|
Decimo, respectu praedicamenti quod dicitur habitus, credit similiter
fides nostra et Ecclesia Catholica, corpus Christi gloriosum
veraciter esse sub sacramento, et vere in habitu gloriae ibi esse.
Hunc tamen habitum corporalibus oculis non ostendit, eo quod illam
visionem nobis reservat in patria, et ista ostensio gloriosa non
congruit sacramento, nec fidei nostrae, cum adhuc per speculum in
aenigmate ambulemus: et de hoc sufficiant quae in praedicamento
qualitatis sunt ostensa. Verum est tamen quod de hoc forte secundum
aliquos diceretur melius sicut dictum est in praecedenti capitulo de
situ. Sicut enim secundum eos, non est ibi corpus Christi sub aliquo
situ corporali, quia substantiae ut substantiae non est necesse aliquem
habitum talem assignari, sic forte non est ibi sub aliquo habitu.
Quid autem horum congruentius dicatur, similiter subtilioribus
disputatoribus causa brevitatis nunc relinquamus, quia sufficienter et
veraciter alibi determinatum est, dummodo teneamus et firmiter credamus
in hoc sacramento veraciter et essentialiter existere seu subsistere
verum corpus Christi gloriosum illud idem numero quod de virgine natum
est, et in cruce passum est, et quod tertia die resurrexit a mortuis,
et ascendens in caelum, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis.
|
|