|
Venite comedite et cetera. Item causam tuam et cetera. Thema
proprium. Sacrificium Juda, quasi regis, et militiae, idest
Christi et Ecclesiae. Malach. 3. Secunda causa institutionis
sacramenti dominici corporis est sacrificium altaris. Circa quod
sacrificium notantur tria: scilicet forma offerendi, quaestio de
sacrificio legali, et excellentia nostri sacrificii. De duobus primis
hic potest dici; de tertio in sequenti. Primo notatur forma: et haec
est triplex. Prima in oblationum veterum praefiguratione; secunda in
humanae formae veritate, tertia in panis et vini specie. Prima est
synagogae commendata sub lege, secunda caritatis divinae oblata in
cruce, tertia fidelis animae consecrata in mensa Ecclesiae. Prima
data est in signum, secunda in pretium, tertia in solatium. De prima
Levitici 4: si omnis Israel per ignorantiam peccaverit: offerat pro
peccato suo vitulum, idest Christum; dicit Glossa: hoc autem non
erat in persona, sed in figura. Exod. 12: similiter agnus
immaculatus, quem occidebant in Pascha, et ejus carnes edebant,
figura Christi erat, ut dicit Gregorius. De secunda forma Isaiae
53: sicut ovis ad occisionem ductus, vulneratus est propter et
cetera. Oblatus est, quia ipse voluit. Hoc vere secundum formam
humanam in cruce. Hebr. 10: sanctificati sumus per oblationem
corporis Jesu Christi semel, scilicet in cruce. De tertia Psal.
109: tu es sacerdos in aeternum et cetera. Qui, ut dicitur Gen.
14. Obtulit panem et vinum: sic Christus dat corpus et sanguinem
suum in sacrificio altaris sub panis et vini specie. Matthaei 26:
accepit Jesus panem, et benedixit, et ait: hoc est corpus meum. Et
accipiens calicem, idest, vasculum cum vino, gratias egit dicens,
hic est sanguis meus et cetera. Secundo notatur brevis quaestio de
sacrificio legali, in qua tria fiunt. Primo contra insufficientiam
quae imponitur sacrificiis legalibus, opponitur; secundo contrarietas
solvitur; tertio causa illius sacrificii assignatur. Primo contra
insufficientiam, quod Deo non placuerunt, et quod peccata non
abstulerunt, secundum illud Jer. 6: holocausta vestra non sunt
accepta, victimae vestrae non placuerunt mihi: et contra his similia
opponitur. Levit. 4: si peccaverit autem quis de populo terrae,
offeret capram immaculatam, et adolebit eam sacerdos super altare in
odorem suavitatis domini; et dimittetur ei. Ergo videtur, quod vetus
sacrificium placuerit Deo, et propter hoc peccata dimisit. Hebr.
11: omnia pene in sanguine mundantur secundum legem, et per
sanguinem animalium sacrificatorum remittuntur peccata delinquentium.
Ergo illa sacrificia Deo placuerunt, et peccata dimiserunt. Secundo
horum contrarietas sic potest solvi. In sacrificio semper tria
fuerunt: scilicet ipsum sacrificium, personae offerentium, peccatorum
remissio. In singulis istorum duo attendebantur in sacrificio; caro,
et sanguis animalis quod offerebatur. Et praeterea multo melius,
scilicet res spiritualis quae ibi figurabatur, ut in agno vel vitulo
Christus, in capra poenitentia, in bove vita robusta et activa, in
ave sublimis et contemplativa, et sic de ceteris. Item personae
offerentium duae sunt species; aliae dignae, aliae indignae. Indigni
erant qui illa sacrificia tantum carnaliter attendebant. Digni autem
qui ea spiritualiter attendebant, et in eis Christum figuratum, vel
explicite vel implicite credebant, et secundum intellectum spiritualem
vitam suam regebant. Item ibi erat remissio peccatorum: et hoc
quantum ad duo: scilicet quantum ad poenam, idest quantum ad legis
irregularitatem: vel quantum ad culpam, idest quantum ad conscientiae
maculam. His visis, facile solvuntur quae de sacrificiis in
Scripturis sacris contraria dici videntur. Revera enim illa
sacrificia secundum se, scilicet opera operata, idest carnes et
sanguis hircorum, nec placuerunt Deo, nec propter ea remisit culpam
quantum ad culpam, idest, conscientiae maculam; sed tamen apud
homines remissa reputabantur quantum ad quamdam legis poenam. Unde cum
apostolus uno loco dicat, impossibile est sanguine hircorum auferri
peccata; et in alio, omnia pene in sanguine mundantur secundum legem;
primum intelligendum est quantum ad animae culpam; secundum quantum ad
carnis poenam. Unde ad Heb. 9: sanguis hircorum et vitulorum, et
cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis.
Glossa: sanctificat, idest a peccato mundat, idest a poena legis,
ad emundationem valent non animae, sed carnis. Verumtamen justorum
sacrificia non secundum se, ut dictum est, sed propter fidem
salvatoris, quem in illis venturum, et pro redemptione mundi
credebant, Deo placebant, et eis remissionem peccatorum quantum ad
poenam supradictam et quantum ad culpam animae valebant. Ad Gal.
3: ex operibus legis non justificabitur homo, nisi per fidem Jesu
Christi. Hebr. 11: fide plurimam hostiam Abel, quam Cain
obtulit domino: plurimam, idest acceptabiliorem, et plus sibi
valentem. Intellexit enim et credidit in agno, quem Deo obtulit,
hostiam meliorem, idest salvatorem, quod non Cain, et ceteri
indigni. Gen. 10: respexit dominus ad Abel, et ad munera ejus.
Tertio causa institutionis legalium sacrificiorum est assignanda. Cum
enim a Deo instituta sint, qui nihil sine causa facit, et tamen
mutanda erant; quaeri potest causa institutionis eorum. Ad hoc
breviter dicendum, quod licet per se non valuerant ad remissionem
culpae, tamen multum utilia fuerunt ad doctrinam sapientiae. Data
sunt quippe servis ad tempus tamquam signa rerum meliorum, et quasi
parvulis tamquam characteres librorum, in quorum proprietatibus et
modulis offerendi proficerent in disciplina verae fidei, ut adepta vera
scientia, deficerent elementa, et collata veritate cessarent umbrae et
signa. Deut. 11: ponite verba mea in cordibus vestris, et
suspendite pro signo in manibus, et scribite ea in postibus et januis.
Ponite in cordibus legalia, scilicet quantum ad moralia, quae semper
sunt servanda: suspendite ea pro signo in manibus, quantum ad
manufacta tabernacula et hujusmodi, quae pro tempore sunt tollenda:
scribite in postibus et januis sacrificia, scilicet oves et boves quasi
litteras parvulorum, in quibus multa bona sunt discenda, et
praecipue: scilicet fides salvatoris, forma de moribus, spes de
caelestibus. Primum poterant discere de sacrificiis ovium, secundum
in sacrificio taurorum, tertium in sacrificio animalium extra castra
combustorum. De primo Isaiae 53: sicut ovis et cetera. Cum ergo
ovis offerebatur, poterant tria de vera fide discere: scilicet
salvatoris innocentiam, mansuetudinem humani generis, per mortem
Christi redemptionem. De secundo Daniel. 3: in spiritu
humilitatis et cetera. Sicut in holocaustis arietum et taurorum. Cum
ergo cornuta animalia in holocaustum, idest per ardorem ignis in
cinerem redigenda offerebantur, poterant de bonis moribus tria
discere: scilicet ut Daemonibus et vitiis resisterent, Dei et
proximi amore arderent, cordis et corporis humilitatem in omnibus
conservarent. De tertio Lev. 4. Hebr. 12: quorum animalium
infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora
cremantur extra castra. Sanguis animalium significat animas justorum.
Cum haec fiebant, poterant tria discere de spe obtinendae caelestis
gloriae; quae sunt poenitentia viventium, salvatoris officium,
bonorum suffragium. Primum discimus in illo quod corpora extra castra
cremabantur; quia ibi corpora cremare, est fideles extra delitias et
voluptates saeculi poenitentiam agere. Secundum in eo quod sanguis
inferebatur per pontificem in sancta sanctorum; quia hoc est animas
justorum post hanc vitam beneficio Christi in caelum assumi. Tertium
in eo quod sanguis per pontificem in sancta delatus valuit ad
remissionem peccatorum hominum vivorum: quia hoc est animas bonorum jam
per Christum in caelum sublevatas intercedere pro peccatis exulum adhuc
in mundo relictorum. De primo 2 Timoth.: fidelis sermo. Nam si
commortui sumus scilicet agendo poenitentiam: et vivemus recipiendo
vitam aeternam: si sustinebimus, et conregnabimus. Ad Rom. 8:
non sunt condignae passiones et cetera. Ecce quod poenitentiam agere,
et mala in hoc mundo sustinere, valet ad spem obtinendae caelestis
gloriae. De secundo Joan. 14: iterum venio, et accipiam vos ad
me. Ecce quod domini pietatis officium valet ad spem caelestium.
Cant. 5, dicunt hujusmodi: quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima
mulierum? Respondit beata virgo: dilectus meus descendit in hortum
suum ad areolam aromatum, ut pascat in hortis, et lilia colligat,
idest, animas beatas vel castas de mundo assumat, et ad caelestia
perducat. De tertio Oseae 1: ego exaudiam caelum, et illi
exaudiant terram, idest, sanctorum precibus qui sunt in caelis,
salvantur qui habitant in terris. Ecce orationes sanctorum valent ad
spem caelestium. Apoc. 8: ascendit fumus aromatum de orationibus,
scilicet de manu Angeli coram Deo, quia scilicet sancti offerunt
orationes pro nobis Christo, et Christus patri suo, ut peccatorum
recipiamus remissionem, et ad eorum perveniamus societatem.
|
|