|
Venite comedite panem etc. causam tuam et cetera. Speciale. Item
in memoria aeterna. Hoc facite in meam commemorationem, Lucae 22.
Thema: item estote parati quia qua hora et cetera. Lucae 12.
Prima causa institutionis sacramenti dominici corporis est memoria
salvatoris, circa quam tria possunt quaeri. Primo, quid mali
sequitur, si memoria domini fuerit relicta. Et dicendum quod
triplex: scilicet amissio gratiae divinae, subjectio potestatis
diabolicae, magna deformitas culpae. De primo Deuter. 32: Deum
qui te genuit, dereliquisti et cetera. Et ait: abscondam faciem
meam, et considerabo, idest subtraham gratiam. Ubi fons perit,
rivus arescit. Isaiae 13: eris deserta, quia oblita es Dei
creatoris tui. Eccl. 20: oratio fatuorum effundetur. De secundo
Judic. 4: obliti sunt Dei sui, et tradidit eos in manus Sisarae,
idest potestati Diaboli. Tobiae 6: qui conjugia ita suscipiunt ut
Deum a se et a sua mente excludant, in his habet potestatem Daemon.
De tertio ad Rom. 1: sicut non probaverunt, idest noluerunt Deum
habere in notitia, tradidit illos in reprobum sensum, ut faciant ea
quae non conveniunt. Et, heu. Hoc saepe fit usque ad mortem.
Psalm. 9: non est Deus in conspectu ejus et cetera. Joel 1:
computruerunt jumenta in stercore suo. Jumenta impudica et insipientia
sunt homines stulti, carnales, Deum prae oculis non habentes.
Hujusmodi in stercore suo putrescere, est in luxuria et aliis peccatis
vitam finire. Secundo quaeritur de quibus de nostro salvatore memoria
sit habenda. Et dicendum de tribus: de praeterito, de praesenti, de
futuro. De praeterito, ut nostri redemptoris, quia propter nimiam
caritatem a morte mala morte sua liberavit nos. De praesenti, ut
omnium inspectoris, qui per occultam praesentiam omnia nostra semper
cernit. De futuro, ut justi judicis, qui per omnipotentiam suam omne
pravum incorrectum districte judicabit. De primo Thren. 3:
recordare paupertatis meae, et transgressionis, idest maximae
humiliationis, absynthii et fellis, idest amarae passionis.
Ezechiel. 9: signa tau super frontes virorum dolentium et gementium
super cunctis abominationibus quae fiunt in civitate hac. Tau figuram
crucis habet, idest passionis Christi, quae semper est bonis in mente
ferenda. De secundo Psal. 99: scitote quoniam dominus ipse est
Deus, omnia scilicet implens, omnia videns, ubique praesens. Hinc
ait: providebam dominum in conspectu meo semper, Psal. 5.
Ecclesiastic. 39: opera omnis carnis coram domino, et non est
quicquam absconditum ab oculis ejus. Cant. 2: en ipse stat post
parietem nostrum, idest induitur parietem carnis nostrae: prospiciens
per cancellos: quia licet intus degens occultus a nobis videri non
possit, tamen omnia nostra videt. De tertio Isai. 30: ecce nomen
domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum.
Ecce venit, idest attendite, quia cito veniet ad districtum
judicium. Matth. 24: vigilate et cetera. Hieronymus: sive
comedo, sive bibo, sive aliquid aliud facio, semper intonat in
auribus meis quasi tuba vehemens vox illa terribilis, surgite mortui,
venite ad judicium. De omnibus tribus simul. Psal. 110:
memoriam fecit mirabilium suorum: quasi diceret: dominus dedit nobis
escam, scilicet seipsum ad memoriam suorum mirabilium: praeteritorum,
quod nos redemit: praesentium, quod omnia nostra respicit:
futurorum, quod districte tandem judicabit. Tertio quaeritur quid
valeat memoria nostri salvatoris. Dicendum ad tria. Primae enim rei
memoria, scilicet passionis Christi, valet ad cor nostrum ejus amore
inflammandum. Secundae rei, scilicet ejus continuae inspectionis,
valet ad nos a peccato custodiendum. Tertiae rei, scilicet districti
judicis, valet ad excitandum nos ut praeparemur contra futurum
judicium. Primum facit nos bonum diligere, secundum malum odire,
tertium imminens periculum praecavere. De primo Lucae 12: ignem
veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Ignem veni,
idest causam amoris misi in mundum beneficio passionis, quae si pie
recordata fuerit, amore magno cor accendit. Psalm. 38: concaluit
cor meum intra me et cetera. Bernardus: super omnia te mihi reddit
amabilem, Jesu bone, calix quem bibisti, opus redemptionis meae.
Idem quanto pro me dominus factus est vilior, tanto mihi factus est
carior. De secundo Proverb. 8: timor domini odit malum. Timor
inquam quo mens semper Deum praesentem et omnia videntem attendit, a
peccato custodit: hinc e converso Eccle. 23: omnis homo qui
transgreditur lectum suum contemnens animam suam dicens, quis me
videt? Tenebrae circumdant me: non intelligit quoniam omnia videt
oculus domini, et expellit a se timorem Dei. Ezechiel. 8: certe
vidisti, fili hominis, quae seniores faciunt in tenebris. Dicunt
enim, non videt dominus. Glossa: si dominum praesentem et omnia
videntem et judicantem semper cogitaremus, aut vix aut nunquam
peccaremus. Boetius: magna nobis indicta est necessitas bene
vivendi, cum agamus omnia ante oculos judicis cuncta cernentis. De
tertio Exod. 19: sanctifica populum, et sint parati in diem
tertium: die enim tertio descendet dominus coram omni plebe; quasi
diceret, mementote, quia dominus terribilis descendet ad districtum
judicium: et ideo estote parati in diem tertium. Primus dies est dies
nostrae nativitatis: secundus nostrae conversationis: tertius dies
mortis, vel adventus districti judicii. Luc. 12: estote parati.
In praeparatione ad judicium debent tria notari; scilicet modus,
providentia non praeparatorum poenam evadere, lucrum cum praeparatis
vitam aeternam possidere. De primo Eccle. 18: ante judicium
praepara justitiam tibi, scilicet poenitentiam agendo. Matth. 3:
poenitentiam agite. Appropinquabit enim regnum caelorum, idest regis
caelestis judicium justum. Joel 2: magnus dies domini et terribilis
valde, quis sustinebit eum? Nunc ergo dicit dominus: convertimini ad
me etc.: quasi diceret: apparate vos ad diem domini poenitentiam
agendo, et peccata mundi non faciendo. De secundo Apoc. 18:
exite de Babylone, popule meus, et ne participes sitis delictorum
ejus, et de plagis ejus non accipietis. Exite de Babylone, idest
praeparate vos ad judicium poenitentiam agendo, et peccata mundi non
faciendo: et per talem providentiam evadetis ejus poenam. Luc.
12: si sciret paterfamilias et cetera. Glossa: nesciente
patrefamilias, domum fur perfodit; quia dum a sui custodia spiritus
dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et animam ad
supplicia trahit. Furi autem resisteret, si vigilaret, et adventum
judicis occulte praevenientem praecavens, judici poenitendo
occurreret; et sic utique dormientium, idest non praeparatorum poenam
evaderet. De tertio Matth. 25. Cum fatuae virgines, idest
animae non paratae, irent emere ad forum Diaboli cum Eva, vel cum
Dina, ubi pro modica re dant multa bona, venit sponsus, et quae
paratae erant et cetera. Ecce triplex lucrum praeparationis ad
judicium: scilicet possessio caelestis regni, societas amabilis
sponsi, delitiae totius boni. Primum notatur ibi, intraverunt:
secundum ibi, cum eo: tertium ibi, ad nuptias. De primo Matth.
25: venite benedicti patris. De secundo 1 Thessalon. 4: semper
cum domino erimus, sine quo nulli bene, cum quo nulli male esse
poterit. Joan. 17: pater quos dedisti mihi, volo (...) ut
videant claritatem quam dedisti mihi. De tertio Isai. 66: gaudete
cum Jerusalem, idest cum beatorum omnium pacifica et jucunda
societate, ut repleamini ab uberibus consolationis ejus.
|
|