|
Venite, comedite et cetera. Thema speciale, pater meus usque modo
operatur et cetera. Joan. 5. Aliud. Altissimus de terra
medicinam plasmavit, Eccles. 38. Thema proprium, benedictus
fructus ventris tui, Luc. 1. Ascendam in palmam, idest in
crucem, et apprehendam fructus ejus, Cantic. 7. Sextum
principaliter circa sacramentum dominici corporis notandum, est
effectus bonitatis suae, sive virtus spiritualis. Nam quia parentes
primi per vetiti a Deo pomi gustum corrupti multas infudere miserias
suo generi, necessarium fuit medicamento salvatoris miseriis
subveniri. Circa quod sciendum, quod nostrae miseriae sunt tres
generales; scilicet vincula culpae, defectus gratiae, mortis plagae.
De primo Psal. 118: funes peccatorum circumplexi sunt me: 2
Paral. 36, in oratione Manasse: incurvatus sum multo vinculo
ferri, idest peccati. De secundo Psal. 138: imperfectum meum
viderunt et cetera. Item Psalm. 142: anima mea sicut terra sine
aqua tibi, idest sterilis sine fluentia gratiarum et germine virtutum.
De tertio Psal. 17: circumdederunt me dolores mortis. Item
Psal. 38: amove a me plagas tuas: Job 16: inimicus meus irruit
in me quasi gigas, concidit me vulnere super vulnus. In qualibet
istarum trium miseriarum generalium intelliguntur quatuor mala
specialia, quasi duodecim languores speciales, ad quos curandos
ordinantur duodecim dominici corporis effectus, sive fructus.
Apocal. 22: ostendit mihi Angelus lignum vitae afferens fructus
duodecim per singulos menses, idest ad curandos nostros duodecim
defectus, sive languores. Psal. 102: benedic anima mea dominum,
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis et cetera. Prima quatuor
mala nostra sive languores sunt quasi vincula culpae, quibus
stringuntur animae: scilicet Daemonis tentatio, fomitis repugnatio,
cordis macula, creatoris offensa. Contra haec valet fructus
virginis, scilicet corpus salvatoris. De primo languore ad Ephes.
6: induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias
Diaboli: Eccles. 11: multae sunt insidiae dolosi, scilicet de
diversis vitiis, et multis modis tentat. 1 Petr. 5: vigilate,
quia adversarius vester et cetera. Glossa, circuit tamquam hostis,
clausos obsidens muros, explorat an sit aliqua pars murorum minus
stabilis, cujus aditu ad anteriora penetret. Offert oculis formas
illicitas, et faciles voluptates, ut usu destruat castitatem; aures
per canora tentat, ut Christianum molliat rigorem; linguam convitio
provocat, manus injuriis lacessentibus ad caedem instigat, honores
terrenos promittit, ut caelestes adimat. Psal. 142: persecutus
est inimicus animam meam. De secundo Galat. 5: caro concupiscit
adversus spiritum. Ad Rom. 7: video aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae. Augustinus: video aliam legem, idest
fomitem peccati in membris meis, ut in oculo ad concupiscendum, in
lingua ad maledicendum, in manu ad malefaciendum, et sic de aliis:
repugnantem legi mentis meae, idest legi Dei. De tertio, Jerem.
2: si laveris te nitro, tamen maculata es in iniquitatibus tuis coram
me: Proverb. 20: quis potest dicere, mundum est cor meum, purus
sum a peccato? Eccles. 7: non est homo justus in terra qui faciat
bonum et non peccet. De quarto Deut. 9: memento ne obliviscaris
quomodo ad iracundiam provocaveris dominum Deum tuum. Et quanto major
culpa, tanto major contra peccatorem ira divina. Zach. 1: ego
iratus sum parum, ipsi autem adjuverunt in malum. Augustinus:
justitia Dei non sinit esse dedecus culpae sine decore vindictae.
Contra haec quatuor mala ordinantur quatuor dominici corporis fructus
primi, qui nos liberant a vinculis culpae: Daemonem fugat, fomitem
refrigerat, maculam cordis mundat, iram Dei placat. De primo fructu
Tob. 6: si cordis particulam super carbones posueris, fumus ejus
extricat omne genus Daemonum. Flumen, in quo pisces sunt,
significat mundum: omnes pisces ejus, diversa genera hominum: piscis
ille magnus, gentem Judaeorum: cor piscis, quasi membrum
nobilissimum, et ex quo vita procedit, beatam virginem: particula
cordis significat corpus salvatoris de virgine sumptum. Hoc debet
super carbones poni, idest fidelibus accensis, igne amoris donari:
tunc fumus ejus, idest virtus spiritualis, fugat tentationes
Daemonum. Psal. 67: exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus
et cetera. De secundo fructu Psal. eod.: Selmon mons Dei, mons
pinguis. Mons Dei est Christus, Selmon interpretatur umbra.
Christus igitur est umbra nostri refrigerii, quia, ut dicit Glossa,
de corpore Christi manat umbra gratiae, quae nobis defensaculum est
contra incentiva vitiorum, et carnalis concupiscentiae: unde dictum
est de virgine beata: virtus altissimi obumbrabit tibi, idest umbram
faciet tibi: umbra enim fit de corpore et lumine. Lumen est verbum
Dei, corpus caro Christi. Accessit lumen corpori, idest verbum
carni. Verbum enim caro factum est. Dum ergo fidelis corpus Christi
sumit, spirituale refrigerium percipit quasi de umbra gratiae, quae de
ipso fluit. Oseae 14: ego quasi ros, et Israel germinabit quasi
lilium. De tertio fructu Isa. 6: volavit ad me unus de Seraphim,
et in manu ejus calculus quem forcipe tulit de altari, et dixit: ecce
tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum
mundabitur. Lapis iste praecisus sumptus de altari, significat corpus
Christi; et dum eo os cordis tangitur, peccatum veniale mundatur.
Gregorius: dominus dedit nobis sacramentum salutis, ut qui quotidie
peccamus, et ille jam mori pro peccato non potest, per hoc remissionem
consequamur. De quarto fructu Prov. 21: munus absconditum
extinguit iras: Levit. 2: si de craticula fuerit oblatio simila
conspersa oleo, tollet memoriale de ipso, et adolebit super altare in
odorem suavitatis domino. Panis in craticula coctus et oblatus, et
aspersus oleo, Christus in cruce pro nobis passus, et totus unctus
spiritu sancto. Hujus sacrificii memoriale est hostia, quae offertur
in memoriam passionis dominicae. Haec debet et super altari adoleri,
idest, accendi, quia in corde fideli cum fervore desiderii et
devotionis suscipi. Hic odor suavitatis est domino, idest tam gratus
Deo, ut ob ejus gratiam remittat iram suam, et nos sibi reconciliet,
et ad aeternam pacem perducat. Amen.
|
|