Caput 18

Venite comedite et cetera. Item, quicumque manducaverit hunc panem et cetera. De tertio genere malorum indigne communicantium est hoc dicendum: scilicet de praesumptuosis, qui non timent communicare vel celebrare in magnis criminibus et manifestis. De his 1 Cor. 11: qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, idest valde malum est illi. Unde sciendum quod duplex est effectus corporis domini; scilicet bonitatis, quoad bonos: severitatis, quoad malos: et tamen ipsum semper immutabile et bonum in se manet, sed justo judicio effectus ejus mutatur in his qui male eo utuntur. Augustinus: sancta malis possunt obesse; quia qui manducat corpus domini indigne, judicium sibi manducat; non quod res illa mala sit, sed quia malus quod bonum est, male accipit. Hujus rei exemplum est in sole et in vino: nam eamdem solis lucem quam oculus sanus ad delectationem et confortationem, aeger suscipit ad turbationem: et vinum quod sanus homo ad jucunditatem et confortationem, febricitans accipit ad majorem infirmitatem, vel certe ad mortem. Hinc est quod indigne communicantes tria mala sequuntur: scilicet magna culpa, Dei offensa, multiplex plaga. Primum malum praesumptuose manducantium est magna culpa. Jerem. 11: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, quibus gloriata es? Isidorus: qui scelerate vivunt in Ecclesia Dei, et communicare non desinunt putantes se tali communione mundari, discant nil ad emendationem proficere sibi, dicente eodem propheta: quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? Quasi diceret, non auferunt, sed augmentant. Hujus triplex est ratio: scilicet perversa intentio. Actionis enim voluntariae triplex est radix sive principium: vel natura, vel virtus bona, vel libido. Omnis actio cujus radix est natura vel virtus, bona est; cujus autem radix libido, mala est. Sed ejus qui in peccato mortali est scienter, et sumit corpus Christi, non potest esse radix natura: neque virtus aliquo modo dictaret quod aliquis rem tam pretiosam ac venerandam in loco vel vase immundo poneret. Unde peccatoris, qui corpus domini sumens ponit in ore suo polluto et corpore, radix est libido, idest perversa intentio, ut lucri temporalis, vel vanae laudis, vel alicujus deceptionis. Secunda ratio culpae istorum est divini praecepti transgressio. Sicut enim dominus in statu innocentiae lignum vitae ad edendum concessit, et in statu culpae prohibuit, sic nobis in statu bono corpus Christi conceditur, et in malo prohibetur. Matth. 6: nolite sanctum dare canibus, idest immundis peccatoribus: Levit. 21: homo qui habuerit maculam, scilicet peccati, non offerat panem domino, nec accedat ad ministerium ejus. Tertia ratio culpae istorum est maxima ingratitudo. Quae enim potest esse major quam si quis habens dominum, a quo accepisset quicquid boni haberet, et ipsum insuper morte sua de suspendio liberasset, eundem dominum in stabulum immundissimum inimici sui traditione duceret, et ibi conculcaret, et rursus occideret? Tanta ingratitudine peccant, qui corpus domini sumunt in peccato mortali. Psal. 34: retribuebant mihi mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et iterum Psal. 55: conculcaverunt me inimici. Hebr. 10: quanta putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est? Scilicet in morte Christi. Ambrosius: Christum ille conculcat, qui libere peccat absque timore et poenitentia, et qui eo indigne participat. Idem: qui indigne Christum sumit, idem est ac si interficiat. Augustinus: quam temerarium est quamque nefarium est cruentis manibus intemeratae virginis tractare filium? Quis auditus sustineret aurium? Quis oculus non confunderetur ad intuitum? Cujus mens non raperetur in excessum, ubi mundi pretium mittitur in sterquilinium? Non enim minus est detestabile in os pollutum, quam in lutum mittere Dei filium. Secundum malum istorum est magna Dei offensa. Zach. 1: ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum, quasi diceret dominus, parum irascor hominibus propter peccata quae committuntur in proximum, sed maxime eo quod peccant in Deum. 1 Reg. 2: si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum, quis orabit pro eo? Glossa, quanto major gloria, tanto major offensa: Malach. 1: ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et offertis super altare meum pollutum panem: Glossa, corripit sermo divinus episcopos et ministros Ecclesiae negligentes, et omnes qui Christi nomine censentur, cur nomen despiciant: quibus aperit causas offensae, quod pollutum panem offerunt. Polluit enim panem, idest corpus Christi, qui indigne accedit ad altare, et mensam domini si non scelerata voce, scelerato opere despicit; et dum sacramenta violantur, ipse cujus est sacramentum, violatur. Tertium malum istorum est multiplex plaga, et gravis et justa Dei vindicta. Sicut enim ab antiquo filiis Israel maximum erat peccatum, et pessimarum causa maledictionum, quod per idolatriam Deum projecerunt, et postea Judaeis impiis quod Christum non susceperunt: sic modo Christianis maximum est peccatum et causa plagarum, quod corpus salvatoris indigne suscipiunt. Gregorius: creator omnium per incarnationis mysterium Judaeam visitare dignatus est; sed quia non cognovit tempus visitationis suae, ideo gentibus frequenter in praedam data, novissime Romanis tradita est, et venerunt super eam omnia genera maledictionum, quae in libro legis scripta sunt: similiter his qui gratiam Dei ingrati accipiunt, certa est damnatio. Si enim quis irritam legem Moysi fecerit, sine ulla miseratione moritur, quanto deteriora supplicia meretur qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Haec supplicia possunt dici triplices plagae: prima multa damna spiritualium bonorum: secunda sterilitas terrae, sive caristia temporalium: tertia pestes corporum, et strages hominum. De prima Thren. 1: manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium tuum, de quibus praeceperas ne intrarent Ecclesiam tuam: Glossa: hostis antiquus ad desiderabilia Ecclesiae manum mittit, et spiritualem ornatum aufert in membris suis, fidem contaminans, Baptisma rescindens, idest gratiam in Baptismo datam, doctrinam corrumpens, corpus et sanguinem Christi indigne tractans, et vasa pretiosa, idest oves Christi quasi lupus devastans: et causa tanti mali redditur, quia gentes, idest carnem amantes, et Christi circumcisionem non habentes, ministri altaris efficiuntur. De secunda plaga Deut. 28: si audire nolueris vocem domini Dei tui, ut facias omnia mandata ejus, venient super te omnes maledictiones istae. Maledictus fructus terrae tuae, armenta bovum tuorum, et greges ovium. Mittet dominus super te famem, esuriem et increpationem in omnia opera tua. Hae plagae venient, si audire nolueris mandata Dei, scilicet praecipue de corpore domini indigne tractando, secundum illud Levit. 21: homo qui habuerit maculam peccati, non offerat panem Deo, nec accedat ad ministerium ejus. Genes. 5: quia comedisti de ligno, ex quo praecepi ne comederes, maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi. De tertia plaga, 1 Corinth. 11: probet seipsum homo et cetera. Qui enim manducat indigne, judicium sibi manducat etc., idest ad judicium mortis se obligat: et multi alii propter scelus unius saepe feriuntur: unde sequitur: ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi, scilicet somno mortis, vel Dei verbere, vel praeliorum adversitate. Num. 11: adhuc carnes erant in dentibus eorum, et ecce furor domini excitatus in populum percussit eum plaga magna. Sed ecce contra has plagas et omnia jam dicta mala, triplex remedium. Primum est emendatio vitae per poenitentiam voluntariam: secundum est correctio malitiae per superiorum disciplinam: tertium mutatio incorrigibilis personae per justitiae districtionem. De primo Joel. 1: depopulata est regio, luxit humus, idest habitatores humi, quia periit messis agri, idest spiritualia et temporalia. Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris, et ingredimini et cubate in saccis. Accingite vos sacerdotes et ministri cingulo poenitentiae, et plangite puro corde, ululate in confessione et oratione, ingredimini Ecclesiam per poenitentiam, unde existis per culpam cubate in sacco, idest delitias, quibus offendistis, per vitae austeritatem recompensate, ut iram Dei possitis mitigare. De secundo Malach. 3: ecce venit dominus quasi ignis conflans, scilicet per justos praelatos, et purgabit filios levi idest ministros altaris, et erunt domino offerentes sacrificia, et sic utique placatus mitigabitur ira ejus. De tertio Ezech. 21: judicabo vos, dicit dominus, et subjiciam sceptro meo, et eligam de vobis transgressores et impios, scilicet ad abjiciendum qui in malo perseverant, idest incorrigibiles, dicit Glossa, ut scilicet loco eorum justi restituantur. Isa. 1: convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stamnum tuum, et restituam judices tuos sicut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus, scilicet tempore Moysi et Machabaeorum et apostolorum: post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. 1 Machab. 4: cogitavit Judas de altari holocaustorum, quod profanatum fuerat, quid de eo faceret; et incidit ei consilium bonum ut destrueret illud, ne forte esset illis in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes: et demoliti sunt illud, et posuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis, et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum id quod fuit prius.