Caput 25

Venite, comedite et cetera. Vel alia ut supra, vel similia de effectu, vel de nominibus corporis Christi. Effectus dominici corporis possunt sumi ex tribus nominibus, quae solent eidem adscribi. Nominatur enim quandoque verus panis, quandoque sacramentum altaris, quandoque sacramentum caritatis. De primo Joan. 6: pater meus dat vobis de caelo panem verum. De secundo Malach. 3: placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem. De tertio 1 Timoth. 3: magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, per partum virginis: praedicatum est in gentibus a sanctis apostolis creditum est mundo, idest concessum fidelibus in cibum salutis. Unde recte dicitur sacramentum caritatis. Primo corpus domini nominatur panis verus: et secundum hoc habet tres effectus. Sicut enim panis tria bona praecipue confert corpori, idest satiat, confortat, vitam conservat; sic panis iste satiat spiritum ad fastidium mundi faciendum, confortat animum ad malum culpae devincendum, conservat vitam ad Deum semper laudandum. De primo Psalm. 131: pauperes ejus saturabo panibus. Complenda: satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris, et hoc ad fastidium mundi faciendum. Proverb. 22: anima saturata calcabit favum. Gregorius: gustato spiritu desipit omnis caro. De secundo Psalm. 103: panis cor hominis confirmet ad malum scilicet culpae devincendum: quia qui carent corroboratione hujus panis, vincuntur a vitiis. 4 Reg. 23: rex Babylonis et exercitus ejus obsedit Jerusalem, et non erat panis populo terrae, et omnes viri bellatores nocte fugerunt ad hortum regis, idest ad delitias carnis, et ad campestria solitudinis, idest ad viam latam, quae ducit ad mortem. De tertio Eccle. 34: panis egentium, vita pauperis est. Joan. 6: ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Ego vivo propter patrem: et qui manducat me, vivet propter me: et haec est vita ad Deum semper laudandum. Psal. 145: lauda anima mea dominum et cetera. De his supra sermone 9. Secundo corpus domini nominatur sacramentum altaris, et secundum hoc habet triplicem effectum: scilicet in triplici statu fidelium: idest in hoc mundo, in caelo, in Purgatorio. In statu mundi peccata relaxat, in statu Purgatorii poenam alleviat, in statu caeli gloriam augmentat. De primo, scilicet statu, Levitic. 5: anima quae peccaverit per ignorantiam, offeret arietem immaculatum, scilicet Christum, sine quo non fit remissio. Nihil prodest capram, idest austeritatem poenitentiae immolare, nisi studueritis in Christi immolatione plenam fiduciam habere. Joan. 1: ecce agnus Dei, ecce et cetera. Paschasius: licet omnia peccata in Baptismo sint donata, infirmitas tamen peccati, idest fomes in carne remanet. Et quia ex hoc quod quotidie labimur, saltem in venialibus, ideo Christus pro nobis quotidie immolatur, ut qui semel in moriendo mortem devicit, quotidie recidiva delictorum per haec sacramenta relaxet. Ambrosius: sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita et unum est sacrificium. Christus semel in cruce hostiam pro omnibus obtulit: ipsam offerimus et nunc: sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii illius: nec causa suae infirmitatis repetitur, sed nostrae, quia quotidie peccamus. De secundo Levitic. 17: dedi vobis sanguinem, ut super altari meo expietis pro animabus vestris. In hoc figuratum est, quod sacrificium carnis et sanguinis Christi valet animabus in poena Purgatorii. Hic sciendum quod tres turmae animarum sunt decedentium. Prima peccantium, secunda poenitentium, tertia innocentium. Primam sacrificium non adjuvat: secundam poena alleviat: tertiam sine poena ad caelum sublevat. De primo 1 Reg. 3: juravi eli, quod non expietur domus ejus victimis et muneribus in aeternum. Domus ejus, idest, omnium in peccatis persistentium. Jerem. 7: quia locutus sum ad vos, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis, projiciam vos a facie mea, idest ab omni bono quod est in caelo et in terra. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem, idest, sacrificium laudis, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Proverb. 7: qui adulter est, idest amans et adhaerens creaturae ultra mensuram justitiae, perdet animam suam, quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae: nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima, quasi pretiosissimum Christi sacrificium. De secundo est illud supradictum: dedi vobis sanguinem, ut super altari meo expietis pro animabus. Sanguinem, idest sacrificium corporis et sanguinis Christi: sanguinis pro corpore simul et sanguine; pars pro toto; et quia sanguis in altari non est sine corpore, nec corpus sine sanguine. Pro animabus, scilicet quae sunt in Purgatorio: Augustinus: orationibus et eleemosynis sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari non est dubium defunctorum animas relevari, ut cum eis misericordius agatur a domino, quam eorum peccata meruerunt in hoc mundo. Zachar. 13: partes duae in terra dispergentur et deficient, idest infideles et mali Christiani damnabuntur, et tertia pars relinquetur in ea, idest poenitentes: et ducam tertiam partem per ignem, idest animas poenitentium per Purgatorium: et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum: ipse invocabit nomen meum, et exaudiam eum. Ipse, scilicet populus Christianus in terra relictus, invocabit me orationibus et eleemosynis et sacrificio altaris pro parte ducta per ignem, idest pro animabus quae sunt in Purgatorio; et exaudiam eum, alleviando scilicet poenam illorum, et abbreviando. De tertio Prov. 31: munus absconditum extinguit iras, iras scilicet Dei, idest poenas Purgatorii quantum ad animas innocentes: et in praesenti tribulationibus et flagellis satis purgatas. Psal. 37: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (...). Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et cetera. Furor Dei ardet in Inferno, ira in Purgatorio, sagitta sive correptio amoris in hoc mundo. Qui igitur sagittas dominicae correptioni patienter portat, furorem Inferni et iram ignis Purgatorii duce domino illaesus evadet. Isa. 43: noli timere serve meus: cum transieris per ignem, tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, quia ego salvator tuus. Daniel. 3: Angelus domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem, et fecit ignem fornacis quasi ventum roris flantem: et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit. Tunc laudabant Deum dicentes: benedicite domino qui eruit nos de Inferno, et eruit nos de medio ardentis flammae. Isa. 55: in laetitia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. De tertio supra nominato, scilicet quod sacrificium altaris gloriam beatorum quodammodo in caelo augmentat. Levit. 10: pectusculum sacrificii quod oblatum est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui et filiae tecum. Pectusculum sacrificii quod optimum et dulcissimum est de animali, signat dulcedinem effectus corporis Christi, in quantum comeditur in loco mundissimo, idest in quantum delectat beatos in caelo: quia plurimum gaudent et congratulantur in hoc sacrificio de memoria redemptionis, de aspectu nostrae salutis, de admiratione divinae bonitatis. Gregorius: eodem momento rapitur in caelum ministerio Angelorum sociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Rapitur scilicet corpori Christi consociandum, idest ad beatos laetificandum. Complenda: sumpsimus, domine, divina mysteria: quae sicut sanctis tuis ad gloriam, ita nobis ad vitam prodesse perficias. Tertio corpus domini nominatur sacramentum caritatis: et secundum hoc tres habet effectus: quia tria maxime bona operatur in nobis: scilicet spiritus sancti veram participationem, ipsius Christi certam inhabitationem, in similitudinem imaginis Dei transformationem. De primo Psal. 80: et de petra melle saturavit eos quia fideles sugunt de corpore Christi dulcedinem spiritus sancti. Sapien. 12: o quam bonus et suavis est, domine, spiritus tuus in nobis. Qui scilicet de corpore tuo in nos fluit. Augustinus: participatione corporis et sanguinis Christi homo vivit, non sumens tantum sacramentum, quod et mali faciunt, sed pertingens usque ad spiritus participationem, ut in corpore domini tamquam membrum maneat et ejus spiritu vegetetur. De secundo Joan. 6: qui manducat carnem meam et cetera. Hilarius: accepta carne domini et hausto calice id efficitur, ut nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est enim Christus in nobis per carnem, dum ejus carnem accipimus; et sumus in eo, dum secum hoc quod nos sumus, in Deo est. Joan. 1: verbum caro factum est et cetera. Dum verbum carnem assumpsit, in nostra carne habitavit: et dum nos verbum incarnatum in cibum accipimus, ipsum etiam habitat in nobis. De tertio Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, idest deiformes, et Deo secundum imaginem similes: nec potest creatura ad majus promoveri, quam quod assimiletur suo creatori. Assimilatur autem homo Deo virtute corporis Christi in tribus: in interiori cordis bonitate, in exterioris operis fertilitate, in superiori caelestis regni hereditate. De primo 2 Petr. 1: Christus propria gloria sua et virtute, maxima et pretiosa promissa nobis donavit, ut per hoc efficiamur consortes divinae naturae. Maxima promissa, idest seipsum. Unde, jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis, ut efficiamur consortes divinae naturae, idest divinae bonitatis: quia natura Dei bonitas est. Ambrosius: quia dominus Jesus consors scilicet est divinitatis et corporis, et tu qui accipis carnem ejus divinae substantiae in illo participans alimento, idest, vere bonus efficieris in eo. De secundo Ezech. 12: sumam de medulla cedri sublimis, et de vertice ramorum ejus, et plantabo in montem excelsum, et faciet fructum. Medulla cedri sublimis est aeterna sapientia Dei: alti rami ejus sunt patres sancti: vertex ramorum est beata virgo, pars de vertice caro Christi sumpta de virgine. Surculus igitur sumptus de medulla et vertice est corpus Christi plenum divinitate. Iste plantatus in montem excelsum, idest in cor justi in caelum elevatum, facit similem Christo boni operis fructum. De utroque ad Gal. 2: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus, in me scilicet assimilando interiori bonitate, et exteriori bono opere. Hinc dictum est Augustino: cibus sum grandium, cresce et manducabis me, nec tu me mutabis et cetera. De tertio Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; ergo et heredes: ad Rom. 8: si filii, et heredes, coheredes autem Christi: 1 Petr. 2: benedictus Deus qui regeneravit nos, idest de filiis Diaboli filios Dei fecit, hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem conservatam in caelis. Amen.