Caput 2

Primo igitur est incipiendum respectu praedicamenti substantiae. Ubi sciendum est, quod fides Ecclesiae sanctae credit circa sacramentum Eucharistiae substantiam panis converti in substantiam carnis, et substantiam vini in substantiam sanguinis Christi ex vi sacramenti, et per concomitantiam sub utraque specie esse totum, idest animam et corpus et divinitatem ipsius: et ista transubstantiatio, idest conversio panis in corpus Christi, sive in carnem, fit in instanti finitionis et complexionis illorum verborum Christi, scilicet, hoc est enim corpus meum, dummodo iste qui profert, sit sacerdos, et intendat facere quod facit Ecclesia, et praedicta verba cum tali intentione proferat super materiam debitam, scilicet panis de frumento. Et idem intelligendum est de conversione vini in sanguinem, quod similiter fit in continenti completis his verbis, hic est enim calix et cetera. Et istud potest accipi penes praedicamentum substantiae: unde ista conversio proprie transubstantiatio appellatur. Quamvis autem istud sit summum miraculum, et solius divinae virtutis, scilicet facere in continenti talem, tantam et tam ineffabilem conversionem, et substantiarum mutationem; nihilominus hoc non apparebit impossibile, si consideremus aliqua similia in Scriptura, et aliqua similia in natura. Uxor enim Lot, quia retrospexit contra mandatum Dei, subito conversa est in statuam salis, ut habetur Gen. 19. Virga etiam Moysi conversa est in colubrum, et postea in virgam. Exod. 4. Et Diabolus dicebat Christo sciens divinam potentiam, dic ut lapides isti panes fiant, Matth. 4. Non est enim multum difficile facere de lapide panem, et de pane carnem. In legenda beati Joannis Evangelistae legitur, quomodo convertit virgas ligneas in aureas, et lapides arenae in lapides pretiosos, et e converso. Et in Evangelio suo legitur quomodo Christus convertit aquam in vinum, et multa sunt talia in Scriptura. In natura quoque satis similia reperiuntur. Certum est enim quod sunt quaedam aquae, in quibus lignum convertitur in lapidem vel petram, unde optimae cotes fiunt. Videmus quoque continue quod homo comedit panem, et in corpore suo convertitur in carnem: bibit vinum, et convertitur in sanguinem: et istud est commune hominibus et jumentis, quod eorum cibi et potus in carnem et sanguinem convertuntur. Si ergo Deus dedit talem potestatem ventri et stomacho animalis, non est mirandum si talem potestatem etiam contulit suo vicario, ut mediante verbo Dei, virtute divina, quae omnia in omnibus operatur, conversionem et mutationem efficiat supradictam. Et hanc similitudinem ponit Joannes Damascenus libro quarto cap. 5, dicens: sicut panis et vinum transeunt per nutrimentum in carnem et sanguinem animalis, ita panis propositionis, idest qui ponitur in altari, et vinum cum aqua transeunt in corpus Christi, quod prius non erat: et ista duo, scilicet panis et vinum, non sunt duo, sed unum corpus Christi. Et in hoc fecit Deus memoriam suorum mirabilium: quia sicut in principio creavit Deus caelum et terram et omnia quae in eis sunt solo verbo suo: secundum illud Gen. 1: fiat lux etc. et sicut fecit de omnibus et singulis creaturis ab initio creatis, secundum quod Psalmista dicit Psal. 32: verbo domini caeli firmati sunt, sic facit Deus in Eucharistiae sacramento: quia secundum Augustinum, accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum: et hoc est quod dicit auctor: si tanta virtus est in sermone domini, ut inciperent esse quae non erant; quanto magis operatur ut sint quae erant, et in aliud commutentur? De hoc etiam dicit Ambrosius: si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de caelo descendere faceret; non valebit tantum sermo Christi, ut substantias mutet? Et Joan. Damascenus ubi supra: si sermo Dei vivus est et activus, qui dixit, fiat lux, et facta est lux, verbo cujus caeli firmati sunt, et omnis decor eorum, qui ex purissimo sanguine beatae virginis se hominem fecit, non potest panem et vinum corpus et sanguinem suum facere? Non debet ergo incongruum apparere, si verbum divinum a sacerdote prolatum accipiat eamdem virtutem, et etiam majorem a Deo, quam accipiat natura, idest vis insita rebus, per quam in animali cibus et potus in carnem et sanguinem convertuntur. Quod etiam in humanis videmus, quod verbum humanum est majoris potentiae et virtutis quam sit proferens ipsum verbum. Verbum enim Papae per suum nuntium promulgatum, facit omnes praelatos Ecclesiae in unum Concilium convenire, quos sine verbo ipse Papa non potest aliquo modo seu potentia congregare. Et etiam verbum imperatoris vel regis citissime facit exercitum congregari: et quilibet dominus plus efficit circa subditos suos verbo, quam possit efficere virtute propria sine verbo. Et idcirco non debet quispiam inconveniens judicare, si Deus verbo suo per suos nuntios sacros sacerdotes prolato contulit eamdem efficaciam et virtutem, etiam ampliorem quam praestiterit naturae corporali, per quam videmus tot et tanta illic similia provenire: ideo scriptum est in Psalm. 28: vox domini in virtute, vox domini in magnificentia. Et haec de ista ineffabili transubstantiatione sufficiunt quo ad praedicamentum substantiae.