|
Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus,
escam dedit timentibus se. Esca ista, de qua loquitur hic Psalmus
110, non inconvenienter intelligitur esca sacramentalis, panis
scilicet vivus, qui de caelo descendit, quem cum timore et reverentia
sumunt quotidie in sancta Ecclesia servi Dei: de quo pane et esca
dicitur Sap. 16: Angelorum esca nutrivisti populum tuum, paratum
panem de caelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se
habentem, et omnem saporem suavitatis. Iste est panis, de quo
dicitur Joan. 6: ego sum panis qui de caelo descendi: si quis
manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. In praeparatione et in
dispositione et ordinatione istius benedicti panis, scilicet sacramenti
Eucharistiae, Deus tot et tanta mirabilia inclusit, quod in ipso
videtur quasi omnium mirabilium quae ab initio mundi fecit memoriam
renovasse. Et idcirco dicit propheta in praedicto versu: memoriam
fecit mirabilium suorum etc.: quando scilicet escam pretiosam istud
pretiosum sacramentum et gloriosum suis discipulis dedit. Ad
intelligendum autem excellentiam et celsitudinem dignitatis istius
sacramenti mirifici, notandum est quod quamvis omnia sacramenta
Ecclesiae virtutem habeant et effectum per fidem passionis Christi,
et ex fide et per fidem prosint solum fidelibus ad salutem, hoc tamen
specialiter et specialissime dicitur sacramentum fidei. Unde in canone
vocatur mysterium fidei, idest secretum sacratissimum soli fidei
manifestum: quia tot et tanta sunt ibi supra et praeter, et etiam
contra rationem naturalem, quae nisi per fidem tenerentur et
crederentur, nunquam intelligerentur. Et ideo bene dicitur Isa.
6, secundum aliam translationem: nisi credideritis, non
intelligetis. Et apostolus ad Hebr. 11: credere oportet
accedentem ad Deum quod est, et quia inquirentibus eum remunerator
sit. Credentes igitur intelligunt, quia sicut dicit apostolus, fides
adsit, et nulla quaestio remanebit. Hoc autem non est sic
accipiendum, quod credentes per fidem, per rationem intelligant
quicquid credunt: quia si sic esset, evacuaretur meritum fidei,
secundum dictum Gregorii: fides non habet meritum, ubi humana ratio
praebet experimentum. Intelligere autem dicuntur credentes, quia
innitentes potentiae et summae veritati increatae, sciunt et supponunt
certissime verum esse quidquid a dicta veritate procedit; et quamquam
per naturalem rationem modum ipsius veritatis non comprehendant, non
ideo minus credunt quod suggerit fides esse verum; quia clarissime hoc
intelligunt attestari excellentiae et majestati et immensitati ipsius
primae veritatis ut nec in se nec in suis principalibus effectibus
comprehendi possit ab angustia et imbecillitate ipsius intellectus
humani; de quo dicitur 2 Metaph., quia sicut se habet oculus
noctuae ad radios solis, sic intellectus noster ad manifestissima
naturae. Unde sicut non est defectus ex parte lucis solaris, quod a
noctua clare videri non possit, sed hoc accidit ex parte debilitatis
oculi ipsius noctuae: ita etiam contingit in nobis, quod intellectus
noster non est proportionatus immensitati lucis divinae; ideo multa
sunt quae nequimus comprehendere ratione. Propterea clamat apostolus
ad Rom. 11: o altitudo divitiarum et cetera. Quamvis autem
comprehendere nequeamus, quod nihilominus comprehendere possumus,
quoquomodo, idest ex parte cognoscimus, non in toto, quia per
speculum nunc videmus in aenigmate. Inde est, quod fidei mysteria per
auctoritates sacrae Scripturae, cui fides Catholica innititur, plene
probari possunt atque perfecte: sed per rationes demonstrativas omnino
nequeunt omnia probari, quamvis forte omnia possunt demonstrari: quia
si hoc esset, fides nostra jam non fides, sed scientia vocaretur. Et
sicut supra dictum est, meritum nostrum, quod principaliter in fide
consistit, omnino tolleretur: nec jam utique posset dici alicui
Christiano, fides tua salvum te fecit. Verum est autem quod omnes
errores infidelium non solum per sacram Scripturam, sed etiam per
rationes possunt elidi, et multae etiam suasiones bene per rationem
naturalem inveniuntur, quibus intellectus fidelium jam credentium
adjuvatur et confortatur ad veritatem clarius et obnixius amplectendam.
Ut igitur ad propositum veniamus, intendimus ostendere aliqua
mirabilia, et etiam miracula maxima pro sacrosancto Eucharistiae
sacramento, et subjungere aliquas rationes, exempla mirabilia, et
quodammodo illis similia in Scriptura, et etiam in natura, per ea
quae fidei rationabiliter non incredibilia esse videntur. Praedicta
vero mirabilia et miracula secundum ordinem praedicamentorum intendimus
distinguere, ut melius et apertius capiantur. Et primo de
praedicamento substantiae ut priore et fundamento omnium
praedicamentorum.
|
|