|
Secundo, respectu praedicamenti quantitatis, credit sancta mater
Ecclesia et fides Catholica sub illa parva hostia contineri et esse
veraciter totum corpus Christi ita magnum et ita perfectum sicut fuit
in cruce, et ita magnum sicut in die Paschae resurrexit: et hoc est
summum mirabile. Cum omne corpus sit in loco, et commensuretur
locatum loco, et sub tam parvae hostiae quantitate integrum corpus
Christi continetur. Sed in hoc facit Deus memoriam suorum
mirabilium, quae prius fecit de seipso et in seipso. Primo in
nativitate sua, quando exivit per portam clausam, ea semper clausa
manente, secundum testimonium Ezechielis prophetae. Fuit enim beata
et gloriosa mater virgo ante partum, virgo in partu, virgo post
partum, quia semper constitit incorrupta, et penitus illibata. Idem
miraculum fecit in sua resurrectione, quia resurrexit, et exivit de
monumento omnino existente clauso. Idem etiam miraculum fuit, quando
pluries ad discipulos januis clausis introivit. Quae omnia haec
mirabilia si discutiantur, sunt similia miraculo supradicto hujus
sacramenti venerabilis. Ad cujus intelligentiam debemus intendere,
quod corpus Christi non est sub hostia naturaliter, sed
sacramentaliter; et ideo non est ibi ut locatum in loco, nec sub
dimensionibus propriis, sed sub dimensionibus quae prius fuerunt,
scilicet panis et vini. Et ideo cum substantia de se, in quantum
substantia, locum non occupet nec requirat nisi in quantum est sub
dimensionibus quantitatis, sequitur ex hoc quod corpus Christi sub
sacramento non requirat vel occupet plus locum vel de loco, quam
dimensiones panis, sub quibus velatur et tegitur, occupant et
requirunt: et hoc in sequentibus plenius disseretur. In hoc etiam
possumus videre aliqua similia in natura. Anima enim nostra, sicut
dicit Augustinus, est tota in toto corpore, et in qualibet parte
corporis; et ita magna in solo digito, sicut in toto corpore; et ita
magna in corpore infantis, sicut in corpore gigantis: quia propter
corporis augmentum et diminutionem, seu alicujus membri truncationem,
ipsa anima non minuitur vel augetur: et tamen est tota in toto, et
tota in qualibet ejus parte, nec exceditur nec excedit. Si homo non
potest perfecte hoc intelligere de seipso et in seipso, quod tamen tam
philosophi infideles quam etiam doctores Catholici verum esse
indubitanter affirmant, non est mirum si hoc perfecte non potest
intelligi in hoc dignissimo sacramento. Item tam longa est longitudo
turris sicut ipsa turris, et tam lata quam lata est latitudo, et
grossities ita grossa: sed species et figura turris tota comprehenditur
in oculo et recipitur, qui est parvus: quia si non esset illa species
longitudinis in oculo, non posset homo per aspectum de ipsa longitudine
judicare, quod tamen patet esse falsum, quia solo visu et aspectu
potest fieri multoties vera comparatio et aestimatio de mensura. Et
ita potest dici de uno monte, et de sole et luna et sphaera caeli, et
de omnibus talibus, quorum magnitudo cum sit quasi immensa,
nihilominus capitur ab oculo ita parvo. Si ergo hoc est mirabile et
est certum, non est incredibile corpus Christi posse contineri sub
hostia tam parva, quamvis hoc perfecte intelligere nequeamus. Et
sicut dictum est de oculo, ita potest dici de speculo, in quo videt
quilibet manifeste, quod in parvo speculo apparet maxima civitas, et
imago maximi hominis, et montis, et caeli. Dic ergo mihi, quomodo
potest hoc esse? Et ego dicam tibi quomodo in dominico sacramento est
illud. Deus enim voluit in utroque ita esse.
|
|