|
Venite, comedite et cetera. Et alia themata, ut supra. Secunda
ratio quare dominus corpus suum dat in cibum, est humanae naturae
corruptio, quae hujusmodi cibi exigebat medicamentum; et hoc quantum
ad tria. Primo quantum ad congruam curationis inchoationem: quia
sicut initium corruptionis et mortis coepit a cibo vetito, scilicet a
ligno scientiae boni et mali, sic initium justificationis et vitae
incipere debuit a cibo, scilicet ligno vitae, idest a corpore
dominico. De primo Genes. 2: de ligno scientiae et cetera. De
secundo Joan. 6: nisi manducaveritis carnem filii hominis et
cetera. Secundo exigebat talem cibum quantum ad integram corruptionis
curationem. Serpens enim malignus infudit homini per venenum pomi
vetiti triplicem corruptionem: in anima tenebras ignorantiae, in carne
morbum pravae concupiscentiae, et mortem in utroque. Genes. 3:
serpens decepit me. De primo Psal. 48: homo cum in honore esset
et cetera. Genes. 1: tenebrae, idest ignorantiae erant super
faciem abyssi, idest humani cordis ex Diaboli deceptione. De secundo
ad Galat. 5: caro concupiscit adversus spiritum: ad Rom. 7:
video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Lex in
membris est morbus concupiscentiae movens membra ad actum malitiae. De
tertio Sapien. 1: invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum.
De omnibus Augustinus: si Angelus de proprio ruens Paradiso non
esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Sed venit de caelo
lapsus serpens foris, et emisit venenum de proprio, locutus est de
suo, gustate, et eritis sicut dii; et illi appetentes quod non
erant, amiserunt quod acceperant, scilicet vim intellectivam, vitae
justitiam, non moriendi possibilitatem. Quia ergo per cibum venenosum
triplicem infudit corruptionem, necesse fuit, ut ad integram
curationem medicus, idest salvator noster, cibum medicinalem contra
haec tria daret; et hoc est corpus suum, quod pie recipientium
ignorantiae tenebras illuminat, morbum pravae concupiscentiae sanat,
et mortem destruendo triumphat. De primo Psal. 26: dominus
illuminatio mea etc.; et Psal. 33: accedite ad eum, et
illuminamini: corpus enim Christi est verbum Dei, idest vera lux in
carne humana quasi in lucerna, qua illuminatur fidelis anima. De
secundo Psal. 77: pluit illis manna ad manducandum et cetera.
Exod. 16: mane ros jacuit in similitudine pruinae super terram.
Panis igitur caelestis in similitudine pruinae rorisque apparebat,
quia corpus domini a fervore pravae concupiscentiae refrigerat. De
tertio Joan. 6: patres vestri manducaverunt manna in deserto, et
mortui sunt. Hic est panis de caelo descendens, ut si quis
manducaverit ex ipso non moriatur: et sic iste cibus mortem destruit.
De his tribus supra primo sermone circa finem actum est. Tertio
exigebat talem cibum quantum ad firmam sanitatis conservationem.
Quidam enim ad tempus de peccatis compunguntur, et quodammodo
curantur; sed tempore tentationis per recidivum iterum corrumpuntur.
Psal. 57: putruerunt, et corruptae sunt et cetera. Ad
conservationem autem sanitatis animae, et incorruptionis bonae vitae
valet cibus iste. Cant. 1: fasciculus myrrhae dilectus meus mihi:
sicut enim myrrha incorrupta servat corpora, sic corpus domini pie
sumptum corda. Tertia ratio sapientiae Dei, qua dominus dat homini
corpus suum in cibum, est humanae naturae conditio quae rationalis
creata est, et corpori conjuncta. Rationalis autem creatura potest
tribus modis considerari; et secundum hoc indiget triplici cibo.
Primo modo consideratur secundum quod est incorporea et pure
spiritualis, ut natura angelica. Secundo modo secundum quod est
corpori conjuncta, sicut dissimilis dissimili, spiritus carni.
Tertio modo secundum quod illae duae naturae, scilicet corpus et
anima, in singulis personis hominum sunt familiari societate miroque
amore conjunctae. Sed quocumque istorum trium modorum consideratur
rationalis creatura, secundum conditionem suam convenienti indiget
alimonia. Primo modo exigit alimentum per quod vivat et subsistat,
scilicet verbum Dei aeternum secundum se incorporeum, quod est aeterna
Dei sapientia. Tob. 12: ego cibo invisibili et potu qui ab
hominibus videri non potest utor. Prov. 3: lignum vitae est his qui
apprehenderint eam, scilicet Dei sapientiam. Eccle. 1: fons
sapientiae verbum Dei in excelsis reficiens, scilicet Angelos in
caelis. Secundo modo considerata rationalis creatura, ut est corpori
conjuncta, sicut dissimilis dissimili, spiritus carni, pretiosum
vili, secundum conditionem utriusque naturae indiget pro utroque cibo
convenienti sibi, sed dissimili: quia spiritus spirituali ad modum
Angeli, corpus corporali ad modum bruti. De primo Psal. 77:
patres nostri omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt et cetera.
Sapient. 9: si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab
illo effugerit sapientia tua, in nihilum computabitur: quia qui
spirituali cibo, qui est Dei sapientia, caruerit, a vita spirituali
deficiet. Eccles. 15: cibavit eum dominus et cetera. De secundo
2 Reg. 12: pauper quidam habebat oviculam de pane suo comedens;
Eccl. 59: initium necessariae rei vitae hominum lac et panis, mel
et uvae et oleum: haec omnia sanctis in bona, et impiis in mala
convertentur. De utroque Deuter. 8, et Matth. 4: non in solo
pane et cetera. Augustinus: sicut anima vita est corporis, sed non
vivificat sine cibo corporali; ita Deus vita est animae, sed non
vivificat illam sine cibo spirituali, idest sine verbo Dei: et sic
haec et illa natura hominis sibi dissimiles dissimilem cibum habuerunt,
et alio modo et longe ab invicem comederunt, nec cibus corporis
congruebat spiritui, nec cibus spiritus corpori. Tertio modo
considerata rationali creatura secundum quod illae duae naturae, idest
corpus et anima, sunt in singulis personis hominum familiari societate
et miro amore conjunctae, tunc exigitur ad aeternam salvationem
utrorumque unus cibus toti homini, idest utrique naturae conveniens,
spiritalis simul et corporalis, scilicet verbum caro factum, quem
simul sub quodam sacramento comedant, cujus virtute anima de praesenti
miseria ad vitam aeternae beatitudinis perveniat, et corpus ad modicum
tempus servetur in terra, ut tandem gloriose resurgat. De hoc cibo
Joan. 6: caro mea, idest caro Dei, caro humana unita Dei verbo,
vere est cibus, scilicet totius hominis, valens animae et corpori.
Eccl. 1: unus est altissimus creator omnium, ipse creavit
sapientiam spiritu suo, et secundum datum suum praebet illam
diligentibus se. Creavit sapientiam spiritu suo, idest virtute sua,
scilicet creaturam carnis de virgine sumpsit, et sapientiae suae
univit, et secundum datum suum, idest liberalitatem, praebet illam in
cibum diligentibus se, scilicet fidelibus, ut prosit, sicut dictum
est, corpori et animae. De hoc convivio corporis et animae Isa.
9: vitulus et ursus pascentur simul. Vitulus significat corpus,
quod in sacrificio Deo est mactandum: ursus, spiritum, qui sicut
ursus bestiis, sic terribilis esse debet bestialibus motibus et
moribus. Hi pascentur simul, scilicet vero cibo, idest carne
Christi, ut prosit animae et corpori. De primo Joan. 6: qui
manducat carnem meam et cetera. De secundo sequitur: et ego
resuscitabo eum.
|
|