|
Tertio, respectu praedicamenti qualitatis, debemus credere, quod
quamvis hostiae sint figurae rotundae, et habeant albedinem et saporem
panis, illa tamen accidentia non afficiunt corpus Christi, quia non
est ita rotundum, nec ita album, nec insunt aut inhaerent ei illa
accidentia hostiae quae apparent, species sub esse sacramentali est
verum corpus Christi gloriosum. Et quamvis non appareat nobis
sensibiliter tale, non tamen debemus propter hoc minus credere ita
esse. In hoc igitur fecit nobis Deus memoriam mirabilium suorum
similium praecedentium in Scriptura. Sicut enim nobis narrant
Evangelistae, Christus adhuc existens mortalis secundum corpus,
ostendit se in monte in habitu glorioso, Petro, Jacobo et Joanni,
et tamen corpus suum nondum erat glorificatum, sed gloriosum. Item
quando jam post resurrectionem suam corpus suum erat veraciter
gloriosum, nunquam amplius habitum gloriae dimissurum, nihilominus
peregrinis euntibus in Emaus se ostendit sub habitu peregrini, et
Magdalenae sub habitu hortulani. Sicut igitur rationabilibus causis
talem tunc et taliter se ostendit, et non sub habitu glorioso quem
gestabat; sic etiam in Eucharistia. Rationes vero et causas, quia
satis notae sunt, omitto causa brevitatis. In naturalibus etiam
similia videmus. Multa enim apparent aliter quam sint. Sol enim
apparet quasi cubitalis rotunditatis, quamvis ultra modum quantitatem
seu rotunditatem illam excedit. Aliquando etiam apparet rubeus vel
sanguineus aut pallidus aut etiam alterius qualitatis, quamvis in se
nullo modo recipiat peregrinas impressiones. Item baculus apparet
curvus seu fractus in aqua currente, quamvis in veritate sit integer et
rectus. Item multis tam infirmis quam sanis, est aliqua palati et
linguae passio, quandoque dulcia videntur amara, et multis e
contrario. Non est ergo insolitum, si in sacramento supradicto sit
aliud in veritate, et aliud videatur. Nec tamen in hoc falsitas est
ulla; quia illa accidentia quae apparent ibi, quamquam ut praedictum
est, velent et tegant, non afficiunt corpus Christi. Illa enim
accidentia quae prius inerant substantiae panis, post consecrationem
non insunt corpori Christi, sed sunt ibi sine subjecto alicujus
substantiae: unde in hoc est miraculum, et praeter ordinem naturalem,
quod quantitas quae prius erat in substantia seu in materia panis, post
sacramenti consecrationem remanet absque substantia: alia vero
accidentia quae ipsi pani inerant mediante quantitate, modo insunt
quantitati sicut prius. Unde et dimensiones et albedo et sapor et
figura, et alia similia accidentia, sunt ibi sine primo subjecto,
idest sine substantia, sed non sunt sine subjecto proximo, quia modo
ipsi quantitati sicut prius insunt. Et quamvis hoc miraculum sit, et
supra naturam; non tamen est contra intellectum: quia dicit beatus
Hilarius: Deus potest dividere per effectum quicquid possumus per
intellectum. Item si malefici possunt res aliter et aliud quam sunt,
utputa de festuca trabem vel serpentem per sua mendosa praestigia facere
apparere, non est mirandum seu discredendum, si Deus per sua vera
miracula, faciat talia et majora non ad delusionem vel deceptionem
hominum, sed ad salutem. Status enim sub quo sumus, hoc requirit:
sub fide enim modo vivimus et ambulamus per fidem. Fides autem,
secundum Augustinum est credere quod non vides. Et secundum apostolum
ad Hebr. 12: fides est sperandarum substantia rerum, argumentum
non apparentium. Sacramentorum etiam natura hoc requirit, ut
videlicet, quia sua signa aliud intus contineant vel significent, et
aliud exterius videantur; sicuti circulus quidem lignum est,
significat tamen vinum: et sicut dicit Hugo de s. Victore:
sacramentum est materiale elementum extrinsecus oculis propositum, ex
institutione significans, ex similitudine repraesentans, ex
sanctificatione gratiam invisibilem continens. Est ergo conveniens
fidei nostrae et dignitati ipsius sacramenti, quod aliud sit, et aliud
significare videatur.
|
|