|
Venite comedite panem et cetera. Thema speciale, quomodo potest
nobis carnem suam dare et cetera. Thema proprium: sacramentum regis
abscondere bonum est, Tob. 12. Secundum principaliter circa
sacramentum dominicum notandum est forma donationis; et circa hanc tria
sunt consideranda. Primum quod dominus corpus suum dat velatum;
secundum quod dat velatum sub specie panis; tertium quod dat velatum
sub specie panis triticei. Circa primum sciendum, quod datur velatum
non nudum, secundum illud Apoc. 2: dabo manna absconditum quasi
cibum caelestem velatum. Sed quia hic humanus sensus haesitat, et
miratur cum aliud videtur, hujus velaminis quadruplex est ratio.
Prima est indignitas malorum, quae exigit ut veletur, sicut aeger
oculus ut sibi sol et quodlibet lumen tegatur. Et in hoc benignissime
agit cum eis misericordia salvatoris. Si pravi nudum aspicerent, et
hoc a fidelibus manducari, ex ipso aspectu scandalizarentur, et
tripliciter male perirent: videlicet in corde per horrorem, in ore per
detractionem, in anima per spiritualem mortem. De primo Joan. 6,
ubi dominus dicit, caro mea vere est cibus et cetera. Sequitur: ex
hoc multi discipuli abierunt retro, quasi abhorrentes verba de humana
carne comedenda. Ambrosius: forte dices. Quomodo verus sanguis?
Quia similitudinem non vides carnis. Attende verba Christi,
audientes, quod carnem suam daret manducare, recedebant: solus
Petrus dixit, verba vitae aeternae habes, ad quem ibimus? Ne ergo
plures scandalizarentur, et ne velut quidam esset horror humanae
carnis, sed magis maneret gloria redemptoris, ideo in similitudine
accipis sacramentum; sed verae naturae gloriam virtutemque
consequeris. De secundo in eodem, ubi dominus dixit, panis quem ego
dabo, caro mea est et cetera. Litigabant ideo Judaei et cetera.
Litigatio haec murmur et detractio est, et ideo debuit velari.
Psal. 54: si is qui oderat me et cetera. De tertio. Num. 4:
Aaron et filius ejus intrabunt, ipsique disponent opera, idest
operient sacramenta: alii nulla curiositate videant quae sunt in
sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. 1 Reg. 6:
percussit dominus multos, eo quod vidissent arcam domini, quia
scilicet non licebat eis videre eam detectam. Arca significat corpus
Christi, quod malignis est velandum, ne spiritualiter moriantur si
videant: quia causa suae caecitatis putarent esse phantasticum.
Eccles. 3: in pluribus operibus Dei non fueris curiosus. Non est
enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis.
Secunda ratio quare velatum datur, est fides bonorum: et haec ratio
potest in tria distingui, quae exigunt hoc velari: scilicet fidei esse
verum, infidelitatis pravae remedium, fidei meritum. Primo fidei
esse verum exigit, ut velatum detur corpus Christi. Ad Hebr.
10: fides est rerum non apparentium, ut dicit Augustinus: fides
est credere quod non vides, scilicet credere verbis de re occulta quae
vere est, et tamen eam oculis non vides: nam de re quam videmus,
scientiam potius quam fidem habemus. 1 Petri 1: Christus est in
quem non videntes creditis. Secundo infidelitatis remedium exigit ut
veletur corpus Christi, quatenus culpae infidelitatis respondeat modus
congruus satisfactionis. Unde sicut primorum parentum incredulitas
incoepit ex auditu verbi Diaboli suadentis cibum habentem mortem
velatam, et in eo sunt sensus eorum vane delectati, sic congruit ut
fides salvandorum incipiat ex auditu verbi salvatoris suadentis cibum
habentem veram vitam absconditam, et in quo nostri sensus pie sunt
decepti praeter auditum, ut sit fides ex auditu tantum, et non ex visu
vel aliis sensibus, auditus autem per verbum Christi. Hoc pulchre
figuratur Genes. 27, in benedictione Jacob, ubi sensus Isaac
sunt decepti putantis sentire Esau, dum sentit similitudinem ejus qui
velatus erat, Jacob. Unde sciendum, quod in illa figura dominici
corporis quatuor erant personae: scilicet Isaac et Rebecca, quasi
masculus et femina, significant duas naturas in nobis, idest, corpus
et animam: masculus qui magis solet esse manifestus et exterioribus
plus intendit, significat exteriorem hominem, idest, corpus cum suis
sensibus: femina, quae domi residet et familiam regit, interiorem
hominem, idest animam quae saluti suae et aliarum gerit curam. Jacob
bonus et formosus habitans in tabernaculis, quem diligit Rebecca,
idest, fidelis anima, significat verum corpus Christi. Esau quem
amabat Isaac, idest corpus, eo quod de cibis suis vescitur,
significat substantiam panis cum suis accidentibus, scilicet colore,
sapore et cetera. Dum itaque Isaac quasi homo exterior, idest
sacerdos benedicere debet, Esau, idest substantia panis recedit; sed
similitudo Esau, scilicet vestes cum odore, pelles pilosae, cibus
cum sapore, idest accidentia panis sive similitudo, scilicet color,
sapor, odor, durities manent circa Jacob, et sensus nostri
falluntur. Ibi fallitur visus Isaac caliginosus, idest debilis
corporis nostri, qui putat prae oculis habere Esau, idest panem, et
tantum vestes ejus, scilicet speciem panis, et sub illa latet Jacob
velatus, idest corpus Christi. Ibi fallitur gustus, quia putat
comedere cibum Esau, idest panem, et gustat tantum similitudinem
ejus. Ibi fallitur olfactus, quia putat sentire odorem Esau, idest
panis, qui vere non est ibi; sed sentit odorem vestimentorum ejus,
idest formam panis quibus vestitus est Jacob, idest corpus Christi.
Sapiens erat Isaac, sed in judicio cognoscendi Esau fallebatur: sic
homo noster exterior in judicio panis altaris fallitur praeterquam
auditu; unde ait, vox quidem, vox Jacob et cetera. Manus quas
tango sunt Esau, nihil falsius: sed vox quam audio dicentem, ego
sum, vox est Jacob, nihil verius. Similiter sacramentum quod
tango, substantia panis est, nihil falsius: vox Christi dicentis,
hoc est corpus meum, nihil verius. Primo igitur infidelitatis
remedium exigit, quod corpus Christi velatum detur, ut quia sensus
primi hominis in cibo perditionis vanae delectabantur, sensus nostri
corporis in cibo benedictionis ad instar Isaac decipiantur, ita tamen
quod Rebecca, idest anima, in fide sua non fallatur. Credit enim
vere in benedictione sacra esse Jacob, idest corpus Christi velatum
similitudine Esau, idest specie panis. Tertio fidei meritum exigit,
ut veletur corpus Christi, quia ut dicit Gregorius, fides non habet
meritum cui humana ratio praebet experimentum, supple sufficiens.
Velatum dare voluit dominus corpus suum, quia in hoc potius credere
verbis suis quam sensibus nostris magnum habet meritum. Joan. 20:
beati qui non viderunt. Hujus meritum fidei, sive fructus triplex
est: scilicet spiritualium bonorum plena copia, temporalium
abundantia, aeternorum supereffluentia. Hinc ait Rebecca, idest
fidelis anima, in me sit ista maledictio, fili mi, idest haec triplex
benedictio. Det tibi Deus de rore caeli, quantum ad primam: et de
pinguedine terrae abundantiam, quantum ad secundam: abundantiam
frumenti, vini et olei quantum ad tertiam. De primo Joan. 7: qui
credit in me, flumina et cetera. Oseae 14: ero quasi ros et
cetera. De secundo ad Heb. 11: sancti per fidem adepti sunt
repromissiones, scilicet temporalium. Isaiae 1: si volueritis, et
audieritis me, bona terrae comedetis. Matth. 6: primum quaerite
regnum Dei, recte credendo: et justitiam ejus, juste vivendo, et
haec omnia et cetera. De tertio 1 Petr. 1: credentes in Christum
quem non videtis, exaltabitis laetitia inenarrabili et glorificata
reportantes finem fidei vestrae salutem animarum vestrarum. Prov.
1: qui audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur
timore malorum sublato.
|
|