Caput 22

Venite, comedite et cetera. Secunda quatuor mala nostra, sive languores, sunt quatuor defectus gratiae, quibus multae laborant animae: scilicet defectus in cognitione sui, in dilectione proximi, in sapore spirituali, in consumatione boni. Contra haec valet fructus ventris virginis, corpus salvatoris. De primo languore, Genes. 1: tenebrae erant super faciem abyssi: quia ab antiquo cor hominis obvolutum fuit ignorantia sui. Jerem. 14: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Psal. 18: delicta quis intelligi? etc. quibus scilicet vel alios peccare feci, vel aliorum peccatis consensi. Matth. 7: quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? De secundo Matth. 23: quoniam superabundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: Eccles. 45: frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ex aqua. Defectus amoris probatur ab exterioribus signis. 1 Joan. 3: qui habuerit substantiam hujus mundi et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Jerem. 9: unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem deridebit, et veritatem non loquetur. Prov. 10: pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. Glossa: diversum pondus et diversam mensuram habet in domo sua, ut aliter sibi, aliter proximo metiatur, qui in suis semper actibus quae laudentur, in proximi quae vituperentur quaerit; sed qui in temporalibus sibi majorem, proximo minorem mensuram dare studet, quia defectum dilectionis habet, Deo displicet: similiter est de eo qui malo verbo vel facto proximum contristatur, laedit vel damnificat. De tertio Jerem. 31: omnis qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus: Gregorius: quid est uva acerba, nisi peccatum? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Sed qui uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt: quia qui praesentis vitae et mundi delectationibus pascitur, interni sensus ejus ligantur, ut jam spiritualia sapere nequeant. Hoc figuratum est Num. 11, in populo Israel qui in Aegypto carnibus cum allio et cepis satiatus fuerat, et post in deserto talia concupiscens, panem caelestem, scilicet manna dulcissimum cum nausea respuebat. 1 Corinth. 2: animalis homo non percipit ea quae sunt Dei. Augustinus: animalis dicitur carnalis homo qui fertur dissoluta lascivia animae suae. De quarto Gal. 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu caeperitis, nunc carne consummemini. Prover. 2: relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas. Luc. 8. Qui supra petram, hi sunt qui cum audiunt verbum, cum gaudio suscipiunt, sed radicem non habent, scilicet stabilitatem firmae voluntatis, quia ad tempus credunt et cetera. Cant. 7: mane surgamus, et videamus si floruerit vinea flores fructum pariunt. Glossa: non est intuendum si vinea floret, sed si flores ad partum fructuum convalescunt: quia scilicet non est mirum si quis bona inchoat, sed valde mirabile est si intentione bona in bono opere perseverat. Contra haec quatuor mala ordinantur quatuor secundi fructus corporis domini, qui nos hic in gratia perficiunt. Intellectum enim ad se cognoscendum illuminat, voluntatem sive affectum in dilectione Dei inflammat, memoriam spirituali dulcedine delectat, totum hominem in bono confirmat. De primo fructu Prov. 24: comede fili, mel, quia bonum est. Mel est sapientia Dei increata in cibum dulcem nobis praeparata. Hoc bonum est ad spiritualem medicinam quia illuminat mentem. 1 Reg. 14: vidistis quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle? Isa. 7: butyrum et mel manducabit omnis qui relictus fuerit, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Psal. 26: dominus illuminatio mea: accedite ad eum, et illuminamini, scilicet ad cognitionem vestri. De secundo fructu dicitur Isa. 6, quod Angelus tulit calculum de altari, et tetigit os Isaiae. Calculus est carbunculus, sic dictus, quia ignitus ut carbo: et significat corpus domini de altari sumptum, et caritate inflammatum, quia accendit amore corda fidelium. De tertio Psal. 33: gustate et videte, quoniam suavis et cetera. Eccles. 49: memoria Josiae in compositione odoris facta opus pigmentarii in omni ore, quasi mel indulcabitur. Josias qui interpretatur fortitudo domini, significat Christum, dicit Glossa: memoria Christi, idest sacramentum corporis ejus, quod in memoriam sui jussit consecrari, opus est odoriferum veri pigmentarii, idest spiritus sancti, qui illud composuit de pretiosissimis speciebus, scilicet de carne virginali et sapientia Dei. Hic quasi mel in ore cordis indulcoratur, si virtus ejus in salutem humani generis pie cogitatur. Cant. 2: sub umbra illius quem desiderabam sedi. Primo fidelis anima Christum desiderans aestuat spiritu et sitit. Secundo umbram desiderii in spe fructum obtinendi sentit. Tertio sedet, exspectat, orat ut se totum ad ipsam reficiendam et vivificandam fructus infundat. Quarto infusam ejus dulcedinem suaviter gustat. Nota. Sed diceret aliquis, ecce saepius ut possum me praeparo, corpus domini sumo, sed nihil sentio solatii spiritualis dulcedinis. Respondeo. Cibus iste, sive fructus, medicina est hominis. Unde sicut medicus peritus quandoque quibusdam dat medicinam dulcem palato corporis, et quandoque non sic, sed dulcem palato mentis, quae quamvis non gutturi, tamen bene sapit rationi, pro eo quod sanam mentem delectat; sic dominus dat suis fidelibus dulce semper corpus: sed dulcedinem suam alio modo istis, alio istis, prout cuilibet expedire novit. Hinc est, quod quidam dulcedinem istam sapiunt per affectum, et ardentiori delectantur devotione; et alii eamdem dulcedinem sapiunt per pium intellectum, et sufficienti reficiuntur utilitate in eo quod credunt et intelligunt per hunc cibum sanctum veram vitam obtinere. Igitur quamvis non sapis dulcedinem domini primo modo, idest per affectum firmae devotionis; sapis tamen secundo modo, scilicet per intellectum multae utilitatis. De primo Isa. 55: audite audientes me, et comedite bonum. Ambrosius: panis candidissime habens omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem, qui nos semper reficit, comedat cor meum et dulcedinem saporis et cetera. Panis dulcissime sana panis etc., ut sentiat suavitatem amoris tui. Sana illud et cetera. De secundo est illud, fructus ejus dulcis gutturi meo, idest piae et fideli menti, quae credit et intelligit hunc cibum sanctum sibi esse utilissimum. Glossa: dulcis fructus gutturi cordis, quia in eo intelligit causam vitae, dum etiam corporaliter percipit. Haec dulcedo valet contra tria mala quae sunt in mundo. Require supra sermone 19: postmodum de quarto fructu. Psal. 103: panis cor hominis confirmet, quia scilicet corpus Christi fideles suos in bona vita confirmat et confortat. Finaliter 3 Reg. 19: comedit Elias panem quem Angelus ministravit et cetera. Oreb interpretatur mensa. Mons ergo iste est mons mensae Dei, et significat satietatem caelestis gloriae. Panis itaque corporis Christi confortet nos in vita bona et bono opere quadraginta diebus et noctibus, idest toto tempore praesentis poenitentiae usque ad montem et mensam Dei, idest quousque veniamus ad altitudinem securitatis, et satietatem dulcedinis aeternae gloriae. De his quatuor fructibus simul per figuram dicitur 4 Reg. 4: Eliseus incubuit super puerum, posuitque os suum super os ejus, et oculos super oculos ejus, et manus super manus ejus, et calefacta est caro pueri. Per puerum fidelis anima, per Eliseum dominus significatur, qui sicut sigillum cerae, sic se conjungit animae, oculos suos super oculos ejus ponit, quia intellectum illuminat; carnem calefacit, quia affectum caritate inflammat: os super os ponit, quia gustum memoriae dulcedine spirituali delectat: manus super manus ponit, quia in bono odore usque in finem conservat, et sic totum hominem perficit, ut ad vitam aeternam perducat. Amen.