|
Venite, comedite. Vel similia de effectu. Tertia quatuor mala
nostra, sive languores, sunt quasi mortis plagae, quibus multae
gravantur animae: scilicet debitum mortis aeternae, defluxus bonae
vitae, exilium mundanae miseriae, incineratio corporalis materiae.
Contra haec valet fructus virginis, corpus salvatoris. De primo
languore ad Rom. 6: ego carnalis homo, venumdatus sub peccato.
Primi enim parentes vendiderunt se et suam progeniem ad perpetuam
servitutem Diaboli, quod est ad aeternam mortem pro modica
delectatione peccati. Genes. 2: de ligno scientiae boni et mali ne
comedas, in quacumque enim die comederis ex eo, morte morieris, idest
te et posteritatem tuam ad aeternam mortem obligabis: ad Roman. 6:
per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum
mors. Mors, idest certitudo mortis temporalis, et debitum aeternae
mortis, nisi subveniret redemptio salvatoris. Ephes. 2: eramus
natura filii irae, sicut et ceteri debitores aeternae mortis. De
secundo Psal. 10: dies mei sicut umbra declinaverunt. Item
Psal. 11: salvum me fac domine, quoniam defecit sanctus: Genes.
44: dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt parvi et
mali, et non pervenerunt ad dies patrum meorum. Item Genes. 6:
sensus et cogitatio humani cordis ad malum prona sunt ab adolescentia
sua. De tertio Genes. 3: emisit dominus Adam de Paradiso
voluptatis, ut operaretur terram. Psalm. 119: heu mihi, quia
incolatus meus et cetera. Ad Hebr. 11: juxta fidem defuncti sunt
omnes non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et
salutantes, et confitentes, quia peregrini et hospites sunt super
terram. Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere: et
siquidem illius meminissent de qua exierant, habebant utique tempus
revertendi: nunc autem appetunt meliorem, idest, caelestem. Hinc
flens canit Ecclesia, salve regina misericordiae. Glossa super
Canon. Jacobi: ne indignemini, si mali in mundo florent, si vos
patimini; quia non est Christianae dignitatis in temporalibus
exaltari, sed deprimi potius: mali enim nihil habent in caelo; vos
nihil in mundo. Unde spe illius boni ad quod tenditis, quicquid in
via contingat, gaudere debetis. De quarto Genes. 3: in sudore
vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua
assumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Job 4:
memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Eccles. 14: omnis
caro foenum, et sicut folium in arbore viridi. Glossa: sicut foenum
in terra, et folium in arbore crescit, virescit, marcescit,
arescit, et dejicitur; ita caro nostra. Contra haec quatuor mala
ordinantur quatuor circumstantiae fructus dominici corporis, quae
salvant nos a plagis mortis. Ab aeterna enim morte liberat, merita
bonae vitae multiplicat, ad patriam vitae deducit, ad aeternam vitam
corpus resuscitat. De primo fructu Joan. 6: ego sum panis vitae:
patres vestri manducaverunt manna, et mortui sunt. Hic est panis de
caelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur; quia
scilicet non solum ab aeterna morte, quae est in Inferno, sed etiam
ab illa quae fuit in Limbo, virtute corporis Christi liberatur. Et
insuper haec brevis mors corporis in vitam aeternam, quae est in
caelo, eidem commutatur. Oseae 13: de manu mortis liberabo populum
meum. De secundo fructu, Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea
est pro mundi vita, quia pro multiplicandis meritis bonae vitae.
Sicut enim puer parvulus per cibum corporalem crescit magnitudine,
robore, et decore; sic fidelis per cibum spiritualem proficit meritis
bonae vitae. Joan. 10: ego sum pastor bonus: et infra: ego veni
ut vitam habeant, et abundantius habeant. Psal. 137:
multiplicabis in anima mea virtutem. Joan. 14: qui manet in me,
et ego in eo et cetera. De tertio fructu Joan. 6: ego sum panis
vivus et cetera. Idest reducam eum de exilio praesentis miseriae ad
caelum. Ambrosius: dominici corporis figura praecessit, quando
dominus in deserto patribus manna pluit; quia sicut ille panis populum
per desertum ad terram promissionis duxit, haec esca caelestis fideles
hujus saeculi desertum transeuntes in caelum subvehit. Unde recte
viaticum appellatur, quia in via reficiens in patriam usque perducit.
Jerem. 12: reducam virum ad hereditatem suam. Proverb. 3:
lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Glossa, sicut in
Paradiso fuit lignum vitae, ita per sapientiam Dei, quae est
Christus, vivificatur Ecclesia, cujus nunc sacramento corporis et
sanguinis, vitae aeternae accepit pignus. Si ergo corpus Christi
sumptum pignus est vitae aeternae, et pignus non dimittitur donec id
pro quo impignoratur accipitur, profecto per hoc ad vitam aeternam
perducimur. De quarto fructu, Joan. 6: qui manducat carnem meam,
et bibit meum sanguinem et cetera. Usque in novissimo die. Verum
enim hominem resuscitabit. 1 Corinth. 15: sicut per unum hominem
mors, scilicet omnium, ita per unum hominem, scilicet Christum,
resurrectio mortuorum. Sed hoc valde dissimile: unde sequitur: omnes
quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur: ad Rom. 14: omnes
stabimus ante tribunal Christi etc. 1 Corinth. 15: omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque
propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum; sed non omnes
immutabimur quia soli electi propter corporis Christi participationem,
scilicet sacramentalem, vel spiritualem, surgent sole pulchriores:
reprobi vero resurgent infirmi et deformes. Daniel. 12: qui
dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, qui
et fulgebunt quasi splendor firmamenti: et alii in opprobrium, ut
vivant semper: quos scilicet, ut dicitur Isa. 13: torsiones et
dolores ut parturientes tenebunt, et facies combustae vultus eorum.
Quale semen est quod cadit in terra, talis fructus surgit de terra.
Similiter qualis est vita tua dum morieris, talis erit tempore suo
resurrectio tua. Seminatur zizania, et surgit ex ea deformis et
odibilis herba: seminatur triticum, resurgit frumentum pulchrum.
Haec figurata sunt, Gen. 14, in somnio regis: septem spicae
pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae, et septem aliae de
stipula oriebantur tenues et percussae uredine, idest vento urente,
qui scilicet eas infirmavit et denigravit. Septem spicae deformes
signant omnes reprobos cum magna deformitate in judicio apparentes;
septem pulcherrimae, omnes electos cum gloriosis corporibus
resurgentes. De primo Nahum 3: ecce ego ad te malefica, idest
universitas damnatorum, dicit dominus et revelabo pudenda tua in facie
tua, et ostendam genti nuditatem tuam, et regibus ignominiam tuam.
De secundo Phil. 3: salvatorem expectamus etc. 1 Corinth.
15: seminatur corpus corruptibile, surget incorruptibile: seminatur
in infirmitate, surget in gloria: seminatur corpus animale, surget
spirituale; seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Amen.
|
|