|
Caro mea vere est cibus. Thema proprium, quod corpus datur in
cibum. Tertia causa institutionis est cibus hominis. Circa hoc quod
dominus corpus suum dat in cibum, triplex potest ratio sapientiae Dei
assignari: scilicet divinae liberalitatis magnitudo. Cum enim summe
sit bonus, summa eum decet liberalitas. Sed nulla hac major esse
potest. Probatur autem ejus liberalitas in hoc facto quantum ad tria:
primo quantum ad magnificentiam doni; secundo quantum ad nobilitatem
dantis; tertio quantum ad utilitatem accipientis. Primo quantum ad
magnificentiam doni: quia largitor omnium bonorum in hoc sacramento dat
seipsum, et hoc largissime, quia dat proprium corpus in cibum,
secundum quod dicit, accipite et comedite. Hic est summus gradus
divinae largitatis quantum ad donum. Hic gradus quidam proponi possunt
divinae largitatis, quibus homini largitus est omnia bona sua; et sic
patebit quod hic est summus. Primus gradus est, quod largitus est
homini caelum et terram, et omnes irrationabiles creaturas ad
serviendum: Eccles. 17: Deus creavit de terra hominem, et dedit
ei potestatem eorum quae sunt super terram. Gen. 2: faciamus
hominem ad immaginem et similitudinem nostram; Deuter. 4: solem et
lunam et omnia astra caeli creavit Deus in ministerium cunctis
gentibus; Matth. 5: Deus solem suum facit oriri super bonos et
malos; actuum 13: Deus non sine testimonio semetipsum reliquit
benefaciens, de caelo dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo
et laetitia corda nostra, non sine testimonio se reliquit benefaciens,
idest per beneficia et creaturae se Deum et liberatorem testatus est.
Psal. 18: quid est homo quod memor es ejus? Secundus gradus est,
quod homini largitus est illas nobilissimas creaturas rationabiles et
caelestes, scilicet sanctos Angelos ad ministrandum. Heb. 1:
omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui
hereditatem capiunt salutis; Matth. 18: Angeli eorum semper
vident faciem patris. Angeli dicuntur, quia unicuique a nativitate
datus est Angelus ad ministrandum. Hinc leguntur hominibus saepe
obsequia impendisse, et faciunt quotidie peccatores convertendo,
multos a malis defendendo, justos ad caelos deducendo. Exodi 14:
ecce ego mitto Angelum meum, qui praecedet te, scilicet lumen
virtutum ostendendo, ut custodiat in via, in igne Purgatorii
defendendo, et introducat te ad sidera caelestis regni perducendo.
Tertius gradus est, quod largitus est seipsum. Lucae 1: benedictus
dominus Deus Israel. Dedit autem se multis modis. Primo in socium
nostrae peregrinationis. Baruch 3: hic etiam Deus noster qui
adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Israel dilecto
suo, et post haec in terris visus est etc.: quasi diceret: quia
Deus fecit homini vias peregrinationis, dans mandata bonae
conversionis ne deficiat: et ne via homini videretur gravis nimis,
factus homo est Deus, et per hoc socius viae et peregrinationis.
Lucae 8: iter faciebat Jesus per castella et civitates,
praedicans, et evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et
mulieres quae erant curatae a spiritibus immundis, et Maria Magdalena
et Joanna et Susanna, et aliae multae, et turba multa venit ad eum.
Et vere bonus se dedit in bonum socium, quia socios viae lassos
optimis verbis confortavit, in periculis liberavit, infirmos curavit,
mortuos suscitavit. Quartus gradus, quod dedit se in servum nostrae
necessitatis. Ad Phil. 2: exinanivit semetipsum formam servi
accipiens et cetera. Hinc sitientes potavit, discipulorum pedes
lavit. Matth. 20: filius hominis non venit ministrari et cetera.
Luc. 22: ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Quintus
gradus est, quod dedit se in pretium redemptionis nostrae. Ad Phil.
2: Christus dilexit nos, et tradidit se pro nobis hostiam et
oblationem Deo in odorem suavitatis; Matth. 20: filius hominis
venit dare animam suam in redemptionem pro multis. Sextus gradus est,
et summus, quod dat homini corpus suum in cibum, Oseae 11: ego
quasi nutritius Ephraim, et declinavi ad eum ut vesceretur. Joan.
6: panis quem ego dabo. Gregorius: bonus pastor dominus animam pro
ovibus posuit, ut in sacramento nostro corpus suum, et sanguinem
verteret; et oves quas redemerat carnis suae alimento satiaret: et in
hoc est expressio summae largitatis, et praecipui amoris. Magnum est
enim dare se in socium peregrinationis, et in servum necessitatis;
majus in pretium redemptionis: tamen tale donum adhuc est in aliqua
separatione ab eo cui datur; sed cum datur in cibum, datur non ad
separationem aliquam, sed ad omnimodam unionem. Uniuntur enim in
unitate corporis cibus et sumens. Joan. 6: qui manducat meam carnem
in me manet et cetera. Et sic apparet in tali dono summa largitas
divinae bonitatis. Secundo probatur excellens liberalitas Dei in hoc
facto quantum ad nobilitatem dantis, quae tam excellens est in hoc
sacramento, ut corpus suum largiatur large et diffuse, quia non solum
dat illud dignis et amicis, sed non subtrahit indignis, malignis et
inimicis. Psal. 26: appropinquant super me nocentes, ut edant et
cetera. Qui enim se permisit manibus malignorum semel crucifigi,
permittit se sceleratorum manibus tractari et inimicorum, et immundorum
dentibus in sacramento lacerari. Hinc hosti et traditori suo Judae in
coena cum aliis dicitur corpus suum dedisse: veritatem enim praesentiae
suae ad instar solis oriri facit super bonos et malos, exhibens se in
hoc sacramento dignis et indignis, licet non ab omnibus effectus
suscipiatur aequalis: nam dignus effectus bonitatis Dei suscipit,
indignus severitatis. Exemplum de sole, et oculo aegro et sano.
Nota, quod magnum est dare magna dona proximis et amicis; majus dare
servis et ancillis; maximum ignotis et peregrinis, sed nimis
inimicis. Unde arguuntur de magna ingratitudine. Job 19: quare me
persequimini sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Ad Rom. 2:
an divitias bonitatis Dei et patientiae et longanimitatis contemnis?
Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Copiosa
bonitas et benignitas et liberalitas Dei, quae inimicis et multis
contra eum peccantibus tot bona facit; maxime cum tales corpus ejus
sumere permittit, ut tanta eos liberalitate convertat. Tertio
probatur quantum ad utilitatem suscipientis: quia in hoc sacramento
digne suscipiens efficitur deiformis, idest per gratiam bonitatis,
sive per imaginationem imitationis Deo quodammodo similis. Joan.
1: quotquot autem receperunt eum etc.; idest per gratiam bonitatis
Deo similes. Ambrosius: quia dominus Jesus consors est divinitatis
et corporis; et tu qui accipis carnem ejus, divinae ejus substantiae
in illo participas alimento. Divina substantia bonitas est. In hoc
ergo alimento divinae substantiae participare, est assimilari per
gratiam divinae bonitati. Prov. 12: qui bonus est, hauriet sibi
gratiam a domino. Gratia vero est influentia divinae bonitatis in
animam, per quam assimilata Deo fit ei grata, et vitae aeternae
digna. Non enim sufficit liberalitati divinae, quod in sacramento,
vel in cibo intellectum illuminat, quod affectum sanat, quod memoriam
delectat, quod totum hominem in bono confortat, et corpori suo mystico
associat; quin insuper Deo assimilet in praesenti per gratiam, et in
futuro per gloriam: non enim potest ulterius promoveri.
|
|