|
Venite comedite et cetera. Tertio notatur nostri sacrificii,
scilicet corporis Christi excellentia, quae praecellit omnia legis
sacrificia triplici ratione: scilicet honestatis, quoad saeculum:
dignitatis, quoad Deum: virtutis, quoad suae bonitatis effectum.
Primo excellit ratione honestatis: quod probatur a tribus: ab
exteriori specie, a virginali origine, a spirituali dulcedine. Primo
probatur hujusmodi honestas ab exteriori specie: quia sub nulla alia
qualitate cibi posset tam munde, tam pulchre, tam honeste ministrari,
sicut sub specie panis et vini. Non enim sequuntur hoc inconvenientia
multa, quae sequebantur illa cruenta legis sacrificia. Prov. 14:
melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum
jurgio. Buccella sicca est sacrificium nostrum sub munda specie panis
et honesta. Zachar. 9: quid bonum et quid pulchrum ejus, nisi
frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Secundo probatur
honestas ejus, quod a nulla corruptione, sed a virginali flore sumpsit
exordium. Eccl. 24: flores mei fructus honoris etc.: quasi
diceret: flores pudicitiae et virginitatis versi sunt in fructum
nobilissimae et honestissimae prolis. Augustinus: nobilitas matris
est ex deitate prolis, et nobilitas prolis ex virginitate matris.
Can. 3: egredimini, Glossa, ab ignorantia infidelitatis, et
videte regem, idest Jesum Christum, in diademate, idest carne, quo
coronavit eum mater sua, idest honestavit in hoc quod est virgo.
Tertio probatur honestas hujus sacrificii a spirituali dulcedine
pietatis, qua cunctos Christianos ad se attrahit. Ut enim dicit
Tullius: honestum est, quod sua vi nos ad se trahit et allicit, ut
scilicet res virtuosa, maxime vero talis qui abundat dulcedine
pietatis: et talis res est sacramentum dominici corporis. Eccl.
49: memoria Josiae in compositione odoris facta opus pigmentarii.
Memoria Josiae est memoriale salvatoris, vel sacrificium altaris:
hoc factum est opere pigmentarii, scilicet ex pretiosis operibus
divinitatis et humanitatis suae, ut suavissimo honestatis et pietatis
odore ad se trahat fideles Ecclesiae. Cant. 1: oleum effusum nomen
tuum. Hic omnes qui vere credunt, ob spem gratiae et devotionis ad
hoc sacrificium videndum et adorandum ad Ecclesiam frequenter et
ferventer accurrunt. Secundo excellit ratione dignitatis: quod
probatur a tribus rebus pretiosissimis, ex quibus consistit; scilicet
ex carne Christi mundissima, anima justissima, deitate altissima.
Haec tria in agno paschali figurata sunt, in nostro sacrificio vere
perfecta sunt. Exod. 12: caput agni cum pedibus et intestinis
vorabitis. Caput agni significat deitatem, intestina animam, pedes
carnem: ecce in Christo Deus, anima et corpus; propter quod
dicitur, ave salus mundi, deitas integra, verus homo. Ex carne,
scilicet, et anima propter tantae dignitatis excellentiam habet
sacrificium nostrum prae aliis triplicem praerogativam: Deo namque
secundum se acceptum est, Angelis reverendum, hominibus adorandum.
Primum est propter animam justam, secundum propter carnem mundam,
tertium propter divinitatem summam. De primo Malach. 3: placebit
Deo sacrificium Juda, idest Christi justi regis. Sacrificium Juda
domino placet, quia corpus Christi oblatum Deus pater approbat, in
quo scilicet se maxime humiliavit usque ad mortem patri obediendo, de
Diabolo triumphando, et genus humanum redimendo. Eccl. 30:
sacrificium justi acceptum est, et odor suavitatis in conspectu
altissimi. De secundo Matth. 22: ubicumque fuerit corpus, ibi
congregabuntur et aquilae. Leo Papa: circa corpus domini aquilae
sunt quae spiritualibus alis circumvolant: videlicet Angeli sancti,
spiritus mundi, munditiam amantes, mundum corpus domini venerantes et
praesentes fideles protegentes. Gregorius: quis fidelium dubium
habere possit in ipsa hora immolationis caelos aperiri, et in illo
Christi mysterio Angelorum adesse choros, summa et ima sociari? De
tertio Psalm. 95: adorate scabellum: et Isa. 66, dicitur:
terra autem scabellum pedum meorum. Terra scabellum Dei significat
carnem Christi, quae originaliter de terra est. Haec est nobis
adoranda, quia sancta, quia Deo unita. Augustinus: sciendum quia
in Christo terra, idest caro, sine impietate adoratur. Qui enim
terram adorat, non terram intuetur, sed illum potius cujus scabellum
est, propter quem adorat. Augustinus: dicunt haeretici, quid est
quod carnem illius, quam creaturam non negas, cum divinitate adoras,
et ei non minus quam divinitati deservis? Respondeo: dominicam carnem
perfectam humanitatem ideo adoro, quia a divinitate suscepta, et
divinitati in unitate personae unita. Si hominem separaveris a Deo,
illi non credo, nec servio: velut si quis purpuram vel diadema regis
per se jacens inveniat, nunquam eam adorabit. Cum vero ea rex fuerit
indutus, periculum mortis incurrit, si eam cum rege adorare
contempserit. Sic etiam in Christo humanitatem non solam vel nudam,
sed divinitati unitam, scilicet unum filium Dei, verum Deum et verum
hominem si quis adorare contempserit, aeternaliter morietur.
Alexander Papa: nihil in sacrificiis majus esse potest, quam corpus
et sanguis Christi. Tertio excellit ratione virtutis, idest propter
effectum suae bonitatis. Habet enim triplicem bonum actum in triplici
statu fidelium: in mundo, in Purgatorio, in caelo. In primo statu
peccata relaxat; in secundo poenam gravem alleviat; in tertio gaudium
magnum generat. Hinc est, quod tripliciter Missae celebrari solent:
pro salute vivorum, pro requie defunctorum et pro gloria beatorum.
Unde et hostia in tres partes frangitur, ut virtus sacrificii corporis
domini in praedicto triplici statu demonstretur. De primo Levit.
5: anima quae peccaverit per ignorantiam offeret arietem immaculatum,
idest Christum. Glossa: unde canitur, agnus Dei et cetera.
Gregorius; dominus dedit nobis sacramentum salutis, ut quia quotidie
peccamus, et ille jam pro nobis mori non potest, per hoc sacramentum
remissionem consequamur. De secundo Levit. 27: dedi vobis
sanguinem, ut super altare meum expietis pro animabus vestris, et
sanguis pro animae piaculo sit; et ideo caro et sanguis Christi recte
pro animabus defunctorum offerantur, ut a poena Purgatorii, qua pro
residuo poenitentiae ligati sunt, absolvantur. Augustinus:
orationibus et elemosynis sanctae Ecclesiae et sacrificio salutari non
est dubium defunctorum animas relevari, ut cum eis misericordius agatur
a domino, quam eorum peccata meruerunt in hoc mundo. De tertio
Levit. 10: pectusculum sacrificii, quod oblatum est, edetis in
loco mundissimo tu et filii tui et filiae tuae tecum. Pectusculum,
quod scilicet optimum est et dulcissimum animalis, significat
dulcedinem corporis Christi, in quantum comeditur in loco mundissimo,
idest in quantum delectat beatos in caelo, in eo quod plurimum gaudent
et congratulantur in hoc sacrificio de memoria redemptoris, de aspectu
nostrae salutis, de admiratione divinae bonitatis. Vel certe
pectusculum comedetur in loco mundissimo, quia dulcedine corporis
domini, qua hic pascimur in velamine et sacramento, ea fruuntur beati
visione manifesta in caelo. Apocal. 2: vincenti dabo manna
absconditum, Glossa, meipsum, qui sum panis vitae: quod manna etsi
nunc manet absconditum, tunc fiet manifestum habens omnis saporis
suavitatem. Hinc dicit collecta, perficiant in nobis, domine,
sacramenta quod continent, ut quae specie gerimus, rerum veritate
capiamus, idest Christi corpore manifesta visione perfruamur,
secundum illud: qui diligit me, diligitur a patre meo, qui est in
caelis. In illa domini visione erit nobis omnis boni plena fruitio.
Psal. 16: adimplebis me laetitia cum vultu tuo, satiabor cum
apparuerit gloria tua.
|
|