invisibili carne et sanguine Christi; virtus vero sacramenti est sanatio a damnatione mortis aeternae. Hanc virtutem sacramenti crediderunt et gustaverunt spiritualiter omnes salvandi ab origine mundi, et quotidie gustant omnes boni Christiani. Secundo modo tam boni quam mali; hoc modo dissimili, quia mali manducant sacramentum tantum, idest sub visibili specie panis corpus Christi; sed non virtutem sacramenti manducant spiritualem, idest salutem ad vitam aeternam: boni vero manducant utrumque simul, scilicet sacramentum et virtutem sacramenti. Ex his patet triplex modus manducandi. Primus sacramentalis tantum, secundus spiritualis tantum, tertius sacramentalis et spiritualis simul. Primo manducant mali Christiani, secundo omnes salvandi, tertio soli boni Christiani. Primi manducant et non manducant; secundi non manducant et tamen manducant; tertii manducant et manducantur. Primus modus manducandi corpus domini est sacramentalis tantum, quomodo mali Christiani manducant; quia venerandum corpus in peccato mortali ore polluto sumentes, cordis affectum ab influentia virtutis bonitatis ejus, peccatis suis immundis et duris quasi luto et lapide claudunt. Ezech. 14: posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et idola, scilicet scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam. Isti manducant et non manducant: manducant quidem, quia corpus domini sumunt sacramentaliter; sed tamen non manducant, quia virtutem spiritualem, idest salutem animae non percipiunt. Eccles. 6: est aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. Vir cui Deus dedit divitias et substantiam et honorem, nec tribuit ei potestatem ut comedat ex eo. Hebr. ult.: habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt, idest peccatis carnalibus. 1 Cor. 10: non potestis calicem domini bibere, et calicem Daemoniorum. Gregorius: est quidem in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, videlicet praesentiali essentia, non salubri efficientia. Augustinus: qui discordat a Christo nec manducat carnem ejus, nec bibit sanguinem, etsi tantae rei sacramentum quotidie sibi sumat ad judicium. Discordat a Christo qui cordis affectum ab eo avertens ad peccatum convertit; et talis vere miserabilis dici potest, ad quem tam magnum bonum frequenter venit, et nullum exinde spirituale lucrum accipit sive percipit. Hoc modo, scilicet sacramentaliter manducantium, tria sunt genera: primi malevoli, secundi dolosi, tertii praesumptuosi. Primi sunt qui corpus domini sumunt in peccandi voluntate. Secundi sunt hypocritae, qui foris boni apparentes occulte sunt pravi, et tamquam justi accedunt ad altare. Tertii sunt qui maxime mali sunt, et tamen praesumunt communicare. De duobus primis potest hic dici, et de tertio in sequenti. De primo genere malorum communicantium, scilicet de malevolis, Isaiae 19: appropinquat populus iste ore suo, cor autem eorum longe est a me. Appropinquat ore per sacramenti susceptionem, sed cor longe est per peccandi voluntatem. Tales tria mala sequuntur: peccati sui aggravatio, a gratia Christi separatio, ad aeternam poenam condemnatio. De primo Matth. 15: non est bonum sumere panem et cetera. Canibus, idest malevolis. Augustinus: habentes voluntatem peccandi gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. De secundo Sap. 1: perversae cogitationes separant a Deo et cetera. De tertio 1 Cor. 11: quicumque manducaverit hunc panem et cetera. Ambrosius: indignus est qui non devota mente accedit ad Eucharistiam, aut in voluntate peccandi manens reus est corporis et sanguinis domini, idest ac si Christum occideret punietur. De secundo genere malorum communicantium, scilicet de dolosis, sive hypocritis, 2 Timoth. 3: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Speciem pietatis: Glossa: idest religionis: quia eadem sacramenta habent cum piis: virtutem pietatis, idest caritatem abnegantes, multa scilicet mala occulte perpetrantes et manifesta fallaciter excusando. Tales similiter tria mala sequentur: socii Judae traditoris efficientur, coram toto mundo confundentur, extra bonorum consortium projicientur. De primo Joan. 33: qui manducat panem meum, levabit contra me calcaneum suum. Hoc dicitur de Juda et de suis similibus: scilicet fictis domini amicis: unde Glossa: qui manducat panem meum non ut proficiat, sed ut lateat, ille me conculcabit, idest tradet. Qui ergo vult latere in peccatis sub plena specie religionis et communicationis, similis efficitur et socius Judae traditoris. De secundo Eccles. 1: ne sis incredibilis timori domini, et ne accesseris ad eum duplici corde, nec fueris hypocrita in conspectu hominum, ne forte revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te, quoniam accessisti maligne ad dominum, et cor tuum est plenum dolo et fallacia: Nahum 3: ecce ego ad te speciosa dicit dominus, idest anima foris pulcra, hominibus speciosa, intus immunda: et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, et projiciam super te abominationes tuas, et contumeliis te afficiam. De tertio Matth. 13: vae vobis hypocritis, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia, idest putredine et verme et foetore; sic et vos a foris quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate: hypocrisi, idest amore vanae laudis: iniquitate, idest cupiditate temporalium et odio veritatis; et ideo praemittitur, vae vobis, idest extra bonorum consortium miserabilis projectio: Levit. 7: anima polluta hypocrisi, dicit interlinearis, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, idest corporis Christi, quae oblata est domino, peribit de populis suis, idest ejicietur de salvandis ad damnationem aeternae mortis. Sed ecce contra tria magna mala dat leve remedium divina clementia, quia spiritualis conclusio, scilicet bonum fieri de malo. Psal. 33: declina a malo, et fac bonum et cetera. Et ex frequenti bene agere fit homo bonus. Et cum bonus est, sequentur eum tria bona: scilicet poenae debitae relaxatio, divinae gratiae restitutio, aeternae gloriae acquisitio. De primo 3 Reg. 1: si fuerit vir bonus, nec unus quidem capillus ejus in terra cadet, idest ab omni peccato erit immunis: Ezechiel. 53: si dixero impio, morte morieris, et egerit poenitentiam de peccato suo, vita vivet, et non morietur. De secundo Psalm. 124: bene fac, domine, bonis et rectis corde. Prov. 12: qui bonus est, hauriet sibi gratiam a domino. De tertio Matth. 24: euge, idest bene gaude, serve bone, quia in pauca, idest in bonis quae tibi commissa sunt, bene negotiatus es: supra multa te constituam, scilicet aeterni gaudii bona. Intra in gaudium, ut scilicet ex omni parte perfruaris gaudio. Isa. 51: veniant in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, quia causa aeternae laetitiae erit in domini regis sui contemplatione. Jerem. 31: venient, et laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona domini. Tunc laetabitur virgo beata Maria praecentrix in choro caelesti: juvenes, scilicet omnes beati: senes, scilicet Angeli, isti Deum laudabunt, et in omnibus bonis, idest sine fide gaudebunt.