|
Quinto respectu praedicamenti actionis credit fides Catholica, quod
corpus Christi est cibus mentis non ventris, animae non corporis.
Unde in hoc concurrunt duo mirabilia contra usum naturae: videlicet,
quod accidentia sine corpore et sine subjecto nutriunt vere corpus, et
corpus verum nutrit et reficit spiritum. Constat enim quod si homo
multum poneret in sacrificio de pane, et multum de vino, post
conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi, illa
accidentia sumpta ab homine ipsum alterarent et nutrirent, ac si
substantia panis et vini ibi veraciter esset. Corpus autem Christi
nutrit et reficit animam, quia ad hoc est istud sacramentum specialiter
institutum. Deus autem instituit unum quod nos in esse gratiae
generaret, ut Baptismum; et aliud per quod nos in gratia
regenerationis roboraret, ut sacramentum confirmationis; et tertium
per quod roboratos nutriret in gratia et augmentaret, ut sacramentum
Eucharistiae. Sicut enim in corpore humano calor naturalis consumeret
humidum radicale, nisi potus et cibus extrinsecus sumeretur, et per
cibum extrinsecus sumptum conservatur naturae necessarium, et
deperditum restauratur, quia aliter vita in homine non duraret; ita
spiritualiter ad vitae gratiam conservandam et augmentandam cibus
spiritualis necessarius existit nobis. Aestus enim vitiorum et
concupiscentiae carnalis, et distractionis, et gravamina mundi, et
infestationes spirituum malignorum ita agunt quotidie contra humorem
nostrae devotionis, et ita impugnant animam nostram, quod ipse
debilitaretur et deficeret, nisi istud benedictum viaticum sumeret, et
cibum acciperet spiritualem. Corpus autem Christi propter
excellentiam sanctitatis et puritatis, et propter unitatem divinitatis
ita est spirituale, quod in ipso perfectissime concurrunt et conveniunt
ratio cibi propter corporalitatem, et ratio spiritus propter
sanctitatem et puritatem, et unitam divinitatem. Et ideo placuit Deo
per talem cibum corporalem reducere hominem ad spiritualem, pristinam
et primariam puritatem, et finalem sanctitatem, ut morbo peccati
tribueret medicinam congruentem. Homo enim cedit a vita beata per
cibum corporalem a Deo vetitum et ab homine usurpatum Diabolo
suggerente; et ideo conveniens existit, ut similia similibus, et
contraria contrariis curarentur: quod scilicet homo reduceretur ad
vitam a qua ceciderat per cibum similiter corporalem a Deo praestitum,
et ab homine sumptum, ipso Dei filio ministrante et imperante. De
effectu autem hujus cibi et de actione dicit beatus Bernardus: corpus
Christi aegrotis est medicina, peregrinantibus diaeta, debiles
confortat, valentes delectat, languores sanat, sanitatem servat, fit
homo mansuetior, ad correptionem patientior, ad laborem ferventior,
ardentior ad amorem, sagacior ad cautelam, pronior ad obedientiam,
devotior ad gratiarum actionem. Hujus autem exemplum habemus memoriale
in Scriptura 3 Reg. 19. Ubi dicitur, quod Angelus domini
ministraverat Eliae subcinericium panem, de quo comedit Elias, et
ambulavit in fortitudine illius quadraginta diebus et quadraginta
noctibus et cetera. Si bene attendatur illa historia, Elias timore
Jezabel tunc fugiebat, et erat debilitatus et confractus corde ita
quod petivit animae suae ut moreretur; sed postquam de illo bis
comedit, scilicet sacramentaliter et realiter, seu spiritualiter: vel
bis comedit, quia sacramentum istud bis sumitur, dum sub duplici
specie consecratur; effectus autem est fortis, ita quod in fortitudine
illius ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, idest toto
tempore hujus saeculi, quod per quadragenarium numerum designatur, et
pervenit in hujusmodi cibi fortitudine usque ad montem Dei Oreb. In
natura quoque satis simile est, quod cibus pure corporalis non solum
nutrit et confortat corpus, sed etiam animam ipsam alterat et delectat
corpore mediante: propter quod in Psalm. 103, dicitur: panis cor
hominis confirmet et vinum et cetera. Oleo autem, idest sancti
spiritus gratia, quae in isto cibo confertur, tota facies hominis
exhilaratur. Item est aliud mirabile in isto sacramento respiciens
praedicamentum actionis: quod quamvis sit cibus salutis et vitae,
cibus angelicus et divinus, nihilominus indigne sumentibus cibus
judicii et mortis est: quia secundum apostolum, 1 ad Corinth.
11: qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit
etc. et de hoc habemus exemplum memoriale in sacra Scriptura Joan.
13, ubi dicitur de Juda proditore, quod post bucellam panis
introivit in eum Satanas. Hoc etiam fuit figuratum 1 Paralip.
26, ubi dicitur, quod Ozias rex percussus est lepra, quia
sacrificium obtulit quod sibi non licebat, et Oza fuit a Deo
percussus et occisus, quod indigne fuit ausus contingere arcam Dei,
ut habetur secundi regum octavo. Exemplum hujus habemus quotidie in
natura, videlicet quod homini febricitanti multoties panis et vinum est
causa mortis; quae sanis proficiunt ad salutem. Fructus autem arboris
quem Adam et Eva sumpserunt, omnino in se sanus et bonus erat, et
tamen propter inobedientiam sumentibus fuit causa mortis; ita de
sacramento Eucharistiae dici potest. Sicut enim cibus seu medicina
corporalis mortuis nullo modo prosunt, et omnino ille insanus
reputaretur, qui homini mortuo daret cibum, aut aliquam medicinam;
ita ad ipsius gratiae conservationem similiter augendam prodesset quidem
infirmis, idest, tentatis, aut peccatis venialibus infirmatis, et
his qui ex mortalibus resurgentes sunt adhuc debiles et infirmi:
mortuis autem in peccato mortali actu vel proposito existentibus, nullo
modo prodest, imo potius obest: et talis sumptio vere non medicina,
sed insania judicanda est: et taliter sumentibus accidunt multa mala,
quae David propheta enumerat in Psal. 68, dicens: fiat mensa
eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui
inhabitet. Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae
comprehendat eos. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt, et
super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Appone iniquitatem super
iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam. Deleantur de
libro viventium, et cum justis non scribantur et cetera.
|
|