|
Venite comedite et cetera. Thema proprium, patres nostri omnes
eamdem spiritualem escam manducaverunt. 1 Cor. 10, idest omnes
boni veteres in manna cibum invisibilem, scilicet Christum
spiritualiter intellexerunt, crediderunt, gustaverunt et ab aeterna
morte per eum sanati sunt. Secundus modus manducandi Christum est
spiritualis tantum: et isto modo omnes salvati ab initio mundi
manducaverunt, et salvandi manducant. Ambrosius: non manducans
manducat, et manducans non manducat, quia scilicet non manducans
sacramentaliter, manducat spiritualiter, et e converso. Eccles.
6: est vir cui dedit Deus substantiam et honorem, nec tribuit ei
potestatem ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud,
scilicet cum magno desiderio spiritualiter manducandi. Circa
spiritualem manducationem tria sunt consideranda: scilicet differentia
personarum sic manducantium, ratio spiritualiter manducandi, effectus
manducationis. Hujus primum est differentia personarum sic
manducantium, quae est triplex, incipientium, proficientium,
perfectorum. Matth. 15: manducantium fuerunt quatuor millia
virorum exceptis mulieribus et parvulis. In parvulis incipientes, in
mulieribus proficientes, in viris perfecti significantur. Secundum
est ratio, qua dicuntur jam dicti spiritualiter manducare. Unde
sciendum, primi, scilicet incipientes, manducant spiritualiter
ratione fidei salutaris: secundi ratione bonae conversationis: tertii
ratione devotae meditationis. De primis Habacuc 2 et ad Hebr.
10: justus ex fide vivit, tamquam ex cibo spirituali. Augustinus:
crede et manducasti. Credere enim in Christum, est credendo in eum
ire, ipsi corde inhaerere, in ipso delectari, et per veram caritatem
membris ejus incorporari. Secundi, scilicet proficientes, manducant
ratione bonae conversationis. Joan. 4: ego cibum habeo manducare,
quem vos nescitis (...) meus cibus est et cetera. Ecclesias.
24: qui timet Deum, faciet bona (...) cibavit eum pane vitae
et cetera. Iste cibus conversationis consistit ex tribus virtutibus
quasi ex tribus ferculis: scilicet innocentia, poenitentia et
misericordia. De primo Psal. 101: percussus sum ut foenum, quia
oblitus sum comedere panem meum, scilicet innocentiae, dum delectabar
cibo malitiae. Augustinus: panem de altari spiritualiter manducare,
est innocentiam ad altare portare, debitoribus peccata dimittere. De
secundo Psal. 126: surgite postquam sederitis qui manducatis panem
doloris, scilicet poenitentiae pro peccatis. Tob. 1: manducavit
panem in luctu et tremore memorans sermonum Amos. Dies festi vestri,
idest gaudii in peccatis, convertentur in lamentationem et luctum:
Psal. 101: cinerem, scilicet poenitentiae, tamquam panem
manducabam. De tertio Prov. 11: bene facit animae suae vir
misericors; quia dum pauper ab eo reficitur, ipse multo magis a Deo
spiritualiter pascitur. Apocal. 3: ecce sto ad ostium, et pulso in
paupere, si quis aperuerit mihi et cetera. Tertii, scilicet
perfecti, manducant spiritualiter ratione devotae meditationis. Et in
hac manducatione tria erunt, quae in comessatione corporali
consistunt: scilicet appetitus, masticatio et delectatio. Primo
debemus esurire spiritualiter Christum cibum nostrum intimo corde
desiderando; secundo masticare magna districtione cogitationis: tertio
in eo delectari dulcedinem eligendo. Primo debemus spiritualiter
esurire Christum ardenter desiderando. Job 31: si non dixerunt
viri tabernaculi mei, quis det ut de carnibus ejus saturemur? Quasi,
optabant et desiderabant saturari. Eccles. 23: qui edunt me,
adhuc esurient et cetera. Gregorius: in spiritualibus delitiis
saturitas appetitum parit: quia quanto magis earum sapor percipitur,
eo amplius cognoscitur quod avidius ametur: Isa. 26: domine nomen
tuum et memoriale tuum in desiderio animae et cetera. Psalm. 37:
ante te omne desiderium meum. Secundo debemus spiritualiter masticare
totum Christum, scilicet membra et caput, idest nosmetipsos, et
sanctos, et salvatorem mundi districta discussione cogitare, nos ipsos
dijudicando, sanctorum vitam ad imitandum pertractando, incarnationis
Christi beneficia devota mente ruminando. Primo perfecti masticant
seipsos, diligenter se examinando et dijudicando. 1 Corinth. 11:
probet seipsum homo, idest examinet et purget, et non alium, seipsum
totum, scilicet cor, linguam, manum etc. et sic postea edat.
Secundo sanctos masticant et bonos adhuc viventes, vitam eorum ad
imitandum considerando. Matth. 22: ecce prandium meum paravi,
tauri mei et altilia et cetera. Tauri sunt prophetae et apostoli, qui
fortitudine fidei quasi cornu principibus mundi restiterunt, et ab eis
passi virtutem nobis exempla reliquerunt. Altilia ab alendo dicta
pinguia sunt volatilia, et significant sanctos interna caritate
saginatos, et contemplationis penna alta petentes: occisa sunt, vel
ab eo quod per poenitentiam, vel per mortem carnis jam in requie
posita: haec nobis sunt spiritualiter masticanda, idest ad imitandum
diligenter consideranda. Deuter. 14: omne quod mundum est,
comedite: quicquid morticinum est, ne vescamini ex eo. Omne mundum,
idest honestis verbis et moribus comedite, in corde ponite imitandum;
quod autem morticinum est, idest peccato contaminatum, ne vescamini ex
eo consentiendo, vel idem faciendo. Philip. 4: de cetero fratres,
quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque
sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua laus
disciplinae, haec cogitate: quae audistis et vidistis in me, haec
agite; et Deus pacis erit vobiscum. Tertio perfecti masticant
spiritualiter carnem Christi, scilicet incarnationis ejus sacramenta
et beneficia devote meditando. Joan. 6: qui manducat carnem etc.,
idest spiritualiter masticat. Augustinus: hoc pertinet ad virtutem
sacramenti, non ad visibile sacramentum: qui scilicet manducat intus
non foris, qui manducat corde, non qui premit dente; et hoc est quod
apostolus vigilanter dicit tantum de bonis, omnes eandem escam
manducaverunt. Tertio debemus in spirituali manducatione delectari
interna dulcedine, quae elicitur de Christi masticatione. Isa.
55: audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in
crassitudine anima vestra, idest in dulcedine spiritualis gratiae:
Sapient. 8: intrans in domum meam, conquiescam cum Dei sapientia,
idest cum Christo, qui est sapida scientia: non enim habet
amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed
laetitiam, et gaudium, et in amicitia illius delectatio bona: Psal.
20: quam magna multitudo dulcedinis tuae domine. Gustate, et
videte et cetera. Cant. 3: mel et lac sub lingua tua, idest
dulcedo spiritualis in meditatione cordis. Haec dulcedo spiritualis
est quaedam praegustatio gaudii caelestis valens contra tria mala quae
sunt in mundo. Ibi est falsa dulcedo in delectabilibus utendis,
grandis amaritudo in adversis sustinendis, tristis imago in bonis
faciendis. De primo Proverb. 9: aquae furtivae dulciores sunt, et
panis absconditus suavior; sed dulcedo falsa est, quia animae
perditio. Job 34: dulcedo illius vermis. Eccl. 9: sicut pisces
hamo capiuntur, sic homines tempore malo. Esca foris delectat, sed
aculeus intus perforat. Job 21: ducunt in bonis dies suos et
cetera. De secundo Psal. 103: hoc mare magnum et spatiosum,
quia scilicet in hoc mundo magna et multa amaritudo: Jerem. 9:
cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis. Job
13: homo natus de muliere et cetera. De tertio Matth. 9, dixit
dominus cuidam diviti: vade, quaecumque habes vende, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in caelis; et sequere me. Qui
contristatus in verbo abiit moerens. 1 Reg. 25: dixerunt pueri
David ad Nabal, quodcumque invenerit manus tua, da pueris tuis, et
servo tuo David. Qui respondit. Tollam panes meos et aquam et
carnes, et dabo viris quos nescio unde sint? Genes. 4: factum est
post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera domino:
et non respexit ad eum dominus, nec ad munera ejus. Hujus causa
fuit, quia male obtulit, scilicet de tristi corde et facie. Contra
hoc valet dulcedo spiritualis, quia falsam dulcedinem mundi facit
insipidam, grandem amaritudinem facit dulcem, tristem imaginem reddit
jucundam. De primo Prov. 27: anima saturata calcabit favos.
Gregorius: gustato spiritu desipit omnis caro. Philip. 3: quae
mihi fuerunt lucra, arbitratus sum propter Christum detrimenta,
propter quem omnia arbitratus sum ut stercora. De beato Augustino
dicitur: displicebat ei quicquid agebat in saeculo et cetera. De
secundo Deuter. 33: inundatione maris quasi lac sugent, idest boni
repleti dulcedine spirituali vincunt amaritudinem mundi, 4 Reg. 2:
Eliseus misit sal in aquas amaras, et in dulces conversae sunt; sic
Christus spirituali sapore sanat amaritudinem. Hinc Stephano lapides
torrentis dulces fuerunt, et multis sanctis ardentes prunae, candentes
vestes visae sunt tamquam rosae suaves, et multi sancti gaudent in
tribulatione. De tertio Dan. 1: post dies decem apparuerunt vultus
eorum meliores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio. Vultus
eorum quos panis satiavit, qui de caelo descendit, dicit Glossa,
apparuerunt meliores decore et hilaritate ad benefaciendum. Proverb.
15: cor gaudens exhilarat faciem. 2 ad Corinth. 9: hilarem
datorem diligit Deus. Tertium circa spiritualem manducationem
notandum est effectus hujus manducationis. Et hic est triplex:
peccatorum remissio, ab aeterna morte sanatio, vera corporis Christi
ad salutem aeternam participatio. De primo panem nostrum quotidianum
etc., idest cibum spiritualem et cetera. Ambrosius: qui manducant
spiritualiter virtutem carnis et sanguinis Christi, dicuntur sumere et
vere manducare, quia ipsam corporis Christi efficaciam quotidie
sumunt, id est peccatorum remissionem. De secundo Joan. 6: hic
est panis de caelo descendens; si quis ex ipso manducaverit, non
morietur, scilicet morte aeterna. Augustinus super acta Apostol.:
patres nostri eamdem escam spiritualem manducaverunt quam et nos:
corporalem vero alteram, idest, manna, quod significabat Christum,
et idem credentibus efficit. Alii vero qui non crediderunt,
manducaverunt, et mortui sunt aeternaliter, quod non Moyses et alii
boni. Quare? Quia cibum invisibilem spiritualiter intellexerunt,
spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter
sanarentur, scilicet ab aeterna morte. Similiter et nos spiritualiter
manducando ab aeterna morte liberamur. De tertio super illud 1 Cor.
10: unus panis et unum corpus sumus, qui de uno pane participamus,
dicit Augustinus: nulli dubium est, tunc quemque corporis
sanguinisque dominici participem fieri, quando membrum Christi
efficitur, nec alienari ab illius panis consortio, etiam si antequam
panem edat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus
abscedat; quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille
cum hoc quod sacramentum significat, invenitur. Invenitur autem hoc
quod sacramentum significat, quando membrum Christi efficitur, quando
credendo et amando spiritualiter manducat, quia sic in corpus Christi
vere convertitur, ut cum ipso aeternaliter vivat.
|
|