|
Septimo, respectu praedicamenti quod dicitur ubi, credit fides
nostra, quod corpus Christi vere est in caelo, et vere est in terra,
in quolibet altari, et in quolibet loco ubi est panis triticeus in
forma debita per sacerdotem consecratus. In hoc ergo est summum
miraculum, quod unum et idem corpus numero est in diversis locis: quod
non solum videtur praeter et supra rationem, sed etiam contra, quia
intelligibile seu possibile non videtur. Unde inter omnia mirabilia
quae sunt in isto sacramento, istud videtur mirabilius et difficilius
in intellectu, et ad difficultatem facit: quia dum videmus quod unum
et idem secundum diversos respectus et secundum diversa potest esse in
diversis locis: secundum quem modum loquitur dominus in Evangelio,
quando dicit, ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum; et
Augustinus, quasi dicat: verius est anima ubi amat, quam ubi
animat: et beatus Bernardus de quibusdam dicit, quod corpore sunt in
choro, et corde sunt in foro: aliud est enim esse vere, quo anima est
in corpore sicut ejus perfectio et forma, et aliud est esse amoris et
perfectionis, quo anima dicitur esse ubi amat: secundum quem modum
loquebatur apostolus Phil. 3, dicens: nostra conversatio in caelis
est. Hoc modo loquendi satis potest intelligi, si diceretur quod
corpus Christi secundum esse naturale est in caelo, et secundum esse
sacramentale est in terra. Sed quod secundum unum et idem esse idem
corpus numero sit in diversis locis, hoc videtur impossibile omnino
communi legi naturae. Et tamen nos credimus et dicimus, quod corpus
Christi secundum esse sacramentale est in pluribus et diversis locis,
ubicumque scilicet est panis debite consecratus: et hoc videtur penitus
contra veri corporis rationem. Sed adhuc potest dici, quod ratio
quare unum corpus non potest esse in diversis locis, est: quia
naturaliter corpus quod est in aliquo loco, definitur et
circumscribitur illo loco, et ei commensuratur, ita quod totum corpus
superficialiter toti loco, et partes corporis partibus loci
commensurantur, ita quod singulae partes locati, singulis partibus
loci assignantur: et hoc modo corpus Christi est in pixide vel in
hostia. Non tamen est ibi localiter eo modo quo supra dictum est,
idest secundum conditionem et commensurationem locati et loci: quoniam
corpus Christi, quamvis sit in loco, non tamen est ibi sub propriis
dimensionibus, nec sub propria quantitate, sed sub quantitate et
dimensionibus sub quibus fuit panis. Unde in aliis corporibus quae
naturaliter et communiter sunt in loco, ita est quod eorum substantia
est in loco mediante propria quantitate. Unde proprie et principaliter
esse in loco convenit eorum quantitati, quae loco commensuratur, sed
substantiae convenit ex consequenti. Sed in corpore Christi sub
sacramento est e converso; quia ipsum est in loco mediante quantitate
quae prius inerat pani. Et quamvis ibi sit vera et propria quantitas
corporis Christi, tamen hoc est ex substantia consequente et
mediante, quae sine propria quantitate subsistere non potest. Et haec
est ratio, quare potest esse in diversis locis, sicut supra de anima
ostensum est: quia enim anima indivisibilis est, nec habet in se
quantitatem molis, nec quantitatem extensivam; si esset in corpore
sicut locatum in loco, oporteret quod esset in aliqua parte corporis
indivisibiliter seu minima, et non in aliis partibus. Sed quia non
est ibi sicut locatum in loco, sed sicut actus et perfectio, seu
forma, et ideo est tota in toto, et tota in qualibet parte ejus;
similiter dico quod Christus totus est non solum in qualibet hostia,
sed etiam in qualibet parte sensibili cujuslibet hostiae: quod esse
nullo modo posset, si omnino esset ibi sicut locatum in loco. Et
nihilominus est ibi verissime et substantialiter totum corpus Christi
immolatum in cruce, sicut verissime anima est tota in toto corpore, et
in qualibet ejus parte. Non autem credo quod in Scriptura vel in
natura huic aliquid bene valeat assimilari. Sed interdum consuevit
poni exemplum de verbo vocali, quod ab ore loquentis unum et solum
procedens, ad aures omnium audientium defertur ubicumque fuerint
audientes, et nihilominus idem remanet in corde proferentis; ita
corpus Christi semper manet in caelo, et tamen veraciter in altari et
in ore omnis sumentis vere existit. Ad quod melius declarandum faciunt
aliqui adaptationem secundum definitionem de verbo, quam ponit
Augustinus 3 de Trin. Est enim sicut ibid. idem dicit, verbum
cordis quod mente concipitur, et est verbum oris quod aure percipitur,
et est verbum nutus quod oculo cognoscitur, et est verbum scriptum quod
in charta legitur. Primum est verbum hominis ad seipsum: secundum est
unius hominis ad alterum praesentem: tertium est similiter ad alium
praesentem: quartum est unius hominis ad alium absentem loco vel
tempore vel utroque. Et subdit ibi Augustinus, quod cogitatio
hominis in corde formata, quae dicitur conceptus mentis, est verbum
cordis, quod neque Graecum, neque Latinum, neque cujuscumque
alterius linguae est: et addit, quod verbum, quod foris fit, idest
quod foris sonat, est signum verbi quod intus latet, cui magis
competit nomen verbi: nam quod ore carnis profertur, vox est verbi.
Et docet ibi dictus Augustinus, quod verbum cordis assimilatur filio
Dei in sinu patris, verbum autem oris vel vocis assimilatur filio
incarnato: unde subdit Augustinus: sicut ergo verbum nostrum vox
quodammodo fit assumendo eam, in qua manifestatur sensibus hominum; et
sicut verbum nostrum vox quidem fit, seu mutatur in vocem; ita verbum
Dei factum est caro, sed absit, quod mutetur in carnem. Secundum
ergo praedicta distinguitur, quod filius Dei genitus a patre, et a
patre nunquam decedens, est sicut verbum cordis in mente semper
existens; sed ipse idem Dei filius carne vestitus, est sicut verbum
in pelle vel charta scriptum. Ipse quoque idem est sub sacramento,
sicut verbum in voce prolatum. Primo autem modo verbum, sive Dei
filius est ubique, sicut ipse pater, cum quo semper est tam ipse
filius quam ipse spiritus sanctus. Secundo modo verbum Dei, sive
Dei filius, proprie est in caelo; ubi ad dexteram Dei patris et in
unico solo loco est, ibi modo secundum esse naturale, sicut verbum in
charta scriptum non potest esse nisi in uno loco, scilicet ubi est
charta in qua scriptum est. Tertio modo dici potest, quod est
verbum, sive filius Dei sub sacramento, videlicet in pluribus locis;
ubicumque videlicet est iste panis consecratus, sicut vox est in aure
omnium audientium. Et sicut unum et idem verbum habet istum triplicem
actum tripliciter sic acceptum, ita per supra scriptam similitudinem
dici potest de domino nostro Jesu Christo. Ista tamen similitudo non
est omnino propria, sed dissimilis est in multis. Adhuc tamen a
doctoribus solet una quaedam talis ratio assignari. Omne compositum
sapit naturam suorum componentium, et habet quodammodo naturam mediam
componentium extremorum: sicut videmus in vino aqua mixto, quia non
est ita sicut aqua, nec est ita forte sicut purum vinum, sed habet
quemdam vigorem medium utriusque: sic est in proposito et quodammodo
dici potest: quamvis enim Christus non est dicendus compositus ex
divinitate et humanitate, tamen per assumptionem humanitatis et per
unionem ipsius filii Dei cum homine sunt duae naturae in una persona
divina, sicut per compositionem animae et corporis sunt duae naturae,
scilicet corporalis et spiritualis, in vero homine. Unde in symbolo
Athanasii dicitur: sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita
Deus et homo unus est Christus. Filius ergo Dei, in quantum purus
est homo, et verus Deus, est ubique sine dubio: in quantum est
caro, est solum in uno loco; sed in quantum est Deus et homo, tenet
medium locum utriusque esse, scilicet in pluribus locis. Et hujus
ratio quamvis posita est a doctoribus magnis, et licet verum
concludat, potius tamen quaedam adaptatio, quam similitudo dici
debet. Aliqui enim ponunt exemplum in luce solari, quae cum unica sit
in toto mundo, ab uno, scilicet sole, procedens, in pluribus tamen
locis et ubique quodammodo incorrupta est: in vitro relucet, ex quo
sequitur saepe radios aliquos rubeos aut virides fieri, et ex illo
colore vestiri quo depictum est vitrum per quod transeunt radii
illustrantes, et tamen illi radii ab illa luce non sunt divisi, nec a
sole separantur. Anselmus enim ponit simile exemplum de fonte, rivo
et lacu: quia sicut filius a patre, et spiritus sanctus ab utroque,
ita rivus manat a fonte, et lacus ab utroque. Et saepe accidit, quod
solus rivus est quodammodo incorporatus, quando scilicet per canales
plumbeos, aut lapideos, aut alterius materiae descendit: tunc enim
quamvis sit eadem aqua in fonte, rivo et lacu, solus tamen rivus seu
solius rivi aqua canalibus est vestita; ita licet eadem sit essentia
patris et filii et spiritus sancti, tamen in solo filio ista essentia
est unita corpori: et sicut ubi sunt canales, ibi est rivus velatus et
absconditus sub corporeo tegumento, alibi tamen ista aqua est libera et
patens; ita ubi est panis triticeus debite consecratus, ibi est filius
Dei incarnatus; alibi vero ubique est in terra sine corpore, sicut
est pater et spiritus, cum quibus est ubique ejusdem essentiae seu
naturae. Et sicut rivus potest esse in pluribus locis conclusus
canalibus, ita filius Dei potest esse in pluribus locis corpore unitus
sub velamine sacramenti. Haec etiam similitudo satis grossa est et
extranea, quamvis possit aliqualiter satisfacere devotioni eorum, qui
non rationibus vel argumentationibus, sed solum fidei principaliter
innituntur. Concludendo igitur secundum theologicam veritatem,
dicimus corpus Christi verum esse simul et semel in pluribus locis et
diversis, quod in Deo quidem non est impossibile, nec contra
intellectum: quia licet ipsum corpus Christi, quantum est de se, sit
in uno loco tantum secundum naturam corporalem; tamen quia panis, qui
convertitur, est in locis pluribus, ideo necessario sequitur quod
ipsum corpus sit in pluribus locis, et non per sui mutationem, sed per
alterius conversionem in ipsum. Et ubicumque est iste panis sic
consecratus, substantificatur in ipsam, et ab ipsa persona filii
Dei: et quantum ad hoc habet quamdam similitudinem speciei, quae vere
est in omnibus suis individuis ubicumque sit. Ipsum autem corpus de
sui natura restringitur ad unum locum particularem. Per unionem, quam
habet cum deitate, dilatatur quodammodo et extenditur quasi ad quemdam
modum universalem, ut sit ubicumque suum individuum reperitur: ita
enim ordinavit dominus, ut panis debite consecratus convertatur et
efficiatur corpus Christi. Non debet aliquis ex his rebus assumere
materiam vel occasionem calumniae vel erroris, cum protestati fuerimus
suprascripta nostro proposito ita adaptari, quod in ipsorum
similitudine et proprietatum comparatione multiplex dissimilitudo et
improprietas invenitur. Et si forte videatur alicui istud quod dicitur
de corpore Christi non esse sibi perfecte intelligibile, quomodo
scilicet possit esse in diversis locis, vel aliquid aliud de
praedictis, attendat illud quod dicit Joannes Damascenus: quomodo
fiet istud, dicit virgo, quia virum non cognosco? Cui respondit
Angelus: spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi
obumbrabit tibi. Et nunc tu interrogas qualiter panis sit corpus
Christi, et vinum et aqua sanguis. Dico tibi et ego: spiritus
sanctus superveniet hic, et haec facit quae sunt supra naturam et supra
intelligentiam. Sufficere debet tibi exemplum de beata virgine, quae
per fidem quam verbis Angeli adhibuit, Dei filium concepit.
|
|