Caput 30

Quae utilitas in sanguine meo, et similia ut prius. Qui bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Tertio quaeritur de sanguine Christi, ut in sacramento sumitur a fidelibus, quae sit utilitas, sive effectus. Ad hoc sciendum, quod sic sumptum possumus considerare tribus modis: scilicet ut potum aquae vivae, ut vinum spirituale, ut sacrosanctum mysterium Ecclesiae. De primo Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt aquae. Sicut petra significat Christi corpus, ita aquae illae sanguinem illius, qui verus et vivus est potus aquae. De secundo Prov. 9: venite, bibite vinum, quod miscui vobis, idest sanguinem Christi multa dulcedine conditum. De tertio Hebr. 13. Jesus extra portam passus est, ut per suum sanguinem sanctificaret populum. Ergo sanguis Christi res sanctificans est et sacrosanta. Complenda: quaesumus, domine, ut sacrosancta mysteria praesens remedium nobis esse facias et futurum. Juxta considerationem et similitudinem cujuslibet istorum trium habet sanguis Christi triplicem effectum. Primo potest considerari potus sanguinis Christi ut potus aquae vivae. Sed potus aquae, ut dicunt physici, est humectativus aridorum, extinctivus incensorum, delativus ad membra ciborum. Similiter potus sanguinis Christi, ut significatur per aquam, tres habet effectus in anima fideli. Arida ejus humectat et conjungit, male incensa refrigerat et extinguit, cibum verbi Dei ad membra vehit, ut bene possint operari. De primo Isai. 44: effundam aquam super sitientem, et fluenta super aridam, ut scilicet anima quasi pulvis arida ad fontale deflua et ad malum prona, potu sanguinis Christi perfusa, conjungatur, conglutinetur et roboretur ad bona. Psal. 1: non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae: quia tentatio Diaboli spargit cogitationes, eorumque desideria, locutiones et opera per diversa vitia. Exod. 5: dispersus est populus per universam terram Aegypti ad congregandas paleas, scilicet mundi vanitates. E contra Joan. 11: Jesus moriturus erat, supple, et sanguinem suum daturus, non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum, scilicet per cordis unionem, linguae refraenationem, sensuum et morum disciplinam, vitae religionem. 1 Epist. Cor. 5: sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Idest per Baptismum a vitiis sinceri facti, ita sitis aspersione sanguinis Christi quasi pasta in nova vita et bona compacti. De secundo effectu Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt aquae ad refrigerandum scilicet pravae sitis ardorem. Eccles. 3: ignem ardentem extinguit aqua, quia sanguis signatus per aquam destruit fervorem irae, avaritiae et pravi amoris et concupiscentiae. Augustinus: scribe, domine Jesu Christe, in corde meo vulnera tua pretioso sanguine tuo, ut legam in eis tuum dolorem ad sustinendum pro te omnem dolorem, tuum amorem ad contemnendum pro te omnem pravum amorem: quia sic apparet, quod sanguis Christi ad instar aquae contra male incensa in nobis valet. De tertio effectu 3 Reg. 19: Elias comedit et bibit aquam, et ambulavit. Potus cibum ad membra vehit, et ad eundum, sive operandum movet: sic potus sanguinis Christi cibum verbum Dei sive praecepti ad corda defert, ut vires animae et membra corporis secundum illud vivant, et regantur, et bene operentur. Prov. 9: comedite, bibite, relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. Comedite cibum verbum Dei et praecepti, et bibite sanguinem Christi, qui scilicet praeceptum ad cor, ad sensus, ad membra deferat, et prava relinquere et bona perficere moneat. Secundo potest considerari sanguis Christi ut vinum spirituale: et secundum hoc habet tres effectus: quia lavat, calefacit, laetificat. Lavat sordes culpae, calefacit corda caritate, laetificat spirituali dulcedine. De primo Genes. 49: expectatio gentium lavabit in vino stolam suam, et in sanguinem uvae pallium suum, idest fidelem animam. 1 Epist. Joan. 1: si in lumine ambulamus, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi filii Dei emundat nos ab omni peccato: ad Hebr. 9: si sanguis hircorum aut taurorum aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? Apoc. 22: beati qui lavant stolas suas in sanguine agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae. De secundo Deut. 32: constituit eum, ut comederet medullam tritici, idest dulce corpus Christi, et sanguinem uvae biberet meracissimum, idest purum et calidum; purum ad maculam iniquitatis, calidum in effectu. Esth. 1: Assuerus, scilicet beatus, post nimiam potationem incaluit mero, idest accensus est caritate. Cant. 2: introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Cella vinaria est Ecclesia, ubi propinatur calidum vinum sanguinis Christi ad accendendum corda dilectione Dei et proximi. De tertio Psalm. 103: vinum laetificat cor hominis: Eccles. 31: exultatio animae et cordis vinum moderate potatum, idest sanguis Christi cum mensura fidei. Cant. 1: botrus Cypri dilectus meus mihi: quia scilicet sumo cum suo sanguine dulcedinem spiritualis laetitiae ad obliviscendum dolorem praesentis miseriae. Prov. 31: date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo; bibant et obliviscantur egestatis suae. Tertio potest considerari sanguis Christi ut sacrosanctum mysterium Ecclesiae, idest, ut res sacra et secreta, in qua magna virtus Dei est abscondita: et secundum hoc habet tres effectus supernaturales. Daemones enim triumphat, gratiam imperat, in bona vita conservat donec ad vitam aeternam perducat. De primo Exod. 12: cum viderit dominus sanguinem agni in superliminario, idest in mente fideli, non sinet percussorem ingredi domus vestras, et laedere. Chrysostomus: hic sanguis abigit Daemones, et longe facit esse. 1 Epist. Machab. 6: ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in praelium. Multo magis ergo per sumptum sanguinem Christi vincuntur spirituales inimici. Apocal. 12: factum est praelium et cetera. Et post: ipsi vicerunt eum propter verbum testamenti, et propter sanguinem agni. De secundo 1 Petr. 1: in aspersione sanguinis Jesu Christi gratia vobis: ad Hebr. 12: accessistis ad montem Dei, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel: quia scilicet sanguis Abel clamat ad Deum vindictam, sanguis Christi postulat et impetrat gratiam. Bernardus: o sanguinem Christi summe reverendum, in altari poculum, in cruce pretium, in caelo pro nobis ad patrem advocatum. De tertio Joan. 6: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobismetipsis: quod si biberitis, bonam vitam habebitis. Levit. 17: anima omnis carnis in sanguine est: anima, idest vita. Philosophus: corruptio et senectus non nisi paucitas sanguinis est; et postquam corpus caruerit, corrumpitur corpus. Hinc multi moriuntur propter vacuitatem sanguinis. Sicut itaque in sanguine nostro vita est corporalis, sic in sanguine Christi conservatio vitae spiritualis, et perductio ad statum vitae immortalis. Joan. 6: qui bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.