|
Quarto, respectu praedicamenti relationis credit fides nostra et
sancta Ecclesia Catholica, quod verbis consecrationis unica voce
potest consecrari una hostia vel plures in numero quantocumque.
Quamvis enim secundum virtutem naturae omnium natura constantium sit
ratio et terminus magnitudinis et augmenti, secundum quod ait
philosophus in Lib. de anima; in hoc tamen sacramento quia non
natura, sed Dei potentia operatur, non est limitata ad aliquam certam
materiae quantitatem, sed unico solo verbo et actu potest consecrari
totus panis triticeus de mundo, et totum vinum, dummodo sacerdos illa
praesentialiter et visibiliter ante faciem suam haberet, ita quod
posset vere tamquam praesentia demonstrare. Verum est tamen, quod
aliqui doctores summi et maximi scripserunt et docuerunt, quod si
sacerdos intendens consecrare, iret per omnes plateas ubi panis
venditur, et per omnia cellaria ubi vina venduntur, et proferret verba
consecrationis super panem et super vinum, etiam si in hoc nulla esset
necessitas vel utilitas, sed solum hoc faceret in ludibrium et in
opprobrium Jesu Christi, nihilominus totum vere esset consecratum,
eo quod ibi concurrunt quatuor necessaria in quolibet sacramento:
scilicet debitus minister, debita materia, debita forma verborum, et
intentio consecrantis. Alii autem dicunt, quod in tali casu talis
sacerdos minime consecraret: quia non solum in sacramentis requiritur
vel est necessaria intentio ministrantis, ut scilicet intendat facere
quod Ecclesia intendit vel facit, sed etiam intentio sacramentum
instituentis, idest Christi, qui non intendit quod ad talem usum
tanto talique ludibrio celebretur aut conficiatur tam nobile
sacramentum. Quaecumque autem de his opinio teneatur, in hoc tamen
concordant quantum ad potentiam et respectum Dei et sacerdotis: quia
panis iste sive sit modicus, sive multus, unico verbo convertitur in
corpus Christi, et quod nequaquam in minori minus et majori majus,
sed par et pariter in utroque. Cujus memoriale miraculum et exemplum
habemus in sancta Scriptura de manna, quod corpus Christi figurabat,
de quo legitur Exod. 16: et collegerunt alii plus alii minus, et
mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit
amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus; sed singuli juxta
illud quod edere poterant, congregaverunt.
|
|