|
Octavo, respectu praedicamenti quod dicitur quando, credit fides
Catholica, quod ab initio primitivae Ecclesiae usque in finem
saeculi, fideles sumpserunt et sumunt quotidie corpus Christi, et
tamen non est diminutum propter hoc in aliquo, nec diminuetur in
aliquo, etiam si totus mundus sumeret eodem momento. Cujus ratio
est, quia corpus Christi non augetur nec diminuitur per unius panis
aut plurium consecrationem, et in corpus Christi conversionem:
quotcumque enim panes seu hostiae consecrentur, et in corpus Christi
convertantur, nunquam tamen multiplicatur ipsum corpus Christi, sed
tantum unicum perseverat, et unum solummodo est et idem: quantumcumque
etiam a quibuscumque hominibus comedatur, semper est unum, et in nullo
diminuitur, sed semper perfectum et integrum perseverat. Cujus
memoriale habemus exemplum in sacra Scriptura 3 Reg. 17, de
lecytho olei et hydria farinae, de quibus comederunt Elias et vidua et
ejus filius circa tres annos et plus, quae secundum naturam per unum
annum eis minime suffecisset. Item memoriale exemplum habemus de
quinque panibus et duobus piscibus, quos dominus Jesus multiplicavit
intantum, quod tot millia hominum satiabat, et multae sportae de
reliquiis sunt repletae. Non est ergo mirum si Deus conservat suum
corpus, ut comestum non diminuatur nec consumatur, quia dictos panes
non solum sic conservare potuit, sed etiam augmentare. Exemplum etiam
horum habemus in natura; quia jam sunt sex millia annorum et ultra,
quod homines triticeum panem comederunt, et semper per Dei gratiam
comedent; et tamen triticum non est diminutum, sed hodie satis plus
est de tritico quam fuit ab initio, quando homines triticum comedere
coeperunt. Si ergo servat et multiplicat triticum et alia semina per
agriculturam, nonne si vellet, posset omnia multiplicare et
conservare, sicut fecit de panibus supradictis? Habemus simile
exemplum de candela, quia ab una candela accensa infinitae candelae
possent accendi, nec primae candelae lumen diminuetur, et omnes aliae
tantumdem haberent de lumine sicut ipsa. Et per supradicta patet
responsio ad blasphemiam quam consueverunt aliqui haeretici opponere,
dicendo: si corpus Christi esset ita magnum sicut mons, a tot
comestoribus esset longo tempore jam consumptum. Caeci et insani.
Ille qui lumen unius candelae conservat absque diminutione, quamvis
aliae innumerabiles candelae accendantur ab ipsa, non potest eodem modo
conservare corpus suum sine aliqua diminutione, quamvis a multis
quotidie comedatur? Et ista est una ratio, quare fuit ordinatum quod
Missa sine candela non celebretur: ut videlicet ipsum filium Dei,
qui est lumen ad revelationem gentium, repraesentaret; vel ut
intelligamus veraciter corpus ejus esse ita communicabile omnibus,
sicut ipsum lumen. Aliae enim rationes sunt de hoc, quas non oportet
ad praesens referre.
|
|