Caput 10

Nono, respectu praedicamenti quod dicitur situs, dixerunt quidam corpus Christi fore sub hostia sub eodem sicut est in caelo ad dexteram patris. Cum enim Deus pater sit ubique, secundum illud Isai.: caelum et terram ego impleo, dicit dominus; ubicumque est corpus Christi, ad dexteram Dei sedet, idest quiescit in potioribus bonis. Nec obstat, ut dicunt, quod hostia saepe circumfertur, vel circumgyratur, et transvertitur multis modis: quia sicut homo in navi existens vel super equum sedens, quantumcumque moveatur vel currat navis vel equus, nihilominus tamen homo sedet et quiescit, licet anima moveatur, ita et in proposito dici potest. Ex quo enim corpus est in loco, necessario oportet ei locum aliquem designare. Et convenientius esse videtur ut attribuatur ei situs quem habet in caelo, quam alius: quia in Christo propter suam unionem Dei et hominis communicantur sibi idiomata, ita quod sicut de Christo, ita et de corpore ejus glorioso vere dici potest illud Jacobi: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Aliqui tamen magni doctores aliter subtilius et melius, ut videtur, docuerunt, dicentes certum situm corporis Christi sub sacramento non posse assignari: quia supra dictum est, quod illa conversio tantum est transubstantialis substantiae, et substantiae non datur situs, nisi quantum est sub naturali quantitate et dimensionibus extensivis. In sacramento autem vi conversionis non est nisi substantia corporis Christi, quamvis ex consequenti et per concomitantiam sit ibi propria quantitas, et sint ibi propriae dimensiones, et alia propria accidentia corporis Christi, sicut est ibi anima rationalis, et ipsa divinitas. Praedicta autem accidentia sunt tamen ibi mediante substantia. In aliis autem corporibus et locatis et situatis accidit e contrario: quia videlicet substantia est in loco et in situ mediante quantitate: et ideo in eis substantia et subjectum sequitur proprias dimensiones et propriam quantitatem: sed in hoc sacramento fit e contrario: ista enim conversio est tantum substantialis, et ideo transubstantiatio vocatur. Et ideo quantitas et dimensiones et alia accidentia corporis Christi comitantur et sequuntur ipsam substantiam, nec occupant plus de loco et situ quam ipsa substantia, sicut supra dictum est: manet tamen sub quantitate et dimensionibus quae ante conversionem inerant ipsi pani, quia accidentia non mutantur, quia situs substantiae non convenit, ut praedictum est: ideo non deberet in isto sacramento, scilicet corporis Christi, situs assignari. Istud autem et similia, in quibus non est aliquod periculum fidei, subtilioribus disputatoribus relinquamus.