|
Venite comedite et cetera. Quomodo potest sacramentum regis. Tertia
ratio quare corpus suum dat velatum, est instructio morum. Job 28:
trahitur sapientia de occultis. Tria vero in hoc sacramento
occultantur, in quibus mores instruuntur: scilicet persona
salvatoris, pulchritudo magnae claritatis, mirum opus omnipotentis.
De primo Isa. 45: vere tu es Deus absconditus, Deus Israel
salvator. De secundo Isa. 7: expectabo dominum qui abscondit
faciem suam. De tertio Eccle. 43: multa abscondita sunt majora
his, pauca enim vidimus. In his discimus in nobis quandoque tria
virtuose abscondi posse: nostram personam, pulchritudinem corporalem,
bonorum operum intentionem: primum a persecutorum furore, secundum a
stultorum inspectione, tertium ab humano favore. Primo discit justus
abscondere personam propter tria: ut scilicet persecutor quiescat, ut
praeceptum a domino opus perficiat ut gloriosiorem coronam acquirat.
De primo Isa. 26: vade popule meus abscondere modicum, donec
pertranseat indignatio mea in persecutore, quod multi justorum leguntur
fecisse. De secundo 2 Cor. 11: Damasci praepositus et cetera.
Similiter Tobias cum eum rex juberet occidi, fugiens nudus latuit,
ut scilicet opera misericordiae quae coeperat, impleret. De tertio 1
Reg. 26, cum fugeret David a facie Saul, absconditus est in
colle Hachila, idest in domino. Hachila interpretatur eum
suscipiens: unde dominus susceptor meus. Absconditus est autem in
domino, ut per inclyta opera gloriosa regni sibi restaret corona.
Joan. 8: tulerunt lapides Judaei, ut jacerent et cetera. Secundo
discit justus abscondere pulchritudinem corporalem ab omnium
inspectione, quia exterior pulchritudo et ornatus multis fuit occasio
casus. Decor ergo corporalis absconditur tribus modis: per habitus
vilitatem: per jejuniorum austeritatem, per boni operis assiduitatem.
De primo Job 16: saccum consui super cutem meam, et operui cinere
carnem meam: Genes. 24: Rebecca conspecto Isaac tollens pallium
operuit se: 1 ad Cor. 11: mulier debet habere velamen super caput
propter Angelos, idest bonos. De secundo Galat. 6: mihi mundus
crucifixus est, et ego mundo: quasi diceret: vilis est mihi mundus
propter poenam suae solicitudinis, et ego vilis mundanis, propter
corporis mei macerationem. Augustinus: carnem vestram domate et
cetera. De tertio Psal. 38: tabescere fecisti sicut araneam et
cetera. Sicut aranea ex suis visceribus trahens opus naturae tabescit
exinde, sic justus frequentans opera laboriosa ex vera caritate
maceratur, et pallescit in corpore: Eccli. 33: jugum et lora
curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae.
Cantic. 1: nolite me considerare et cetera. Sol effectus ardoris,
id est opus amoris. Christus formam servi accepit, in qua claritatem
divinitatis abscondit. Unde Isa. 53: non est species ei neque
decor etc. et absconditus vultus ejus, et despectus. Tertio discit
abscondere virtutum et bonorum operum intentionem ab humano favore.
Matth. 13: simile est regnum coelorum, gloria, idest conversatio
justorum, thesauro, idest bono operi abscondito in agro, idest in
corde. Gregorius: sic sit opus in publico, quatenus intentio maneat
in occulto; ut de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen
per intentionem, qua soli Deo placere cupimus, semper optemus
secretum. Triplex vero bonum praecipue debemus abscondere a favore
hominum: scilicet eleemosynam, orationem, et jejunium. De primo
Matth. 6: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te tuba
tumoris et jactantiae sicut hypocritae faciunt, ut videantur ab
hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem
faciente elemosynam, nesciat et cetera. Sinistra, idest intentio
prava: dextera, idest dilectio pura, ut sit eleemosyna tua in
abscondito et cetera. De secundo Matth. 5: et cum oraveris, intra
cubiculum etc. idest secretum mentis, et clauso ostio ora patrem tuum
in abscondito intentionis, et reddet tibi. De tertio ibid., cum
jejunas, unge caput tuum, idest refice Christum operibus
misericordiae, quod tibi substrahis, membris ejus, idest pauperibus
largiendo: et faciem tuam lava, peccata cordis, et sensuum lacrymis
poenitentiae purgando, ne videaris ab hominibus jejunans, sed patri
tuo. Quarto datur velatum ratione imbecillitatis nostrae: hoc enim
exigebat imbecillitas hominum: quod probatur tribus modis. Primo a
figura legali Exod. 30: videntes filii Israel ex consortio domini
cornutam faciem Moysi, timuerunt prope accedere; unde posuit velamen
super faciem suam, quando loquebatur ad eos. Facies enim Moysi tam
magnam recepit radiositatem ex frequenti et familiari appropinquatione
ad divinum lumen, quod videbatur humanis oculis quasi cornuta, unde
non poterant claritatem vultus ejus sustinere nisi velatam. Sic
nimirum, immo multo magis corpus Christi in resurrectione ejus
glorificatum, et spirituale ac deiforme factum, nullus potest
mortalibus inspicere oculis, nisi alia specie velatum. Secundo
probatur ex hoc quod accidit matri Dei Mariae, quae non potuit
sustinere claritatem praesentiae filii et gloriam, nisi esset
obumbrata. Carne autem virginis velata majestas, spiritus sancti
operatione, facta est possibilis a virgine et etiam a nobis videri,
unde verbum caro factum est. Sed carne illa post passionem per
resurrectionem glorificata, et ad similitudinem Dei clarificata,
secundum illud Jo. 17: clarifica me pater facta est impossibilis ab
oculis mortalium in propria forma nuda videri, nisi esset velata aliqua
specie visibili. Eccle. 11: mirabilia opera altissimi, et
gloriosa, et absconsa, et immensa. Exod. 32: non videbit me
homo, et vivet, scilicet in specie propria. 1 ad Cor. 13:
videmus nunc per speculum, scilicet rationis, et in aenigmate, idest
figura panis. Tertio probatur idem ratione naturali, quae est nimia
dissimilitudo luminis oculi nostri ad claritatem luminis corporis
Christi. Oculus enim noster angustus, aeger et corruptibilis est:
illius vero claritas incorruptibilis, et quodammodo immensa, ut dictum
est, deiformis: haec est enim ratio visibilitatis omnis luminis
similitudo aliqua videntis ad lumen: et quanto major similitudo ad
lumen maximum, tanto limpidior et dulcior est visio. Hinc est quod
sanus oculus potest aliquatenus videre nudum corpus solis, et non
corpus Christi: quia cum illo habet aliqualem similitudinem luminis et
corruptibilitatis, quam non habet corpus Christi. Nisi enim oculus
ex aliqua parte caelesti lumini similis esset, nequaquam illud videre
posset, sicut nec auris, aut digitus, aut etiam oculus caecus,
scilicet propter nimiam dissimilitudinem. Quia ergo ob nostram
imbecillitatem, et corporis Christi nimiam claritatem magnificatam,
et usque ad incorruptionem roboratam non possumus videre dulciter oculo
ad oculum dominici corporis claritatem, saltem oculo mentali, idest
pura cordis intentione ipsum debemus respicere, secundum illud Lucae
11: si oculus tuus simplex fuerit, idest intentio cordis pura,
totum corpus tuum lucidum erit ad videndam claritatem Christi. 1
Joan. 3: scimus quoniam cum apparuerit, similes illi erimus, et
videbimus eum sicuti est. Dignum quidem videtur per superiores
oculorum fenestras veritatem intrare debere ad animam. Sed hoc nobis,
o anima, servatur in posterum, cum videbimus eum facie ad faciem. Et
haec visio erit vita aeterna.
|
|