Caput 20

Venite, comedite. Accipite et comedite, Luc. 22. Tertius modus manducandi corpus Christi est sacramentalis et spiritualis simul, quo boni Christiani communicant. Unde circa hunc modum possunt tria notari. Primum est multitudo non communicantium, scilicet malorum. Cum enim triplex sit modus manducandi: scilicet sacramentalis tantum, quo mali Christiani manducant, et tamen non manducant: spiritualis tantum, quo boni non manducant, et tamen manducant: sacramentalis et spiritualis simul, quo soli boni Christiani manducant et manducantur. Restat ad divisionis hujus sufficientiam multitudo quaedam malorum, qui nec manducant nec manducantur, quia scilicet corpus Christi non manducant, et ideo aeterna morte peribunt. Istorum tres sunt species sive turmae. Primi infideles, secundi negligentes, tertii contemnentes. Infideles sunt, quorum corda per malitiam fallente Diabolo sic excaecata sunt, ut non possint credere et cognoscere divina sacramenta pro salute mundi mirabili sapientia Dei instituta. Negligentes sunt, qui temporalibus lucris et saecularibus negotiis in tantum se occupant, ut sacram communionem debito tempore sumere negligant. Contemptores sunt, qui sceleribus tanto amore inhaerent, quod corpus domini sumere parvipendant. De primis Joan. 6: quomodo potest hic nobis carnem suam etc.: quasi diceret: non credimus quod possit dare. Sap. 5: erraverunt impii; excaecavit enim eos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei. Joan. 3: qui incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. De secundis Matth. 22: misit rex servos suos vocare invitatos ad nuptias, dicens: ecce prandium meum et cetera. Illi autem negligentes abierunt alii in villam suam, alii in negotiationem suam. Glossa, in villam ire est terreno labori immoderate insistere; in negotiationem vero, terrenis lucris nimis inhiare. Tales qui prandium divini sacramenti negligunt, quamvis fidem et quaedam opera caritatis habere videantur, tamen nisi poeniteant, peribunt. Joan. 6: nisi manducaveritis carnem filii hominis et cetera. Super illud Eph. 3: oro ut possitis comprehendere quae sit sublimitas et profundum, dicit Glossa: profunda caritatis sunt ecclesiastica sacramenta, quae sunt profunda et investigabilia, et sunt fundamentum caritatis, sine quibus non valet caritas, idest exteriora signa caritatis non valent ad salutem aeternam sine sacramentis ea negligentibus. Num. 9: si quis mundus est, et in itinere non fuerit, idest non habet impedimentum justae necessitatis, et non fecerit phase, exterminetur anima illa de populis suis, quia sacrificium non obtulit domino tempore suo, peccatum suum ipse portabit. De tertiis 2 Paralip. 30: perrexerunt cursores cum epistolis ex regis Ezechiae imperio et principum ejus, in universo Israel praedicantes: revertimini ad dominum Deum vestrum, et venite ad sacrificium ejus, scilicet ad faciendum phase, idest ad suscipiendum corpus domini. Et quidam viri acquiescentes consilio venerunt, aliis irridentibus atque subsannantibus eos. Joan. 3: hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum opera mala; quasi dicat: justo judicio excommunicantur et condemnantur qui plus diligunt peccatis inhaerere, quam se praeparare, et Christum suscipere. Canon: qui pro sceleribus suis duobus vel tribus annis non communicant, excommunicandi sunt donec poenitentiam agant. Luc. 14: nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabunt coenam meam. Secundum circa hunc modum considerandum, est magnitudo felicitatis bonorum corpus Christi digne sumentium. Et hoc probatur a tribus: ab optimae partis electione, a spiritus sancti participatione, ab ipsius Christi certa inhabitatione. Primo probatur felicitas digne communicantium magna ex optimae partis electione: quia sicut beata virgo sibi tribus propositis, scilicet esse matrem et non virginem, vel esse virginem et non matrem, vel esse virginem et matrem, ultimam et optimam, scilicet esse matrem et virginem simul elegit; sic inter tres modos corpus Christi manducandi elegerunt optimam partem, scilicet sacramentaliter et spiritualiter simul. Hanc ultimam partem, scilicet de primo modo comedere sacramentaliter, et de secundo modo comedere spiritualiter eligunt; et sic ex utraque parte quod melius est comedunt, et ideo multum felices sunt. Eccles. 2: laudavi igitur laetitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet; quasi dicat, expertus sum plurima genera gaudiorum et delectationum carnis et mundi, et haec omnia vanitas, et finis eorum moeror et luctus: unde laudavi prae omnibus laetitiam, scilicet veram, idest, testimonium bonae conscientiae, et quod non esset homini sub sole, idest melius in hoc mundo, nisi quod comederet panem, scilicet qui de caelo descendit, et biberet vinum quod laetificat cor hominis, scilicet sanguinem domini. Secundo probatur felicitas istorum magna, a spiritus sancti vera participatione. Psal. 80: de petra melle saturavit eos, qui scilicet felices de corpore Christi sugunt dulcedinem spiritus sancti. Sapien. 12: quam suavis est domine, spiritus tuus in nobis. Qui scilicet fluit in nobis de tuo corpore. Augustinus: participatione corporis et sanguinis Christi homo vivit non sumens tantum sacramentum, quod et mali faciunt, sed pertingens usque ad spiritus participationem, ut in corpore domini tamquam membrum maneat, et ejus spiritu vegetetur. Tertio probatur ab ipsius Christi certa inhabitatione. Joan. 6: qui manducat carnem meam et cetera. Hilarius: accepta carne domini et hausto sanguine id efficitur, ut nos in ipso, et Christus in nobis sit: est enim in nobis Christus per carnem, dum carnem ejus accipimus, et in eo sumus, dum se cum hoc quod nos sumus, in Deo est. Tertium circa hunc modum considerandum est ratio remanducationis digne manducantium; de qua remanducatione dicitur quod tales manducant et manducantur. Et hujus ratio est, quia dum corpus domini digne a fidelibus manducatur, non ipsum ut alius cibus in manducantem convertitur; sed e converso illud vere manducans in illud spiritualiter mutatur: nam manducantem se dominus sui corporis membrum facit, et sibi incorporans per caritatem unit, et imagini suae bonitatis similem efficit. 1 Corinth. 10: unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus. Item 12: vos estis corpus Christi et membra de membro. Quod vero manducando corpus Christi non in nobis, sed nos in illo convertimur, triplici similitudine probatur. Prima sumitur de virtute amoris nostri. Haec est enim vis amoris, transformari cor amantis in amatum, idest amati fortunae prosperae et adversae assimilari. Hugo: ea vis amoris est, ut talem te esse necesse sit, quale id est quod amas; et cui per affectum conjungeris, in illius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Cantic. 8: pone me ut signaculum super cor tuum, super cor tamquam super ceram calidam, puram et mollem, aptam suscipere impressam imaginem. Super cor ergo calidum amore Dei, purum munditia sui, molle pietate proximi, corpus Christi ut sigillum ponitur, non ut ipsum quod immutabile est, in nos mutetur, sed nos in imaginem bonitatis ejus transmutemur. Secunda similitudo ad idem sumitur de virtute rei majoris. Nam si gutta aquae in magnum vas vini fundatur, virtute multitudinis vini aqua ex toto in illud mutatur; sed virtus dominici corporis ineffabilis est magnitudinis, et nos multum exigui respectu illius. Psalm. 146: magnus dominus et cetera. Idem substantia mea tamquam nihilum ante te: Isa. 40: ecce gentes quasi stilla situlae. Magnitudo itaque virtutis et dulcedinis Christi infusa exiguo et humili cordi nostro, vincit illud, et a se deficere faciens in illam convertit, ut jam non mundanis hominibus, non nobis ipsis, sed Christo in voluntate, sermone, bona conversatione similes simus. Psalm. 118: defecit in salutare tuum anima. Tertia similitudo ad idem sumitur de virtute rami arboris. Haec est enim proprietas surculi bonae arboris, si trunco inseratur etiam sylvestri, quod naturali virtute praevalens illius amaritudinem in suam dulcedinem et nobilitatem convertit, et similem sibi bonum fructum proferre facit; sic corpus Christi nobis insitum defectus nostros evacuat, et in suam nos bonitatem trahit, ut quales ipse frondes, flores et fructus justitiae facit, tales et nos per eum faciamus. Hinc spiritus sanctus dicit Ezechiel. 17: sumam de medulla cedri sublimis, et de vertice ramorum ejus, et plantabo in montem excelsum, et rumpet in germen, et faciet fructum. Cedrus sublimis est Deus pater, rami eminentiores antiqui patres, vertex ramorum beata virgo, medulla cedri aeterna Dei sapientia, pars de ramorum vertice, caro sumpta de virgine. Spiritus ergo sanctus medullam cedri et partem de summo ramo sumpsit, quia Christi incarnationem fecit, et hunc quasi surculum nobilissimum plantat in montem excelsum, cum fidelibus a terrenis desideriis ad caelestia elevatis dominici corporis tribuit sacramentum. Hinc fructus erupit, quia cor fidele propria amaritudine relicta vitiorum, virtute corporis domini similes Christo spirituales frondes, flores, fructus virtutum et bonorum operum facit. Hinc dictum est Augustino: cibus sum grandium. Cant. 2: trahe me post te, me scilicet mutando in te violentia meae dilectionis, magnitudine tuae dilectionis, virtute firmae insertionis, ut non maneat in me radix amaritudinis; sed praevaleat operando in me virtus et dulcedo tuae bonitatis. Gal. 6: vivo ego, jam non ego et cetera.