|
Venite, comedite et cetera. Thema de effectu vel de nominibus
corporis Christi. Effectus dominici corporis possunt sumi ex tribus
illis nominibus ejus jam supradictis. Dicitur enim quandoque medicina
spiritualis, quandoque manna, idest panis caelestis, quandoque
Eucharistia, idest bona gratia animae fidelis. De primo Eccle.
38: altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non
abhorrebit eam. Augustinus: suscepit Christus de terra terram, et
de carne Mariae carnem accepit, et ipsam nobis ad salutem manducandam
dedit. De secundo Apocal. 2: vincenti dabo manna etc.: quasi
dicat: qui se praeparat per victoriam vitiorum, illi dabo manna,
idest caelestem panem, scilicet corpus meum, in quo secrete reconditum
est multiplex bonum. Joan. 6: hic est panis qui de caelo
descendit. De tertio Eccles. 32: audi tacens, et pro reverentia
accedet tibi bona gratia: quasi dicat: praepara te per auditum verbi
Dei et obedientiae, qua taceas, idest cesses a malo, et serves
reverentiam in benefaciendo: tunc dabitur tibi bona gratia, quae
Graece dicitur Eucharistia, idest corpus Christi. Magister, 4
sententiarum: sacramentum altaris excellenter dicitur Eucharistia,
idest bona gratia: quia in ea non solum est augmentum virtutum et
gratiae, sed ille totus ibi sumitur, qui est fons totius gratiae.
Primo corpus domini dicitur medicina spiritualis: et secundum hoc
habet tres effectus. Serpens ille malignus infudit humano generi per
venenum pomi vetiti triplicem corruptionem: in anima tenebras
ignorantiae, in carne morbum pravae concupiscentiae, et mortem
utrobique. Ad haec tria curanda valet corporis Christi medicina:
ignorantiae enim tenebras illuminat, morbum pravae concupiscentiae
sanat, et mortem destruendo triumphat. De primo Psalm. 131:
paravi lucernam Christo meo et cetera. Lucerna est lumen in
diaphano, idest perlucido corpore; sic corpus Christi est verbum
Dei, quod est lux vera in munda carne, quo scilicet pelluntur a nobis
tenebrae ignorantiae. Luc. 1: viderunt oculi mei salutare tuum et
cetera. Psal. 26: dominus illuminatio mea et cetera. Psalm.
53: accedite ad eum, et illuminamini. De secundo Isa. 38.
Item 4 Reg. 2: jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et
cataplasmarent super vulnus regis, et sanaretur. Vulnus sive ulcus
regis est concupiscentia carnis. Psal. 6: miserere mei, domine,
quoniam infirmus sum et cetera. De tertio Luc. 1: benedictus
fructus ventris tui, scilicet corpus Christi, quod est fructus vitae
valens ad curationem mortis aeternae: Proverb. 3: lignum vitae est
his qui apprehenderint eam, scilicet sapientiam Dei incarnatam:
Oseae 14: ero mors tua, o mors. De hac triplici corruptione et
medicina, supra sermone sexto post principium. Secundo corpus
dominici dicitur manna, idest panis caeli, quod manna habet
similitudinem saporis frumenti, mellis et olei. De duobus primis
Exod. 16: gustus ejus sicut similae. De tertio Num. 16:
gustus ejus quasi similae cum melle. De quarto Num. 15: fecerunt
ex eo tortulas saporis quasi panis. De tribus simul Ezechiel. 16:
gustus ejus quia similam, mel et oleum comedisti. Et secundum haec
tria habet corpus domini triplicem effectum. Operatur enim morum
honestatem, cordis suavitatem, proximi pietatem: primum significatur
in frumento, secundum in melle, tertium in oleo. De primo Zach.
9: quid bonum ejus, et quid pulchrum, nisi frumentum electorum?
Panis de frumento bonus est, et pulcher in se; et etiam in effectu,
quia facit pulchrum: sic corpus Christi bonum et pulchrum facit
honestatem morum. Daniel. 1: apparuerunt vultus eorum meliores et
corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio,
Glossa, vultus eorum quos panis satiabat, qui de caelo descendit.
De secundo Prov. 33: comede fili, mel, quoniam bonum est, et
favum dulcissimum gutturi tuo: Sapient. 16: paratum panem de caelo
praestitisti illis, omne delectamentum in se habentem, et omnis
saporis suavitatem. De tertio Job 29: quis mihi tribuat ut sim
secundum dies, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo, et petra
fundebat mihi rivulos olei, idest gratiam pietatis ad bonum proximi:
Prov. 21: thesaurus desiderabilis, et oleum in tabernaculo justi.
4 Reg. 4: offerebant vasa, et mulier infundebat oleum: et ait
Eliseus, vende oleum, et redde creditori tuo; tu autem et filii tui
vivite de reliquo. Ecce oleum, idest opus pietatis proximum reficit,
debita solvit, nos ipsos pascit. Primum intelligitur in eo quod
fundebat oleum in vasa proximorum: secundum in eo quod reddit per oleum
debita creditori: tertium in eo quod ipsa et filii de oleo vixerunt:
tertio corpus domini dicitur Eucharistia, idest bona gratia. Sicut
autem dicunt magistri, gratia est influentia divinae bonitatis in
animam, per quam assimilata Deo fit ei grata, et vitae aeternae
digna. Et secundum hoc corpus domini habet tres effectus: similem
Deo animam efficit, gratam et charam Deo reddit, vitam aeternam
tribuit. De primo 2 Epistol. Petr. 1: Christus propria gloria
et virtute maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hoc
efficiamur divinae naturae consortes, idest similes Deo per veram
bonitatem. De secundo Cant. 10: quam pulchra es et decora in
delitiis. Quasi diceret, delicato cibo et potu corporis Christi et
sanguinis es nutrita, facta es multum decora, et idcirco grata Deo et
chara. De tertio Joan. 6: qui manducat carnem meam etc., habet
vitam aeternam. Item corpus domini dicitur Eucharistia, idest, bona
gratia: et secundum hoc habet valde bonum effectum, scilicet cum illud
manducamus, non ipsum ut alius cibus mutatur in nobis, sed nos in illo
mutamur. Nam quia, ut dictum est, gratia est influentia divinae
bonitatis in animam, per quam similatur Deo; haec bona gratia,
scilicet corpus Christi, influit nobis: sed nos illi assimilamur, et
in ejus bonitatem mutamur. Haec nostra in Christum mutatio potest
probari similitudine triplici. Prima sumitur de virtute nostri
amoris: secunda de virtute rei majoris: tertia de virtute surculi
arboris.
|
|