Caput 28

Thema de sanguine Christi, ut supra, vel similia. Tertium circa pretiositatem sanguinis Christi ut consideratur in cruce fusus, praecipue notandum est virtutis magnitudo: et consistit haec in tribus: in Diaboli destructione, in mundi redemptione, in Dei reconciliatione. De primo Job 40, secundum aliam litteram: numquid capies Leviathan hamo? Supple, sicut ergo Leviathan est Diabolus, hamus, sive aculeus in esca est Dei filius in carne humana assumpta absconditus. Isto hamo captus est Diabolus, et deceptus; quia dum carnem innocentis Christi in cruce mordere et effundere sanguinem injuste praesumpsit, latens aculeus divinitatis potestatem ejus perforando destruxit. Amos 5: ego exterminavi Amorrhaeum, idest amarum inimicum, cujus altitudo cedrorum altitudo est, et fortis ipse quasi quercus. Hoc figuratum est Daniel. 14: erat draco magnus in Babylone, et tulit Daniel picem et adipem et pilos, et coxit pariter, et fecit massam, et dedit in os draconis, et diruptus est. Pix et pili significant similitudinem carnis peccati: adeps sanguinem Christi: massa ex his sacra membra salvatoris data in potestate hostis; sed dum haec injuste mordere nititur, juste potestas ejus destruitur. De secundo 1 Corinth. 6: empti estis pretio magno: ad Ephes. 1: habemus redemptionem per sanguinem Christi, in remissionem peccatorum. 1 Pet. 1: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis et cetera. Hinc canit Ecclesia: te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. De utroque Hebr. 1: quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse Christus similiter communicavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, Diabolum scilicet, et liberavit eos. Augustinus: quid fecit redemptor captivatori nostro? Tetendit ei muscipulam crucem suam, posuit ibi escam corpus et sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, propter quod jussus est reddere debitores. Hinc canit Ecclesia: o crux gloriosa, per quam Diabolus est victus, et mundus Christi sanguine redemptus. De tertio Eph. 2: vos qui aliquando eratis longe, facti estis in sanguine Christi prope; ipse est enim pax nostra, idest faciens nobis pacem cum Deo: ad Coloss. 1: Christus est caput corporis Ecclesiae, pacificans per sanguinem crucis sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Hinc post passionem et resurrectionem ostendit discipulis cruentas manus et latus dicens: pax vobis. Haec pax cum Deo sive reconciliatio fit per sanguinem Christi triplici ratione: ratione pretii sufficientis, quod in eo pro nostris debitis solvit: ratione formositatis, qua nos Deo gratos fecit: ratione gratissimae caritatis, quam in hoc facto demonstravit. De primo Psal. 68: persecuti sunt me inimici etc. usque ad mortem crucis, quae non rapui exsolvebam, scilicet pretio sanguinis pro bono pacis. Matth. 26: sanguis pro vobis fundetur in remissionem peccatorum. De secundo Ephes. 5: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo gratam ad effectum nostrae reconciliationis causa nimiae dilectionis. Nam si Noe justus, ut dicitur Eccles. 44, in tempore iracundiae factus est reconciliatio propter justitiam, multo magis Christus propter nimiam caritatem, qua obtulit pro nobis Deo proprium sanguinem. De tertio Roman. 5: justificati in sanguine Christi, idest de reis justi, de foedis pulchri facti, salvi erimus ab ira per ipsum, et glorificamur in Deo per dominum nostrum, per quem reconciliationem accepimus. Item: dilectis Dei, vocatis sanctis, idest sanguine Christi tinctis, gratia vobis et pax. Joan. 13: misit aquam in pelvim. Glossa: sanguinem in terra fudit, et coepit lavare pedes discipulorum, quia scilicet sanguine mundo mundans nos fecit pulchros, et Deo gratos. Apocal. 1: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ecce peccatores Deus sanguine suo lavit, formosos, roseos, et Deo gratos fecit, et sic reconciliavit, ut in curia Dei principes faceret. Quartum circa pretiositatem sanguinis Christi notandum est, redemptorum multitudo. Tres enim exercitus magni sanguine ejus sunt redempti; scilicet manifesti inimici; antiqui justi, dubii amici. Primi de vinculo peccati, secundi de Limbo Inferni, tertii de dubietate fidei. Propter haec tria effudit sanguinem de tribus locis; de manibus, de pedibus, de vulnere lateris. Primo de manibus, ut peccatores virtute sanguinis a vinculis peccatorum absolveret, absolutos ad se revocaret. De primo Eccles. 50: porrexit sacerdos magnus manum suam in liberationem, et libavit in sanguine uvae, ut scilicet peccatorum vincula solveret. Psal. 115: dirupisti vincula et cetera. Augustinus: Christus ob hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde enim Diabolus nos tenebat, deletum est sanguine redemptoris: non autem tenebat nos nisi vinculis peccatorum. De secundo, scilicet ut absolutos revocaret, Isa. 44: convertere ad me, quoniam redemi te, Glossa, sanguine: quod si feceris, caelum et terra, et omnia elementa in salute tua laetabuntur; e contra, si non feceris, omnia contra te pugnabunt. Sapient. 5: armabit creaturam et cetera. Porrexit itaque Christus manum in cruce, et libavit sanguinem, solvens omnes a vinculis peccatorum; et adhuc quasi aufugientem manu cruenta revocat peccatorem. Isa. 46: ego sum vocans ab oriente avem quasi de longe, scilicet de statu peccati revocans instabilem et refugam animam. Secundo de pedibus fudit sanguinem ut antiquos justos de Limbo Inferni educendos demonstraret, et ad patriam caelestem deduceret. De primo Thren. 1: torcular calcavit dominus virgini Juda. Arbor et tortura arboris significat passionem Christi in ligno crucis: qui vero in torculari calcat, sanguinem uvae pedibus fudit, ut multos ex eo laetos faciat. Christus ergo virgini Juda torcular calcavit, qui in passione crucis sanguinem effudit, et justos in fide corruptos de Inferno liberans laetificavit. Zach. 9: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non est aqua, scilicet caelestis refrigerii. De secundo, ut scilicet eductos de Inferno ad caelestem patriam deduceret. Hebr. 9: Christus assistens pontifex et cetera. Usque introivit et non solus, sed cum magno exercitu justorum, quos de Inferno eruens secum duxit. Psal. 67: ascendens in altum et cetera. Isa. 60: dicunt Angeli, quis est iste qui venit de Edom etc. et post: gradiens in multitudine virtutis suae, idest ascendens cum multis fidelibus, quos de Infernis potenter secum duxit. Tertio fudit sanguinem de vulnere lateris et cordis, ut discipulos in fide dubios, et alios multos in fide et bonae vitae stabilitate tentatos, et ideo frigidos et quasi mortuos calefaceret et revivificaret, et revivificatis suo sanguine iter caeleste significaret, ut post ipsum ruenter currerent. De primo Joan. 19: unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis, qui scilicet est calidus et in quo est vita hominis, ut eos frigidos in fide calefaceret, et quasi mortuos in vita bona revivificaret. Psal. 101: similis factus sum pellicano solitudinis. Pellicanus avis est quae mox natos et contra eam se erigentes occidens, et mortuos triduo deplorans, cum rostro latus proprium fodit, et sanguinem in eos fundens revivificat. Sic Christus frigidis in fide, et peccatis mortuis subvenit sanguine cordis. De secundo quasi vivificatis ad instar ferae vulneratae iter caeleste suo sanguine significat, et sequendum demonstrat. Cant. 3: vulnerasti cor meum, soror mea sponsa quia attende me vulneratum propter te: vide sanguinem meum, et sequere me. Joan. 20: venit Jesus, et ostendit discipulis manus et latus, scilicet cruentum, non solum ut eos in fide confortaret, sed ut per multas tribulationes monstraret. 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum et cetera. Hebr. 13: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ergo ad eum extra castra, scilicet delitias carnis fugientes, et passionem ejus imitantes. Cantic. in fine: fuge dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum: quasi diceret: curre coram nobis, ut fera corde vulnerata, et sanguine tuo caelestem semitam nobis ostende, donec te comprehendamus, et in te delitias aeternas capiamus. 1 Epist. Cor. 9: sic currite, ut comprehendatis. Amen.