Caput 7

Sexto, respectu praedicamenti passionis in sacramento mirabiliter praedicatur, quod sancti patres ordinaverunt in tres partes hostiam frangi consecratam, ad significandum spiritualiter triplicem fracturam seu lacerationem et vulnerationem factam in corpore Christi in cruce; scilicet pedibus, manibus et latere. Vel propter tres status Christi, scilicet qui fuit aliquando mortalis, aliquando mortuus, aliquando immortalis. Vel propter tres naturas vel substantias in una persona, scilicet divinitatis, animae et corporis. Vel etiam propter fidem et testimonium beatissimae Trinitatis, idest trium personarum in unius essentiae unitate. Quamvis enim sic frangatur hostia illa in tres partes, si etiam plures essent sive pauciores, nihilominus tamen corpus Christi remanet integrum et illaesum, quia illa fractura non afficit nec attingit ipsum corpus Christi, sed est tantum in quantitate extensiva, sub qua ante conversionem fuit panis, et quae post consecrationem corpus Christi velabat. Et tamen in confessione Berengarii, et in quibusdam dictis sanctorum, corpus Christi dicitur atteri et frangi dentibus, videlicet quia illa quantitas vere frangitur et vere dentibus atteritur, sub qua est in omni parte et post fracturam veraciter et substantialiter corpus Christi. Exemplum autem hujus memoriale, seu figura habetur Gen. 22. Abraham enim volente immolare filium, ligato et posito super altare filio suo Isaac, non Isaac, sed aries immolatur: quia Christus in ara crucis clavis perforatus, aries, idest caro ejus per sacrificium passionis immolatur; sed filius Abrahae, idest Christus, in quantum dominus, illaesus et impassibilis perseverat. Eo quoque modo in fractione hostiae nec frangitur ipsa substantia corporis, nec ipsum corpus, sed tantum quantitas dimensiva, quae ante consecrationem inerat ipsi pani. In natura quoque habemus exemplum in speculo, quod si frangitur, non ibi frangitur imago vel species quae in speculo relucebat, sed in qualibet parte fracti speculi adhuc resultat imago, sicut de corpore Christi superius ostensum est. Simile quodammodo est in animalibus annulosis, in quibus integra est una sola anima sensibilis, sed si dividantur, tot per divisionem sunt animae quot partes, sicut docet philosophus 2 de anima. In homine etiam, quod fracto vel inciso membro de corpore hominis, non propter hoc anima rationalis frangi vel incidi dicitur, sed integra et incorruptibilis perseverat. Similiter et hostia fracta vel incisa, corpus Christi, quod nunc est incorruptibile et impassibile, semper integrum permanet et illaesum; et tamen in qualibet parte sensibili dictae fracturae ipsum corpus Christi totum est perfectum, sicut in tota hostia prius erat. Quia sicut anima rationalis tota est in toto corpore, et tota in qualibet ejus parte, ut dicit Augustinus; ita dicunt alii doctores, quod corpus Christi in hostia integra est totum, et sub qualibet ejus parte totum. Sicut enim sub qualibet parte sensibilis carnis salvatur tota essentia carnis, et sicut quaelibet pars panis est panis, et quaelibet pars vini est vinum, sicut et ipsum totum; ita dicunt quod quaelibet pars corporis Christi vel ipsius hostiae est totum corpus Christi, et sub qualibet parte sensibili hostiae servatur perfecte tota essentia Christi. Non tamen propter haec debet dici infinities ibi esse: quia licet continuum sit divisibile in infinitum secundum partes aliquotas, non tamen secundum partes essentiales, in quibus conservari poterit ratio speciei. Caro enim, secundum philosophum in Lib. de anima, bene potest dividi in partes ita minutas, quod in eis non remaneret ratio carnis, et panis et vinum similiter: et sub talibus partibus corpus Christi non remaneret, nisi videlicet essent partes ita sensibiles, quod in eis panis et vini ratio et essentia posset conservari. Quia tamen circa ista ultima diversae sunt opiniones, ideo ea subtilioribus quaestionibus relinquamus. Item ipsum corpus Christi veraciter sumitur et sumi potest ab impiis et peccatoribus, et ab eis saepissime tractatur indigne. Posset etiam ipsa hostia in lutum projici, vel bestiis tradi, seu ab animalibus comedi, et indigne multis aliis modis tractari. Quamvis autem talia facientes gravissime peccent, tamen corpus Christi per talia nullo modo coinquinatur, nec ullam in se efficiunt laesionem: sicut radius solis per lutum transiens exinde non inficitur, vel gladiis vulneratur, seu quomodolibet aliter. Et in hoc summae dignationis divinae pietatis, et fidei nostrae certitudo et veritas demonstratur: quia si non posset vere consecrari corpus Christi sive tangi nisi a justis hominibus, nunquam possemus in hoc mundo scire quando esset veraciter corpus Christi; sicut de aliquo homine in hoc mundo non possemus scire certitudinaliter quis esset justus vel injustus. Sicut ergo Christus corporaliter se portari permiserat a Diabolo supra pinnaculum templi, Matth. 4, et a peccatoribus crucifigi; ita et adhuc se permittit tangi, comedi et contrectari a peccatoribus immundis.