|
Patres nostri omnes eumdem potum spiritualem biberunt, I Cor.
10. Augustinus: biberunt potum eumdem spiritualem quem et nos,
corporalem vero alterum: quia aqua quae fluxit de petra, fuit signum
sanguinis Christi, quem nos etiam spiritualiter bibimus. Tertio modo
consideratur sanguis Christi ut praeter sacramentum a salvandis
spiritualiter bibitur. Et circa hoc possunt tria inquiri. Primo
locus ubi iste potus invenitur: secundo usus ad quem quaeritur: tertio
suavitas gratiae, quae de usu ejus exoritur. Primo quaeritur quis sit
locus, ubi potus spiritualis sanguinis invenitur. Ad hoc dicendum,
quod tot sunt loca, quot Christi vulnera. Psal. 77: percussit
petram, et fluxerunt aquae. Sicut ex foraminibus petrae aquam
Judaei, sic fideles ex vulneribus Christi hauriunt spiritualem ejus
sanguinem. Zach. 3: quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?
Responsio, ut scilicet sugamus ex eis sanguinem spiritualem. Isai.
12: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris, idest de
vulneribus Jesu Christi sanguinem spiritualem ad sitim malorum
extinguendam per piam passionis meditationem. Sed ad quid est vulnus
lateris? Isai. 40: filii tui de longe venient, et filiae tuae de
latere surgent. Glossa quia perforato in cruce latere Christi,
effluxit sanguis redemptionis. Filii ergo de longe venient, quia
electi de peccatis poenitentiam agent, et filiae de latere surgent,
quia devotae animae de vulnere lateris Christi spiritualem devotionis
sanguinem bibent per piam passionis meditationem. Hinc in locis a
dextris crucifixi depingitur puella hilari vultu et pulchra facie et
coronata, designans Ecclesiam, quae sanguinem Christi reverenter in
calice suscipit, et a sinistris synagoga oculis panno ligatis tristi
facie inclinans caput, et corona decidente, quae ipsum sanguinem
fundit, et adhuc contemnit in quo figuratur, quod haec, et omnis
mortaliter peccans tria bona perdit: scilicet lumen gratiae, gaudium
conscientiae, coronam gloriae. Hinc dicitur Thren. 5: vae nobis,
quia peccavimus: ideo obtenebrati sunt oculi nostri, moestum factum
est cor nostrum, cecidit corona capitis nostri. Puella in dextris
sanguinem Christi in calicem suscipit, quia fidelis anima cor mundum
vulneribus Christi applicans, sanguinem ejus spiritualiter cum omni
devotione sumit, unde lumen in cordis gaudium et aeternae gloriae
coronam acquirit. Secundo quaeritur quis sit usus, ad quem sanguis
Christi quaeritur. Et sciendum, quod ad animam totam cum tribus
potentiis suis, scilicet intellectu, voluntate, memoria perfundendam
sive potandam. Exod. 12: fasciculum hyssopi tingite in sanguine
qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque
postem. Fasciculum hyssopi significat perfectionem et integritatem
fidei: limen domus est Christus, per quem conceditur ad caelum
introitus. Fasciculum autem hyssopi tingere in sanguine qui est in
limine, est per fidem rectam sanguinem passionis Christi devorare et
confirmare. Sed debemus eo utrumque postem et superliminare
aspergere, idest intellectum, affectum, et memoriam ita sanguine
Christi perfundere, et spiritualiter inebriare, ut intellectus hujus
sanguinis circa genus humanum virtutem recognoscat; affectus tam ingens
erga se beneficium diligendo sapiat, et memoria tanti amoris et
largitatis sacramentum nunquam obliviscendo semper teneat. Tertio
quaeritur, quae sit spiritualis suavitas gratiae, quae de tali usu.
Sive de perfusione praedicta sanguinis hujus exoritur. Et potest dici
quod facit animam quasi Paradisum Dei de suavitate hujus gratiae. 1
Petr. 1: de aspersione sanguinis Jesu Christi, gratia vobis et
pax multiplicetur, gratia virtutum, fertilitas, pax, dulcedo
cordis, atque serenitas. Hujus suavitas gratiae per irrigationem
sanguinis Christi comparatur Paradiso Dei. De suavitate hujus
gratiae. Eccles. 40: gratia sicut Paradisus in benedictionibus,
idest sicut hortus Dei in variis delitiarum fructibus: Jerem. 31:
erit anima eorum quasi hortus irriguus. Irrigata enim anima dulcedine
sanguinis Christi profert triplicem suavitatem gratiae: scilicet
dulces flores virtutum, frondes verborum, fructus operum. Primo ex
spirituali effusione sanguinis Christi oriuntur in anima quasi in
Paradiso Dei dulces et varii flores virtutum: nam sicut sanguis
hominis triplicem habet colorem, sanus rubeum; coctus colorem album
habet multum, ut lac in mamillis; et maxime coctus nigrum; sic
spiritualis influentia sanguinis Christi operatur in anima quasi in
Paradiso Dei flores virtutum varii coloris: scilicet rosas
caritatis, lilia castitatis, violas humilitatis. De primo Eccles.
50: justus quasi flos rosarum in diebus vernis; quia scilicet
rutilat roseo sanguine Christi virtute caritatis: Cant. 7: comae
capitis tui sicut purpura regis, quae scilicet tingitur sanguine
cujusdam animalis. Comae capitis ejus, idest Christi, sunt fideles
bonis eum moribus decorantes. Hi sunt ut purpura regis, quia
spirituali sanguine Christi perfusi rubent, ut rosa virtute
caritatis. De secundo Eccle. 50: justus quasi lilia quae sunt in
transitu aquae; quae scilicet candent castitate, et bene decocti in
corde ejus Christi sanguinis irrigatione. Apocal.: laverunt stolas
suas, et dealbaverunt eas in sanguine agni: Canticor. 5: oculi
ejus, idest fideles, in futurum sibi providentes, sicut columbae quae
lacte sunt lotae, idest sicut simplicium qui bene excocti in mamillis
cordis eorum Christi sanguinis irrigatione dealbati sunt, et casti
facti. Oseae 14: ero quasi ros, et Israel germinabit quasi
lilium. De tertia Cantic. 2: jam hiems transiit, imber abiit et
recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Flores primi post
hyemem sunt violae nigri coloris, pulchrae, boni odoris, et terrae
vicinae. Hi flores significant animas humiles ex consideratione
sanguinis Christi in passione multum torti quasi denigratas, idest
sibi viles et coram superbis despectas. Ezechiel. 31: nigrescere
faciam stellas caeli, idest ardentes spiritu caritatis et lucentes
verbo veritatis, nigrescere faciam sanguine Christi, ut nigras et
pulchras violas virtute humilitatis: Cant. 1: nigra sum, sed
formosa. De his tribus generibus et coloribus florum Paradisi Dei,
Thren. 4: candidiores Nazarei ejus, idest floridi nive,
nitidiores lacte, quia similantur lilio in castitate: rubicundiores
ebore antiquo, quia similantur rosae in caritate: sapphiro
pulchriores, quia similantur violae in humilitate. Secundo ex
spirituali perfusione sive potu sanguinis oriuntur in anima quasi in
Paradiso Dei frondes verborum bonorum et dulcium eloquiorum. Job
14: lignum habet spem, si praecisum fuerit, si senuerit in terra
radix ejus, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum
primum plantatum est. Eccles. 59: florete flores, et frondete in
gratiam: quia scilicet electi non solum flores virtutum, sed etiam
verborum bonorum proferunt ex potu sanguinis Christi ad triplicem
gratiam: scilicet ad peccatorum conversionem, ad inimicorum
reconciliationem, ad moestorum consolationem. Hinc arbores irrigatae
triplicia proferre leguntur folia: scilicet medicinalia, pulcherrima
et viridia. De primo Apoc. 22. Ezech. 47: folia ligni
Paradisi Dei ad medicinam et sanitatem gentium, idest peccatorum,
quia aquae ejus de sanctuario egrediuntur. Aqua sanctuarii spiritualis
potus sanguinis Christi efficit verba sanctae praedicationis ad salutem
peccatoris. Malach. 2: lex veritatis fuit in ore ejus, et multos
avertit ab iniquitate. De secundo Daniel. 4: ecce arbor, et folia
pulcherrima, et subter eam latitabant animalia et bestiae, et in ramis
volucres caeli; quasi diceret, sub folio pulchro animalia sibi
inimica, ut lupus et agnus, columba et ursus pacificata erant, quia
verba sapientium inimicos reconciliant. Eccles. 40: tibia et
Psalterium suavem faciunt melodiam, idest concordiam vocum: et super
utrumque lingua suavis faciet concordiam inimicorum. Item 6: verbum
dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, et lingua eucharis,
idest bonae gratiae, in bono homine abundabit. De tertio Jerem.
17: benedictus vir qui confidit in domino, et erit tamquam lignum
quod transplantatur super aquas, et erit folium ejus viride. Viridis
color inspectus maxime in herbis et foliis oculos turbatos reparat et
confortat. Unde per hujusmodi folia bonorum verba significantur, quae
tristes et miseros consolantur. Eccles. 40: gratiam et speciem
desiderat oculus tuus, et super hoc virides sationes: Prov. 27:
unguento et variis odoribus delectatur cor, et boni amici consilii
anima dulcoratur: Eccles. 48: Ezechias consolatus est lugentes in
sempiternum: Job 29: cum sederem quasi rex, eram tamen moerentium
consolator. Tertio ex spirituali potu sanguinis Christi oriuntur in
anima quasi in Paradiso Dei bonorum operum fructus. Ezechiel.
24: rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum.
Rigabo sanguine Christi hortum animae, inebriabo fructu bonorum
operum caelesti dulcedine: idest irrigati potu sanguinis Christi
faciunt dulcem fructum bonorum operum ad utilitatem proximi, quem etiam
ipsi comedunt in retributione caelesti. Amos 9: facient hortos, et
comedent fructus eorum.
|
|