|
Cum indiscreti et cetera. Finito prooemio consequenter incipit
tractatus. In quo ea quae in prooemio peragenda promiserat, nunc
ordinate exequitur. Et dividitur totus tractatus in sex capitula. In
quorum primo ostendit qua manerie rudes atque indiscreti ad discendum
introducantur. In secundo quomodo scholares ipsi magistratui
subjiciantur. In tertio quomodo elatorum superbia compescatur. In
quarto qualiter scholaribus ipsis per res exteriores quarum fortuna est
domina sagaciter provideatur. In quinto qualiter scholarium sincera
devotio ad magisterii celsitudinem subvehatur. In sexto magistrantium
norma plenius edocetur. Secundum, ibi, visis autem scholarium
rudimentis. Tertium, ibi, cum autem discipulus. Quartum, ibi,
omnia siquidem. Quintum, ibi, cum ad magistratus. Sextum, ibi,
expeditis autem his. Et haec totius tractatus competentior censetur
fore divisio. Constat enim Boetium ipsum in prooemio hoc ordine
divisisse: quamvis plerique existant qui totalem ipsum librum tribus
partibus arbitrentur partiendum. Capitulum autem primum quod est de
primaeva rudium atque indiscretorum introductione in duas partes
dividitur. In quarum prima de his quae circa exteriora introducenda,
videlicet circa corpus atque corpori adjacentia attenduntur,
tractatur. In secunda vero de his quae circa animum atque animum
exornantia et foventia, ut sunt doctrinae et scientiae, edocetur.
Secunda, ibi, in primis igitur. Prima harum adhuc in duas. In
prima determinatur de his quae circa corpus introducendum attendenda
sunt priusquam doctrinae mancipetur. In secunda quae circa corpus
ipsius attendenda sunt pertractatur postquam doctrinae noviter
mancipatus existit. Secunda, ibi, cibariorum autem. Prima quarum
adhuc in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda hoc ipsum
exemplis confirmat. Secunda, ibi, legitur. Prima harum iterum in
duas. Nam primo declarat illa quae circa corporis introducendi membra
cavenda sunt. Secundo quae circa introductionis tempus. Secunda,
ibi, et ne temporis intemperies. Dicit ergo Boetius primo, quod cum
infantia, idest pueritia septennis, idest septem annorum, et hac
aetate infantia finitur ac pueritia incipit, indiscreti, idest indocti
et impotentis, subaudi virium corporis, ducitur ad inbuendum, idest
erudiendum, cavendum, idest prospiciendum est ne dispositio, subaudi
naturalis membrorum, supple, corporis infantilis integralium, idest
integrantium utpote manuum et pedum, similiter et aliorum membrorum,
sit indecens, idest incomposita imperfecta disproportionata aut natura
turpis; et subaudi cavendum est cum indiscretus ille ad imbuendum
ducitur, ne intemperies, idest disproportio ratione qualitatum
dominantium temporis utpote (pro sicut) obtusitas, idest durities
hyemis constringentis propter excessivum frigus cujus natura est
constringere in homogeneis, vel profunditas, idest excessus aetatis
comburentis propter caloris excellentiam generet incrementum, idest
augmentum periculi, subaudi ipsi introducendo. Haec enim ipsa nisi
cautius provideantur, magna quidem incrementa periculi puerili adducunt
teneritati. Notandum, in hoc quod dicit Boetius, septennis infantia
etc., intelligere facit pueros ipsos in infantia litteris
mancipandos. Aetas namque ipsa ad hoc apta tunc est, quoniam parum
adhuc viderat, quare omnia sibi nova, novarumque rerum avida, et
quidquid audiat admiretur dubitet ac interroget, sicque post hac mentis
sumpto robore quod nova testa ceperat retineat firmius clariusque
intelligat. Hac nempe aetate, ut tangit Quintilianus libro primo
institutionum, quidquid concipitur facilius radicatur. Unde Varro in
sententiis: sapiunt vasa quidquid prius acceperunt: sic, inquit, est
de infantibus. Et Augustinus libro confessionum primo de seipso
lamentabiliter fatetur juventutem ludis et non studiis semper
exposuisse; in scholas, inquit, datus sum ut litteras discerem, in
quibus quid utilitatis esset ignorabam miser, sed ludere delectabam.
Et est infantia ipsa prima aetatum hominis quae septennio durat, a quo
inchoans pueritia quasi pura ad gignendum minime apta, in
quatuordecimum excurrit annum a quo adolescentia adulta ad gignendum
apta quae in vigesimum octavum prorogatur annum, a quo juventus incipit
usque in quinquagesimum annum protensa, et ab hoc senior aetas quam
Graeci presbytem vocant, sumens originem, in senectam hoc est
septuagesimum annum progreditur, quae nullo annorum numero perficitur,
sed post quinque illas aetates quantumcumque vitae superest ipsi in
labore atque dolore deputatur. Notandum, quod Boetius dicit
summopere cavendum ne litteris imbuendus membrorum disproportionem
habeat: hoc enim membrorum inepta monstruositas monstrum in anima
judicare necesse est, uti Philemon, Palaemon, loxus, Aristoteles
et alii multiplurimi retulerunt, quoniam animae ipsae sequuntur corpora
et secundum se non sunt impassibiles a corporum motibus: et hoc
manifestum fit valde in ebrietatibus et aegritudinibus: multum namque
animae mutatae videntur a passionibus corporeis: ex quo et illud
vulgare sumpsit exordium: rusticus in corpore rusticus et in anima.
Cum enim membrorum figura et habitudo et generentur et nutriantur ex
sanguine, similiter quoque et spiritus qui vehicula sunt virtutum
animae ex humore sanguinis generantur: consequens est ut ex ipsa
membrorum habitudine inclinationes passionum cognoscantur, ipsamque
animam vectam in multis motum sui vectoris sequatur. Propter quod
sapiens Ptolomaeus dicit, quod divinans melius et verius pronunciat
accipiens judicium a stellis secundis, secundas vocans stellas figuras
et accidentia inventa in rebus physicis quae a superioribus impressa
sunt; hoc enim jam impressum scimus materiae: quare pro certo
pronunciamus totum ad accidentia illa esse inclinatum: quo fit ut et
molles quidem carne aptos mente dicimus: distortumque vultum sequitur
distorsio morum. Notandum, circa hoc quod dicit, et ne temporis
intemperies etc., sicuti docet Avicenna secunda feneca primi
canonis, capitulo quarto, summae primae, quod est de judiciis
temporum et eorum mutationibus omne tempus, qui complexionem habet
sanam proportionale est ei conveniens. Cum autem infantium complexio
in calore fere temperato et humiditate fere superflua existat, ut eodem
canone feneca primo doctrinae primae, capitulo secundo, conveniens est
ut ipso imbuendo proportionale tempus suae eligatur naturae: hoc autem
inter quatuor anni tempora ver est, a puncto aequinoctiali incipiens
usquequo in medium tauri deveniens aestate mutetur. Est enim in terris
tempus hoc temperatius: quoniam non tantum necesse sunt res
calefacientes propter frigus ut sit inde multum curandum, neque
eventatio propter calorem: et in ipso quidem est principium frondendi
arbores, et ejus tempus est tempus apud medicos inter aequalitatem
vernalem existens aut ante ipsam aut post ipsam parum, donec sol sit in
medio tauri, quamvis apud astronomos in aestivum tropicum prorsus
extendatur. Post quod tempus temperiei vicinius autumnus est.
Reliqua autem duo tempora aut excessivo frigore aut abundanti calore
intemperiei sunt subjecta. Quo fit ut imbecillis infantia aut vere aut
autumno, plus tamen vere, litteris dumtaxat mancipetur. Legitur enim
Timothei filium et cetera. In hac parte Boetius supradicta exemplo
corroborat: qualiter scilicet minima superiorum observatio magnum
periculi dederat incrementum. Et dividitur in duas partes secundum
quod ponit duo exempla. In prima enim ponit exemplum quo ad corporis
membra. In secunda vero quoad temporis intemperiem, evitandam. Et
secunda pars incipit ibi, similiter praetoris. Et dicit sic: enim
(pro certe) legitur, supple, in exemplo, filium Timothei
castratum, idest testiculis erutum, et hoc incumbente, idest
imminente lepra illo morbo loripedem, idest claudum vel pede tortum,
que (pro et) tumentem gibbo, idest struma in dorso mancipatum, idest
traditum doctrinae extitisse abjectionem, idest despectionem plebejam,
idest plebis, que (pro et) detractionem, idest subsannationem
ridiculosam sociorum suorum. Similiter, supple, alio exemplo vidimus
filiolum praetoris, idest praepositi suburbani mancipatum litteris
canicula illa stella instigante, idest furente, autem (pro certe)
cum, subaudi ille praetoris filiolus non gauderet, idest frueretur
solita umbrella, idest consueta umbra, ipse destitutus, idest
derelictus propria virtute, que (pro et) permollitus, idest
afflictus poena, idest morbo hycteritiae, tandem, idest finaliter
attenuatus, idest consumptus spiritibus vitalibus occubuit, idest
vitam clausit morbo lymphatico, idest aquatico qui est hydropisis et
reliqui: ecce, idest vide quantum difficultatis indispositio
membrorum, supple, in Timothei filio et intemperies aeris, subaudi
in praetoris filio, contulerunt teneritati puerili: ille namque
abjectio plebis extitit, hic vero infirmitatibus diem vitae suae
miserabiliter clausit. Nota, circa hoc quod dicitur canicula.
Duplex in caelo canis est, major et minor. Major alio nomine dicitur
Sirius; et habet in forma stellas decem et octo, extra vero duas.
Minor anticanis nominatur stellarum duarum. Cum vero sol canem
majorem intrat, calor duplicatur et aegritudines in humanis corporibus
generantur, quibus ad exitum multi pereunt; et ab hoc cane dies
caniculares dicti sunt. Et de hoc Persius inquit: jam sicca canicula
messes excoquit. Et in hunc canem licentia poetica fingitur Hicar
caniculam fuisse mutatam. Notandum, quod lepra est morbus consimilis
corrumpens figuram et formam et compositionem membrorum, et sic
finaliter ipsum continuum solvens; proveniens ex materia melancholica
dispersa per totum corpus. Et haec aut introducitur ab utero aut
post. Si ab utero, hoc est quia generatus est tempore menstruorum,
aut quia filius est leprosi, aut quia leprosus concubuit cum muliere
praegnante. Si post uterum, hoc potest esse quia aut aer est malus et
corruptus pestilentialis aut continuavit cibaria melancholica scilicet
lentes et alia legumina et carnes melancholicas ut vulpis ursi et apri
et cetera. Notandum, est quod hycteritia est universalis defoedatio
cutis sicuti Morphea est defoedatio cutis maculosa: sed tamen
differunt in hoc, quia Morphea est propter errorem tertiae
digestivae, hycteritia propter errorem secundae. Et sunt tres ejus
species: scilicet citrina viridis et nigra. Et hunc morbum frequenter
hydropis sequitur qui est error virtutis unitivae in toto corpore
sequens mutationem virtutis digestivae in hepate: et ita hydropis est
error virtutis digestivae in hepate. Item loripes, idest claudus
habens pedem tortum ad lori similitudinem, vel habens pedem ligneum
loris alligatum, de quo Juvenalis: loripedem rectus derideat,
Aethiopem albus. Item gibbus idest struma; sed differt; nam struma
in pectore est, gibbus in dorso: unde Juvenalis: strumosum atque
utero pariter gibboque tumentem. Cibariorum autem et cetera. In hac
parte Boetius pertractat de his quae circa jam noviter introductum
respicienda sunt, scilicet debita ciborum potus atque vestimentorum
subministratio, et hoc in generali. In tertio autem capitulo magis
specialius. Et dicit: autem (pro certe) facultas cibariorum sit
mediocris, scilicet neque abundans neque deficiens, potus autem
tenuis, supple, sit que (pro et) parcitas, idest modicitas ejus et
penuria, idest carentia vestium absit. Notandum, quod natura per se
non est sufficiens ad speculandum, sed oportet cibum et potum et
reliquum famulatum praeexistere: sed haec nullo modo excessiva, cum
natura a modicis minimisque contenta sit: libro secundo de consolatione
philosophiae prosa quinta. Toleranda ergo fames est, ut inquit
Seneca decima quinta epistola, quam toleraverunt quidam in obsidione
exemplo majorum nostrorum qui terras lustrabant ac maria non ut mulsum
vinum pretiosusque cibus fauces eorum transiret, sed soli
contemplationi dediti maluerunt potius comedere ut viverent quam vivere
ut comederent. Tyrannides enim atque subversiones urbium bellaque,
vel hostilia, vel civilia, uti Hieronymus in epistolis testatur, non
pro simplici victu olerum pomorumque excitari Diogenes asseruit, sed
pro carnibus epularumque deliciis. Legamus praedecessorum libros
antiquorumque volumina, dicaearchi Xenophontis Josephi Euboli
reliquorumque pene omnium qui historiam scribunt; et nil aliud
reperiemus quam vilibus cibis et his mediocriter veteres illos ob
studium vitasse, crapulam quoque atque delicias veluti contemplationum
impedimenta penitus evitasse. Ipsae enim deliciae mentem humi
dejiciunt atque eam corporeis nexibus retentam ne in apicem
contemplationis elevetur praepediunt. Molestia autem victualium e
converso. Quo fit ut Juvenalis graculum esurientem in caelum elevet.
Persius quoque Flaccus, psittacum picas corvosque nostra inquit verba
conari. Dicit Juvenalis de graculo: graculus esuriens ad caelum
jusseris, ibit. Et item de reliquis Persius. Quis expedivit
psittaco suum chere. Corvos quis olim suum concavum salutare?
Picasque docuit nostra verba conari? Magister artis ingeniique
largitor venter negatas artifex sequi voces. In primis et cetera.
Haec est secunda pars principalis hujus primi capituli: in qua
Boetius pertractat de his specialiter quae circa erudiendi animum
versantur atque cum exornant foventque, uti sunt doctrinae et scientiae
quibus ipsi rudes jam primum literis mancipati sunt erudiendi. Et
dividitur haec secunda pars in tres partes. In quarum prima ostendit
in quibus ipsi rudes primitus sunt imbuendi. In secunda in quibus
secundo, ibi, completo. In tertia in quibus tertio, ibi, visis
autem levitatum. Prima harum adhuc in duas partes subdividitur. In
prima ostendit quomodo rudes primitus in grammatica imbuantur poesi et
rhetorica. In secunda cautelam circa hoc subministrat, ibi,
cavendum. Prima iterum in duas. Nam primo ostendit quomodo in
grammatica erudiantur. Secundo quomodo in poesi et rhetorica, ibi,
Senecae traditio. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum
est, quo ad primaeva grammaticae elementa. Secundo quo ad secundaria
fundamenta, ibi, secundum laboriosi. Prima iterum in duas. Primo
facit quod dictum est. Secundo tempus circa hoc statuit in quo
hujusmodi sit immorandum, ibi, nec tali laborioso. Et dicit primo
Boetius, quod dilectio figurarum repraesentantium elementa, idest
literas est imprimenda rudibus in primis, idest in principio que (pro
et) conjunctio, idest combinatio conjungendarum, subaudi literarum ad
syllabas et dictiones facienda; conjunctio inquam artificiosa non
parum, idest multum: et tangitur ibi liptote: deinde tempus quo huic
sit immorandum studio adjicit, dicens: nec est insistendum, idest
immorandum multum tali laborioso certamini, idest studio; nec est
abeundum, idest recedendum cito, ut servio illi magistro placet: et
est parenthesis, quoniam, subaudi si puer visus fuerit promptior,
idest potentior ex frequenti supradictorum usu in multis, idest multo,
tunc reperitur habilior in aliis scientiis, subaudi altioribus.
Notandum, quod Boetius dicit, rudes primum in grammaticam
imbuendos: et ratio hujus est, quoniam ut vult Alpharabius, ipsa
grammatica mater est aliarum artium, quae a literis nomen accepit.
Dicitur enim grammatica a gramma quod est litera et icos scientia:
ipsa enim est qua conceptus humani demum cunctae doctrinae aptius
liberiusque significantur: hanc necessitas adinvenit: cum enim ante
ejus inventionem homines inordinate atque pro libito et sine arte
loquerentur, eveniebat ut minus bene conceptus suos exprimere, sed et
minus apte intelligere valerent: quo fiebat ut tardius ac difficilius
scientias tradere possent. Qua de re curaverunt sapientes has
incommoditates tollere, tradideruntque artificiosum loquendi modum
uniformem ac congruum, ut omnes conceptus humani demum cunctae
doctrinae per eamdem artem liberius significarentur et addiscerentur.
Notandum, quod Boetius vocat omnes literas elementa, et non
incongrue: sicut enim ipsa elementa principia sunt omnium elementorum,
sic literae principia sunt omnium dictionum et exinde orationum: quo
fit ut sicuti ex diversa commixtione elementorum diversae fiant
elementatorum species, sic quoque ex diversa combinatione literarum
diversa fit vocum dictionum et orationum repraesentatio. Et has
literas multiplici manerie fore noscimus: quasdam enim Hebraeas,
alias Chaldaeas, alias Aegyptias, alias Graecas, alias Latinas.
Hebrearum literarum quas primas dicunt, inventor erat Moyses; et
sunt numero viginti duae. Syriorum autem et Chaldaeorum Hebraeis
literis numero sono concordantes, solis characteribus differentes
literas Abraham invenisse creditur. Aegyptiorum vero literas Isis
regina Inachi filia de Graecia veniens in Aegyptum reperit et
Aegyptiis tradidit. Litterarum autem Graecarum usum primum
Phoenices reperierunt. Unde Lucanus: Phoenices primi, famae si
creditur, ausi mensuram rudibus vocemque signare figuris. Sed
Chadmus Agenoris filius Graecas literas ex Phoenice quindecim
attulit in Graeciam, quibus Hyppodamas in Trojano bello tres
adjecit. Post quem Simonides artificialis memoriae inventor tres
alias addidit. Latinas vero literas, ut refert Isidorus, cui in his
major est auctoritas, Carmentis Nympha primo Italis tradidit: verum
septemdecim literas solum exhibuit, quae sunt: a, b, c, d, e, f,
g, I, l, m, n, o, p, r, s, t, V: postmodum autem h, litera
pro nota aspirationis addita est: literam etiam q, in processu
temporis Latini invenerunt loco cujus veteres e scribebant. Rursus
Salustius ludimagister primo k, adinvenit, loco cujus veteres c,
scribebant atque q. Insuper ex tempore Augusti X litera adjuncta
est; et postremo ejusdem Augusti tempore Latini a Graecis duas
literas mutuaverunt, scilicet y et z, propter nomina Graeca melius
scribenda: quibus omnibus adunatis Latinum idioma vigintiduabus
literis integrari manifestum est. Secundum laboriosi et cetera. In
hac parte ostendit quibus debent rudes informari post prima grammaticae
elementa atque elementorum combinationes. Et duo facit. Nam primo
facit quod dictum est. Secundo circa hoc eruditionis hujusmodi modum
tempusque decernit, ibi animadvertendum. Et dicit secundum
aedificium: bene quidem aedificium similitudine quadam dictum: nam
sicuti sapiens architector domum construendam ex minimis
fundamentalibusque partibus ordinate integrat, sic et magister ipse
erudiendum ipsum singulis doctrinarum particulis fundamento atque base
integrare debet. Illud ergo secundum aedificium laboriosi certaminis,
idest studii hujus, stat, idest firmatur in traditionibus, scilicet
scriptis probi que (pro et) Didymi horum grammaticorum, et aliorum,
scilicet grammaticorum quos auctoritas venerabilis commendat. Tunc
modum in hujusmodi traditionibus observandum ostendit, dicens: certe
animadvertendum, idest considerandum est in hujusmodi traditionibus
statim memoratis ut Latina traditio subjaceat, idest correspondeat
fideli resolutioni, idest expositioni et declarationi, ut scilicet
ignota per ignotiora vel unum pro reliquo non interpretentur. Et
advertendum est ut idioma, idest loquendi proprietas addiscentis sit
explicatum, idest declaratum verbotenus, idest de verbo ad verbum:
enim (pro quia) tenacitatem, idest firmitatem fundamenti, scilicet
grammaticae, et per consequens omnium aliarum artium, oportet, idest
opportunum est consistere in his, scilicet superioribus traditionibus:
quasi dicat, cum haec ita sint, opportunum est ut haec fideliter et
clare doceantur. Notandum, quod nostrae grammaticae plures fuerunt
praecipui scriptores, sicut donatus, cujus magister Didymus fuisse
dicitur in litera positus, Priscianus, Varro et Quintilianus et
reliqui quam plurimi, inter quos potest numerari Ennius qui metra
composuit primus; cui successerunt Anacreton, Sappho, Archilocus,
Simonides Colophonicus, Asclepius et multi alii quos longum enarrare
foret: horum scripta, et si non omnia, tamen aliqua leviora post
prima elementa videnda sunt. Nec menstruoso et cetera. Hic subdit
quanto tempore in hoc secundo addiscendi ordine immorandum sit: et
dicit, nec est abeundum, idest recedendum, subaudi a studio et
certamine praedictarum traditionum menstruoso, idest defectuoso saltu,
idest cursu lunae qui cursus mense completur. Nec est immorandum
tantum, idest solummodo cursu solari, idest anno: per annum enim
motus solis perficitur: sed est immorandum diligenter expleto, idest
completo vel toto intervallo, idest motu Mercurii illius planetae, et
non unico, sed eodem, scilicet intervallo duplicato fere, scilicet
quasi: et quia Mercurius annis duobus cursum suum perficit quibus
duplatis quatuor efficiuntur, liquet quatenus superioribus doctorum
traditionibus quatuor annis diligenter sit immorandum. Diligenter
inquam, quia obtusitas, idest hebetudo cujuslibet operis peragendi
permollitur, idest facilitatur diligentia. Notandum, licet secundum
philosophum in octavo politicorum, utile et commendabile sit
participare aliquando liberales artes atque mathematicas quarum usus
ordinatur ad exercitium excellentiarum doctrinarum usque ad certum
terminum, tamen continue et assidue exercere se in eis usque ad
quamcumque perfectionem nonnunquam nocivum est, quia continua
consideratio in illis retrahit aut simpliciter aut pro parte ab usu
virtutis moralis, quare est statutus terminus quo ipsis et earum
cuilibet erit immorandum. Notandum, sicut jam pluries in
philosophicis atque mathematicis probatum est, corpora ipsa siderea tam
planetarum orbium quam octavi caeli quod Aristoteles primum mobile
arbitratus est, lumen atque claritatem a sole recipere: ipse enim est
fons luminis, uti corporis sui testatur immensitas qua terram, uti
Ptolomaeus docuit, centies sexagies et sexies excipit, similiter in
eo virtus est unitissima, quod corporis sui probat compactio;
similiter quoque in eo lux est diffusior, quod sua in medio orbium
ostendit situatio. Verumtamen in modo receptionis lucis hujusmodi
inter corpora est differentia. Nam alia quidem in profundo recipiunt,
uti sunt corpora transparentia et diaphana sicuti sunt fere omnium
stellarum corpora. Alia in superficie tantum, uti sunt corpora
opaca, e quorum numero luna est. Quocumque tamen modo sint, necesse
est ut radiorum lucis projectioni sint objecta: et quanto magis ab
hujusmodi radiorum projectione elongantur, tanto magis ab ipsa luce
deficiunt. Quo fit ut lunam solum menstruam, idest defectivam inter
corpora caelestia existimemus tam quo ad nos quam quo ad rei veritatem.
Quo ad veritatem quidem, cum terrae diametralis interpositio ne radiis
illuminetur ipsam obnubilat; quod in eclypsi manifestum est. Quo ad
nos autem cum nova nobis revolvitur. Tempus quoque revolutionis hujus
veteres mensem nominaverunt a mene quod defectum sonat: hinc
menstruosam lunam dicimus, quasi mense quolibet defectivam. Volens
itaque Boetius certum terminum in grammaticae rudimentis addiscendis
constituere, dixit non fore abeundum a studio hoc lunari revolutione
lunae quam menstruosam dixit, scilicet mense defectivam, nec solari
cursu hoc est anno: sol enim, uti astrologicis considerationibus jam
dudum demonstratum est, die qualibet, quinquagintanovem minutis et
octo secundis in zodiaco fere graditur: quibus per tercentum sexaginta
quinque dies congregatis atque integros ad gradus reductis; tercentum
sexaginta zodiaci gradus constituuntur, et his duodecim signa
integrantur. Quare manifestum est solem totum zodiacum tercentum
sexaginta quinque diebus qui annum efficiunt, indubitato peragrare.
Neque etiam illo spatio ab hoc certamine abeundum Boetius statuit;
sed immorandum est quatuor annis quos per Mercurii motum explicavit.
Senecae traditio Lucani inexpletio et cetera. In hac parte Boetius
ostendit quibus doctorum traditionibus post superius memoratas doctrina
rudes ipsi sunt imbuendi; et dividitur in duas partes. In prima dicit
quod post supradicta in poetarum traditionibus in quibus major pars
grammaticae constituta est, ipsi rudes erudiantur. In secunda
quatenus in rhetoricis institutis quae poetriae conjunctissima
dignoscuntur, postea imbuentur, ibi, ceterorum autem. Et dicit:
hinc, idest post supradicta sunt indaganda, idest perquirenda, haec:
scilicet Senecae traditio, idest editio, Lucani inexpletio, quoniam
antequam librum suum perficeret morte praeventus est. Virgilii
prolixitas, scilicet in scribendo, Statii urbanitas, idest
curiositas, semper enim rerum urbanarum scriptor extitit: Flacci,
scilicet Horatii dura translatio quia vitiorum reprehensiva. Persii
Flacci editio durior, subaudi quam Horatii, tam stylo quam vitiorum
reprehensione; Martiani laesio, idest reprehensio non indigna immo
digna: Nasonis, supple, Ovidii discretio: haec omnia indaganda
sunt atque commendanda, idest imprimenda cellulae memoriali, idest
memorativae. Notandum: licet ars ipsa poetica inter scenicas
computetur, atque Plato poetas a civitate expelli juberet eo quod
dicebat eos virtutum inimicos, in quo et eum Tullius libro secundo
Tusculanarum quaestionum commendat: nihilominus utilis est si fini
debito innitatur atque usu licito exerceatur: addiscuntur nempe in ipsa
verba valde utilia, Augustino libro primo confessionum teste,
sententiis gravissimis referta: ipsius enim studia juventutem alunt,
senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac
solatium praebent: delectant domi, non impediunt foris: pernoctant
nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Nec mirum, cum et Democritus
tradiderit bonos poetas divino quodam spiritu inflammari: ex quo
cecinit Ovidius: est Deus in nobis: sunt et commercia caeli,
sedibus aethereis spiritus ille venit. Ipsa etiam poesis rhetoricae
eloquentiae maximum praestat additamentum, quare et rhetoricae
conjunctissima est atque pene germana. Est enim, ut inquit Cicero
finitimus oratorum poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem
licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius ac pene par.
Cum ergo omnia haec poetriam afferre Boetius ipse agnosceret,
hortatur ut majorum vestigia sequentes rudes ipsi poetas summopere
amplecterentur, et hos maxime quos in textu commemorat; inter quos
Mantuanus vates Virgilius tanto exculit ut optimus poetarum dici
mereretur. Ceterorum autem philosophorum et cetera. In hac parte
Boetius ostendit quomodo post grammaticam atque poesim rudes in
rhetorica sint erudiendi. Et dividitur in duo. Nam primo facit quod
dictum est. Secundo antonomastice circa Marci Tullii Ciceronis
facundiam versandum statuit, ibi, o quantum. Et dicit: etiam
ceterorum philosophorum moralitas non est praetereunda sub silentio:
immo est totis nisibus amplexanda: et hoc quantum capacitas, idest
valentia ingenii ipsius erudiendi suppetit; ut sic serenitas, idest
splendor dictaminis, vigeat sententiosa, idest plena philosophorum
sententiis, atque jucunditas metrorum floreat. Et inde subdit: o
quantum facundia venerabilis Tullii est collocanda summis desideriis.
Quoniam sicuti Aristoteles inter philosophos, inter poetas
Virgilius, sic quoque ipse Marcus Cicero inter oratores exculit.
Notandum circa hoc quod dicit, ut sic dictaminis sententiosa et
cetera. Cicero ipse et reliqui qui rhetoricam docuere fassi sunt
eloquentiam sine sapientia obesse plurium et prodesse nunquam:
sapientiam vero sine eloquentia plurimum profuisse: hoc inquam
arbitrantes eloquentiam non debere judicari atque laudari verborum solo
splendore, sed secundum gravissimas sententias a vera sapientia
sapienter elicitas. Parum ergo substantiae vel virtutis aut solidae
pulchritudinis orationi afferre videtur qui solum rhetoricae et
eloquentiae vacat; veluti qui nuda ex aliena pretiosaque materia verba
ligat. Qua de re Marcus Cicero in eo libro quem de oratore ad
quintum fratrem edidit, et ipse Quintilianus cum de institutione
oratoria ageret, rarum aut nullum fatentur optimum esse ea aetate
oratorem: cujus rei afferunt non insulsam causam. Nam oratorem in
omni sapientiae genere persuadere oportet, ut sic quae alibi didicit
cum splendore dicendi proferat. Et bene quidem. Quo enim pacto in
sacris litteris persuadebit qui eas nunquam legit? Aut quis in
naturalibus qui Aristotelem reliquosque philosophos non viderit?
Certe nullo. Conjungenda est ergo sapientia cum dictamine; ut sic
quod in aliena doctrina concipitur sub decore rhetorico proferatur.
Cavendum autem est et cetera. In hac parte Boetius cautelam circa
omnia praedicta subjungit; innuens per eam superioribus doctrinis ardue
diligenter atque cum profectu invigilandum. Et tria facit. Primo
ipsum inconveniens praecavendum ostendit. Secundo praedicta epilogat
concludendo, ibi, ecce quantum et cetera. Et dicit: cavendum est
autem in superioribus traditionibus et circa eas adipiscendas, ne id
contingat alicui quod contigit, idest evenit Jotario sic dicto: ipse
enim, scilicet Jotarius, tradidit ignorantiam suam imbuendam, idest
erudiendam gymnasiis, idest studiis praedictorum philosophorum,
subaudi tam grammaticorum quam poetarum et rhetorum, triginta annis,
idest spatio triginta annorum. Cum vero dies ut praeesset scholaribus
mediocribus, subaudi eos erudiendo, advenisset, scilicet post
expletum studium triginta annorum asserebat, idest affirmabat se
dubitasse diutius cujus uxor esset Aeneas quem, supple, aeneam
invenisset in serenitate carminis dico emistychiorum, idest versuum
imperfectorum Virgilii. Et rursum idem Jotarius requisitus, idest
interrogatus a quodam suorum discipulorum qualiter, idest qua mensura
posset vertere versu, idest in versu primam syllabam hujus dictionis,
magister, respondit, subaudi Jotarius, absurdum, idest inconveniens
fore abbreviari, idest corripi scilicet in metro primam syllabam tanti
nominis: sed, supple, arbitratus est eam pronunciari acuto accentu,
idest prolatione longa: aestimabat enim ob honoris causam absurdum
nimium primam syllabam ejus corripi. Tunc epilogando concludit,
dicens: ecce quantum tempus, quia triginta annos, et quantum expensae
perdidit obtusitas, idest hebetudo durae cervicis. Notandum, quoniam
omnis cognitio, teste Tullio in dialogo ad Hortensium, multis est
obstructa difficultatibus. Est enim et in ipsis rebus obscuritas, et
in judiciis nostris infirmitas: qua ex re Socrates ipse nihil se scire
dicebat. Invigilandum est igitur studio sine desidia, quemadmodum
veteres ipsi sapientiae studuerunt ut sic quantum mens imbecilla atque
cervicis excludit obtusitas, tantum jugis atque diligens vigilantia
adducat. Sic Socratis memorati fuere studia; quoniam, ut ait
Valerius libro octavo, addiscere quotidie non desistebat. De
Pythagora etiam fertur quod doctrinis jugiter insistebat. Unde et
Ennodius ait: artium magister est instantia. Noverca eruditionis est
negligentia. Hinc Cato moralis monuit: instrue praeceptis animum,
ne discere cesses. Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago.
Non sic Jotarius, cujus mores praecavendos Boetius asserit. Hic
nempe, licet annis triginta studio incubuisset, nulla tamen scientia
convaluit: cum se recipientem ut decuit tradenti concordia non
sociavit. Notandum: Virgilius post multa atque diversa sua opera
tandem Aeneidem aggressus est, librum quidem nominibus ac rebus
Graecis et Latinis communem; reliquitque in eo morte praeventus
quaedam imperfecta, et ob ea igni ipsum concremari jussit, sed istud
haud factum est. Augustus vero jussit Tuccam atque varium viros ea
aetate excellentes hac lege ipsum emendare ut superflua demerent, nil
adderent tamen. Unde et semiplenos invenimus ejus versiculos quos
emistychia dicunt. De qua re Sulpitii Carthaginensis extant
hujusmodi versus: jusserat haec rapidis aboleri carmina flammis
Virgilius, Phrigium quae cecinere ducem. Tucca vetat variusque
simul; tu maxime Caesar non sinis et Latiae consulis historiae et
cetera. Et in his emistychiis Jotarius ipse imbecilla mente aeneam
reperiens, ipsum uxorem fore cujusdam aestimabat, nesciens Phrygiae
ducem Anchise patre, Venere matre procreatum aeneam. Nota: cervix
proprie posterior pars colli est; et quandoque accipitur pro superbia,
quandoque pro toto capite; et hoc modo hic capi potest; cum dicitur,
durae cervicis, idest duri capitis ad recipiendum alta doctrinarum.
Completo autem non indebite et cetera. Haec est secunda pars secundae
partis principalis hujus primi capituli; in qua postquam Boetius
ostendit quibus primo ab infantia imbuendi sunt juvenes, nunc declarat
in quibus erudiendi sunt secundo: scilicet in ipsis primordialibus
logicae artis institutis. Et dividitur haec pars in duas partes. In
quarum prima se prioribus continuans, ut informandos et erudiendos
attentos faciat, logicam apte commendat. In secunda ordinem modumque
in logica proficiendi demonstrat, ibi, ad hujus. Prima in duas.
Nam primo dicenda dictis continuat. Secundo logicam commendat, ibi,
scientiae inquam. Et dicit quod completo et pertransito non indebite,
subaudi sicuti Jotarius ipse sine fructu, sed diligenter, rudimento,
idest nova instructione hujus gymnasii, idest studii grammaticae
scilicet et poetriae atque rhetoricae, procedendum est ad limina,
idest introitus scientiae quae majoris est inquisitionis, idest
investigationis. Tunc ad commendationem ipsius logicae accedit, ibi,
scientiae inquam. Et dividitur. Nam primo commendat ipsam quo ad se
totam. Secundo quo ad partem, ibi, quid autem cognitione. Primo
commendat ipsam totam uno modo. Secundo alio modo, ibi, haec est
inquam. Et dicit, post praedicta accedendum est ad limina scientiae
majoris inquisitionis. Scientiae inquam, quam novimus solam esse
indagatricem veri et falsi: et haec est ipsa logica, cum verum et
falsum non indagantur nisi argumentatione mediante, sola autem logica
arguere docet: quare et ipsam solam invenimus scientiam scientiarum per
antonomasiam ratione communitatis ejus atque administrationis:
adminiculatur nempe omnibus scientiis: et ea re Commentator ipsam
modum sciendi vocat cum dicit, impossibile enim est scientiam simul
quaerere atque sciendi modum. Licet hoc aliqui solum de logica utente
intelligant. Scientiam inquam scientiarum obstipantem, idest
circumentem titulo, idest honore subtilitatis subjecta, idest objecta
aliarum scientiarum. Post hoc commendat eam alio modo: et dicit:
haec, scilicet logica, inquam est domina scalaris, idest gradualis:
per ipsam enim ad culmina omnium aliarum scientiarum ascenditur, cum
ipsa ad omnium methodorum principia viam habeat. Et hoc est quod
subdit: quae, scilicet logica praebet penetranti, idest rimanti
fastigia, idest summitates quarumlibet scientiarum, incrementa, idest
augmenta virtutum scilicet attingendi, et hoc natura vestium, idest
praemissarum, scilicet majore et minore mediante. Et vocat ipsas
praemissas, scilicet majorem et minorem extremitates, vestes per
simile. Sicuti enim vestes ipsae corpus circumdant atque contegunt:
sic et praemissae conclusionem ipsam includent. Qua ex re dictum est,
quod ipsis praemissis positis et concessis, necesse est aliud,
scilicet conclusionem evenire ex his quae posita sunt et concessa.
Tunc commendat ipsam quo ad partem. Et dicit: sed quid est lucidius
cognitione universalium, idest ea parte logicae quae de universalibus
est: quae scilicet cognitio est magistra idest magistratum tenens
trivialium artium, idest inter triviales artes quae sunt grammatica,
logica, rhetorica, que (pro et) est potentia, idest vis
quadrivialium artium, scilicet arithmeticae, geometriae, astrologiae
et musicae: et ipsae namque steriles mutae atque impotentes sunt sine
logica, que (pro et) ipsa est plenitudo artium collateralium,
scilicet omnium aliarum. Notandum: logica inter artes liberales
secunda ponitur, quamvis Boetius ipsam post rhetoricam moneat
addiscendam. Et rationalis dicitur: ipsa enim definire docet atque
dividere verumque a falso discernere: necessaria certe et utilis ars:
quia secundum Hugonem in didascalicon, per eam subtilibus
objectionibus latens veritas reperitur. Hanc sapientissimus Salomon
in proverbiis addiscendam admonet, dum nos hortatur ut intelligamus
sermones prudentiae versutiasque verborum nec non parabolas et obscurum
sermonem, et dicta sapientum simul et aenigmata; quae omnia, ut
Hieronymus ad magnum oratorem ait, dialectica sunt. Augustinus etiam
inter ceteras artes logicam commendat, quia exercitatiora potioraque
reddit ingenia. Haec nempe disciplina est, ut dicit Isidorus libro
secundo quae ad disquirendas rerum causas est adinventa; quapropter
scientia scientiarum est, sine qua nulla aliarum scientiarum perfecte
haberi potest. Notandum, quod universale est quid unum versum in
multis: et hoc duplici quidem ratione: physica, scilicet, atque
logica; physica nempe ratione est ipsa communis natura apta nata in
multis reperibilis et ab eisdem participabilis aequaliter, ut
humanitas, secundum quam dictum est quod participatione speciei plures
homines sunt unus homo ex natura rei. Et ibidem: genus quidem
potentia multas in se habet species, actu vero nullas. Logica vero
ratione est ipsa universalitatis intentio prout intellectu conficitur,
ut genus species etc.: et secundum hanc dictum est, intellectus est
qui facit universalitatem in rebus. Et sunt harum intentionum
universalium quinque maneries: una quidem genus, species alia, tertia
differentia, quarta proprium, accidens quinta: quarum certe
cognitione nihil utilius existit, quapropter et eadem nihil lucidius:
utilius inquantum ad praedicamentorum Aristotelis doctrinam, cum nihil
in ipsa coordinatione praedicamentali situetur nisi aut genus aut
species et cetera. Descendenti enim a genere generalissimo ad speciem
specialissimam Plato jubet quiescere. Similiter ad definitionum
assignationem, cum definitio quid est esse rei indicet. Esse autem
rei nihil aliud quam sua quidditas est, quam certe differentia generi
adveniens constituit; et ex his definitio integratur. Et rursum ad ea
quae in demonstratione sunt utilia, videlicet definitio et reliqua.
In textu ibi, rudimento, idest novo judicio nova instructione, et
dicitur a rudio-is. Item ibi, limina, limen terminus domus vel
aedium est, limes vero regionum. Unde prosper: Augusto virtus
limite celsa petit. Item ibi, fastigia, idest altitudines,
summitates. Est etiam fastigium honor. Ad hujus autem imperialis et
cetera. In hac parte postquam Boetius logicae commendationem
praemiserat, nunc vero qualiter in ea erudiendum sit manifestat. Et
dividitur in duas partes. In prima ordinem in ea procedendi
demonstrat. In secunda vero modum procedendi circa ordinem ipsum
subjungit. Secunda, ibi, ad istorum et ceterorum. Prima in duas.
Nam primo facit hoc quod dictum est circa logicam positivam. Secundo
vero circa sophisticam sive privativam, ibi, hujus autem imperialis.
Prima in duas. Nam primo facit hoc circa terminos categorematicos.
Secundo circa syncategorematicos, ibi, terminorum autem. Prima in
tres, secundum tres ordines circa eam observandos. Et dicit primo:
scandendum, idest gradatim ascendendum est ad apicem, idest
summitatem, hujus dominae imperialis, scilicet logicae: hoc ordine
scilicet qui sequitur: quoniam cognitio intrinseca terminorum,
scilicet incomplexorum, uti nominis et verbi subjecti et praedicati,
et hoc quo ad primum ordinem; que (pro et) copulatio, idest unio non
latens eorum, scilicet terminorum praedictorum in propositione, et hoc
quo ad secundum ordinem: que (pro et) connexio, idest conjunctio non
indigna propositionum, scilicet in syllogismo, et hoc quo ad tertium
ordinem: haec, supple, praedicta omnia sunt in introitu logicae
apponenda, idest applicanda rudibus. Notandum, quod intrinseca
cognitio terminorum de qua in littera, nil aliud est quam nosse quid
sit nomen et quid verbum apud logicos, et qua manerie propositionem
ingredi valeant, quidque terminus communis et quid singularis et quid
genus: quos terminos incomplexos dicimus. Copulatio vero horum nil
aliud est quam eorum in propositione apta positio; atque tunc
complexionem ingrediuntur. Rursum propositionum connexio syllogismus
est, sive sit categoricus sive hypoteticus simpliciter dictus,
demonstrativus probabilis vel sophisticus. De quibus omnibus abunde in
libris Aristotelis Porphyrii atque Boetii tractatum est. Verum quia
diversae atque variae hujusmodi propositionum connexiones minime fieri
possunt sine syncategorematum notitia, quae propositiones tam in
qualitate quam in quantitate diversificant, terminosque ipsos
categorematicos nunc ampliant nunc restringunt nunc artant, aliaque et
alia faciunt quae in logicis instituta sunt: qua de re Boetius horum
notitiam praetereundam minime monet: ratione atque exemplo dicta
confirmans. Dicit enim: determinationes, idest signa tam universalia
quam particularia etiam reliqua terminorum, quas scilicet
determinationes appellamus syncategorematicas, idest
consignificativas, sunt imprimendae menti memorialiter. Et rationem
subdit, dicens: quoniam deserviunt non parum, imo multum sophisticae
phantasiae, idest illi parti logicae: et subaudi, non tantum
sophisticae sed et cuilibet logicae parti. Deinde exemplo praedicta
confirmat dicens: certe novimus Trebatium virum prudentem sed
imperitum, in hoc scilicet, praeteriisse, idest transivisse sub
silentio, idest nulla facta mentione notitiam horum, scilicet
terminorum, quasi scientiam indignam relatu: sed die conflictus idest
disputationis adveniente vidimus eumdem detentum, idest ad metam
redargutionis deductam miserrime ab his, scilicet syncategorematibus,
sophistica scilicet arte vincente: et vidimus eumdem indecenter, idest
opprobriose sequestratum, idest divisum a collegio suorum, scilicet
sociorum. Quid ultra? Subaudi, accidit, idem Trebatius angustiis
confusus, idest turbatus mendicabat, idest mendicando impetrabat
postea sociatim, idest per socios illud quod censebat, idest reputabat
prius indignum eloquio, scilicet notitiam terminorum
syncategorematicorum. Notandum, syncategorema, idest
consignificativum, a syn, idest cum et categorema, unde omnes aliae
partes orationis a nomine et verbo secundum logicos dicuntur
syncategoremata. Notandum, phantasia est de cognitis species in animo
figurata, sed phantasma est de incognitis: et hinc tractum est ut
sophistica fallacia dicatur phantasia, cum appareat aliud quam sit:
sunt enim sophistici elenchi non veri elenchi, quamvis ita videantur,
sed paralogismi, primo elenchorum. Hujus autem imperialis dominae et
cetera. Postquam Boetius ostendit in superiori parte modum procedendi
circa logicam positivam, nunc facit hoc idem circa ipsam logicam
sophisticam. Et dicit: autem (pro certe) ars sophistica, idest ars
illa quae est de sophisticis elenchis dotata, idest decorata fimbriis,
idest extremitatibus, quae fimbria praemissarum dicuntur. Et bene
consonum illi est quod supra proximo dixerat quae penetranti vestium
natura et cetera. Hujus dominae, scilicet logicae imperialis etiam
confusa, idest prolixa, petulanti, idest superbienti audaci
lascivienti et importune potenti animo. Et haec omnia bene posita sunt
ad sophistarum cautelas insinuandas. Debet enim habere sophista
confusum atque prolixum in disputando morem, ut nemo suas rationes
intricatas repetere valeat: similiter sit petulans atque audax, ut
vult Aristoteles in elenchis. Et sequitur: que (pro et) perusa,
idest perfecte usa eulogio, idest testimonio nugatoriae, idest fictae
loquacitatis, idest garrulitatis. Etiam cautela sophistarum est ut
loqui multiplicent, ut sic a circumstantibus docti videantur. Que
(pro et) perfusa, idest irrigata vultu, idest ostentatione fuco
mulieris, idest apparentia verae sapientiae quamvis non sit,
respiciebat barbaras, idest ignaras nationes sidere, idest oculo
obliquo: quam scilicet artem: novimus decoratam in commentariis
Alexandri, subaudi Peripatetici, et nostris, supple,
commentariis: quamque etiam perfectam, idest completam translatione,
subaudi hac qua de Graeco ipsam in Latinum vertimus, novimus curandum
summopere, idest diligenter. Notandum: sophistica ars duplex est:
nam quaedam docens est, altera vero utens. Docens quidem quae docet
cognoscere syllogismum sophisticum ejusque principia causas atque
passiones. Et haec est vera scientia verusque habitus demonstratione
acquisitus. Alia autem utens per quam syllogismo sophistico utimur ad
disputationes. Et de hac in proposito. Hanc tamen utendam Boetius
minime commonet; sed ad versutias deceptionesque evadendas sophisticas
summopere adipiscendam suadet: ipsa enim nulla sapientia est, sed in
loquendo deceptio verborum intricatio apparens sapientia non existens.
De hac Gregorius loquitur cum dicit: syllogistica inquit disputatio
quid aliud est quam verbis contendere, et audientes subvertere? Et in
ea, ut Augustino placet, victoria verborum et ostentatio ambitiosa
quaeritur; nec modo tardos sed plerumque ingeniosos decipit. Qua
propter in libro de doctrina Christiana usum sophistice disputandi
dicit execrabilem libidinemque rixandi: studendae tamen sunt versutiae
non ut quisque exerceat, sed ut valeat summopere praecavere. Item
fimbria fimbriae dicitur extremitas vestis vel filum quod appenditur in
decorem vestium. Hic vero capitur aut pro extremitatibus syllogisticis
per similitudinem, vel appendiciis logicalibus quibus utitur sophista
in suis argumentis. Item eulogium sapientia vel bona fama vel
testimonium dicitur. Item fucus color est adulterinus: inde fucata,
ut dicit Papias, depicta tincta adulterino colore contaminata, ficta
non vera apparentia. Ad istorum et ceterorum et cetera. In hac parte
Boetius postquam ordinem procedendi in ipsis primordiis logicalibus
ostendit, nunc vero circa ordinem ipsum modum atque normam observandos
subjungit. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum
est. Secundo cuidam tacitae quaestioni respondet, ibi, si vero.
Prima in duo: nam primo modum ponit quo in acquirendis logicae
institutis utendum sit. Secundo vero tres effectus ex hoc procedentes
ostendit, ibi, vocalis. Et dicit quod nos solemus uti triplici
recordatione ad istorum scilicet supradictorum, ac ceterorum scilicet
dicendorum perfectionem. Vult dicere: in omni scientia adipiscenda
triplici utimur recordatione: quarum prima est vocalis, idest nuda
dictionum retentio. Secunda mentalis, idest vocum sententiae
recordatio. Tertia communis, scilicet ex voce et sententia
consistens. Et subjungens effectus harum trium recordationum tria
facit per ordinem. Nam primo primos tres effectus ponit. Secundo
secundos tres effectus subjungit. Tertio tertiam recordationem prae
ceteris confirmat. Secunda, ibi, vocalis caecitatem. Tertia,
ibi, sicut enim. Dicit ergo quod recordatio vocalis facit
sophisticum, idest apparentem, quoniam nuda voce aures replet quid
nominis ignorans. Mentalis facit judicium, idest certitudinem (alia
littera habet rudem) quoniam facit intellectum inter verum ac falsum
discernere cum impotens sit hanc discretionem voce significare.
Communis vero, scilicet quae tam vocum quam sententiarum est, si
fuerit continuata, scilicet comparando rem ad vocem, facit perfectum,
subaudi in arte: quoniam sicuti ipsa mentali recordatione conceperat,
sic vocali comparata voce significat. Exinde ponit secundos tres
effectus praefatarum recordationum. Et dicit: vocalis recordatio
generat cecitatem, idest hominem ignorantem: quamvis enim voces ipsas
cognoscat, virtutes tamen ipsarum vocum minime recordatur: qua propter
de facili paralogizatur, primo elenchorum. Mentalis generat
scientiam, idest hominem scientem reddit sed impotentem, cum ea quae
mente noverat verbo explicare non queat. Communis vero recordatio usum
generat, quia potentem facit. Sicuti enim natura facit habilem, ars
facilem: sic quoque usus, uti Victorino visum est, potentem reddit,
usus autem festinat, idest accelerat properare ad magisterium: quare
de primo ad ultimum, communis recordatio ad magistratum festinat. Et
hoc confirmans per simile subdit: sicut enim prudentia parum vel nihil
prodest sine justitia, justitia autem sine prudentia multum; sic
scientia sine usu prodest parum, usus vero sine scientia multum.
Notandum, circa hoc quod dicit, prudentia sine justitia parum vel
nihil prodest. Cujus ratio est: quoniam justitia omnium aliarum
virtutum est contentiva, malorumque omnium destructiva, quare et plus
ceteris mundo necessaria. Primum est philosophi quinto Ethicorum:
ubi dicit, justitia est quodammodo omnis virtus. Et subdens rationem
dicit: et eo quod includit in se actus omnium virtutum. Et Tullius
libro tertio officiorum: justitia est una omnium domina reginaque
virtutum. Secundum patet: quoniam ipsa est omnium malorum
inhibitiva. Ergo per locum ab oppositis, injustitia est malorum
permissiva: quare est perfectum malum, perfectum autem malum seipsum
destruit, quarto Ethicorum: ergo et cetera. Tertium autem
declaratur. Per justitiam tutatur innocentia, punitur malitia,
fraenatur audacia, atteritur superbia, secura redduntur omnia. Quare
haec virtus, secundum Isidorum quinto Etymologiarum, non immerito
regina nuncupatur. Quapropter Augustinus libro secundo de civitate
Dei cap. decimoctavo, de ipsa justitia plenissime tractans
concludendo dicit: hoc verissimum est, sine justitia rempublicam regi
non posse. Et pro tanto Tullius asserit quod nil est tam amicum
civitati vel regno quam justitia; ob quas res ceterae virtutes sine
ipsa parum aut nihil prosunt. Atque simile est de usu atque scientia:
nam, ut dicit Seneca, nihil odibilius est scientia, ubi sola est:
intelligens ipsam parum aut nihil prodesse sine usu ejus. Quod bene
subdens idem Seneca inquit: quid enim prodest scientibus consumere
dies in his quae nec domi nec militiae nec foro nec in curia neque
alicubi prosint nisi dumtaxat in scholis? Scientia ergo sine usu nihil
prodest atque infecunda est: ipsa enim usu sumit incrementum et
exercitio sicuti ars quaelibet (Ff. de legatis, tertio libro,
legatis, P. ornatricibus). Quod si scientia ab usu disjuncta
fuerit, certe utilior est usus expers artis quam ars quae sui usum non
habet, ut refert Policrates libro quinto. Si vero bonae scientiae et
cetera. Hic Boetius antipophorizando cuidam tacitae respondet
quaestioni. Posset enim aliquis dicere: o Boeti, congruum bene est
addiscere volenti singula quae monueras mente capere: sed quid cum ea
omnia ordine quo tu disposueras retineri, tum ingenii parvitate, tum
etiam alia quamvis occasione minime valebunt? Cui respondens ait:
certe si tyrunculus, idest novus scholaris nequeat, idest non valeat
comprehendere seriatim, idest utiliter intente sedulo totam
ordinationem, idest lectionem bonae scientiae, rapiat, idest potenter
capiat saltem, idest ad minus primam pronuntiationem, et hoc
procedendo gradatim; subaudi primo parum, secundo plus capiendo; et
hoc tamdiu donec ipse tyrunculus possit producere, idest propalare
effectum continuum, idest orationem totam. Notandum, quod anima ipsa
a suae creationis primordio, ut in Aristotele, secundo de anima,
visum, est tabula nuda in qua nihil depictum est, depingi tamen apta
nata. Haec autem depingendi aptitudo non tumultuoso strepitu neque
magna confusaque specierum mole a principio in actum reducenda est; sed
passim atque graduali ordine scientiarum flosculis adornanda: reficitur
enim intellectus atque tandem fida conceptorum servatrix memoria; et
laboris pars maxima detrahitur, si non uno spiritu audita lecta
conceptaque passim memoriae demandentur: diuturno etiam jugique hoc
labore mens animusque conficietur, nam quae concepta sunt nisi repetita
fuerint fluxa veluti et caduca evanescunt. Nota: Tyro Graece
Latine foris dicitur: inde hic tyronis, idest novus miles noviter
electus ad militiam, quia foris ad hoc eligi solet. Et per
similitudinem Tyro dicitur quilibet ignarus et rudis cum aliquid
exercendum aggreditur; inde tyrunculus diminutivum. Item saltem
conjunctio adversativa est cum diminutione; et est tractum a captivis
qui loqui prae timore non valentes dicebant saltem: quasi dicerent, ut
vitam et salutem non amitterent. Visis autem levitatum scientiis et
cetera. Haec est tertia pars secundae partis principalis hujus primi
capituli: in qua Boetius postquam ostendit in quibus ipsi pueri primo
imbuendi sunt et in quibus secundo, nunc vero ostendit in quibus tertio
instruendi sunt. Et vult quod post supradicta, quae omnia sunt quasi
rudimenta scientiarum, erudiendi sunt ipsi scholares in scientiis quae
majoris sunt inquisitionis, videlicet in scientia universalium et
praedicamentorum et cetera. Et dividitur haec pars in duas partes.
Nam primo ponit modum atque ordinem quibus circa partem logicae magis
speculabiliorem sit insistendum. Secundo quoddam prius dictum repetit
ut praecedentibus addat, ibi, nec dum haec. Prima in tres, secundum
tres ordines librorum circa hanc partem necessariorum: scilicet
universalium atque praedicamentorum ex parte una, divisionum atque
topicorum Boetii ex parte alia; et plus hoc omnium reliquorum librorum
novae logicae Aristotelis, scilicet priorum, posteriorum et cetera.
Secunda, ibi, nostris quoque. Tertia, ibi, Aristoteles quoque.
Prima in duas. Nam primo erudiendum monet in libris praedicabilium
Porphyrii. Secundo ex utilitate sui ipsa praedicabilia recommendat,
ibi, o quantum. Et dicit: visis scientiis levitatum, idest levium
documentorum, subaudi quae leviter ducunt in cognitionem logicae,
attendendum est de speculatione, idest speculativa consideratione
Porphyriana, idest Porphyrii quinque universalium, scilicet
generis, speciei etc. de quibus sunt omnes scientiae primo
posteriorum, quae scilicet universalia vocantur ab Aristotele,
scilicet primo posteriorum, monstra, idest res extra naturam
exeuntes; universalia dico necessaria, idest utilia ad categorias,
idest praedicamenta Aristotelis: quae universalia nos Boetius
patefecimus, idest declaravimus bis in commentariis nostris, et hoc
luce expositionis, idest declaratione expositoria. Deinde
universalium scientiam ex sui utilitate commendat. Et duo facit. Nam
primo facit quod dictum est. Secundo errores ab eadem removet, ibi,
nonne literalis. Et dicit: o quantum utilitatis habetur in his,
scilicet universalibus si cognoscantur notitia intrinseca, idest
intranea. Postea errorem removens, dicit: nonne, idest numquid
facultas literalis, idest sola vocalis doctrina Sophronici illius
magistri est notanda vitio, idest reprehendenda? Inquam, idest
dico: quasi dicat: doctrina illa Sophronici quoniam solas verborum
garrulitates docuit, quae sophistam atque apparentem faciunt, in horum
universalium doctrina penitus abolenda est, atque verborum vis
attendenda. Notandum, prout refert Aristoteles in multis passibus,
opinio Platonis fuit ipsa universalia esse essentias per se existentes
et ab ipsis singularibus separatas secundum esse, dantes tamen nomen et
rationem ipsis singularibus: quam quidem opinionem Platonis tamquam
erroneam atque verae philosophiae dissonam, Aristoteles ipse in
septimo metaphysicorum, multis impugnat rationibus: quare ipsam
ridiculo tenens primo posteriorum inquit in hunc modum. Gaudeant
genera et species, quoniam si sic sunt, subaudi quemadmodum Plato
posuit, monstra sunt. Qua propter in prooemio de anima dicit:
universale, scilicet Platonicum nihil est aut est posterius suis
singularibus. Et ad hoc propositum locutus est Boetius cum dixerat,
quae ab Aristotele monstra vocantur, subaudi in derisionem Platonis.
Item categoria est praedicamentum, vel praedicatio, vel
significatio: unde praedicamenta Aristotelis categoriae dicuntur.
Nostra quoque volumina et cetera. In hac parte tangit secundum
ordinem librorum in hac parte addiscendorum. Et dicit etiam volumina
nostra, scilicet per nos facta, uti est liber divisionum atque liber
topicorum, decorata schemate, idest nobilitate styli, non sunt
omittenda post lectionem universalium: quasi dicat: quoniam in his
magnum emolumentum consistit. Notandum: schema schematis neutri
generis nobilis honor dignitas corona vel ornamentum significat: unde
Juvenalis: schemata quid faciunt et cetera. Aristotelis quoque
succincta etc. in hac parte Boetius ponit tertium ordinem librorum in
hac parte addiscendorum; et dividitur in duas partes. Nam primo facit
quod dictum est. In secunda ipsos libros auctoris nobilitate
commendat, ibi, quid enim Aristotelis Peripatetici. Prima in
duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo cuidam tacitae
quaestioni quae ex praelibatis elici posset respondet, ibi, malus
vero. Et dicit: etiam brevitas (alia litera habet veritas)
succincta, subaudi quoniam plus sententia quam verbis abundabat, licet
taediosa voce, idest taedium generativa propter duritiam
translationis, nec tamen infructuosa, subaudi sententiarum ubertate,
supple, non est omittenda. Ex his autem verbis posset quis occasionem
quaerendi sumere, cur tam duro atque inculto stylo tanti philosophi
verba verterit, et sic aequo schemate atque styli alacritate quibus in
Graeco jacet, haud quaquam transferebat. Cui Boetius: certe
malui, idest magis volui, subaudi ego Boetius deservire fideli
translationi, ut sic verbum verbo commutarem, quam reprehendi
temeritate, idest praesumptione arrogantiae, idest superbiae. Inde
commendat doctrinam Aristotelis: enim (pro quia) quid est serenius,
idest tranquillius lucida veritate Aristotelis? Quasi dicat, nihil.
Notandum, uti refert Laertius, Aristoteles Platonis discipulus
plurimos libros, tum in logicis tum in physicis, tum quoque in
mathematicis atque aliis scripsit, ut sic librorum numerus trecentos
ascendat; atque alibi dictum est ipsum tractatus mille edidisse:
quorum tamen voluminum, aut translatorum inopia, aut alia quadam
occasione copiam omnem non habemus. Ex his tamen quae ad nos
devenerunt ex logicis sunt liber categoriarum, perihermenias, priorum
et posteriorum analyticorum, topicorum, elenchorum: quorum licet
fuerit durus interpres, veritate tamen refertissimi existunt. Qua ex
re dictum est: qui ab Aristotele recedit, a veritate recedit
(Averrois). Natura enim, ut idem inquit Averrois, ingeneravit
nobis virum illum ut per eum secreta philosophiae nobis revelarentur:
quapropter non immerito naturae regulam ipsum appellare fas est. De
quo, videlicet Aristotele, Platonem divinitatis secretarium saepius
clamitasse legimus cum lectorio non affuerat, intellectus abest,
surdum est auditorium. Hujus generis doctrina nequaquam omittenda
est. Necdum haec et cetera. In hac parte Boetius post praedicta
quoddam prius dictum repetit, ut ipsum praecedentibus addat. Et duo
facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo dubium quoddam
removet, ibi, quadrivialium. Dicit ergo: cum omnia supradicta quae
logicae sunt geruntur, scilicet animo, fructuositas grammaticae non
est relinquenda aliquo modo. Et rationem hujus reddit, dicens:
quoniam possessio cujuslibet artis commendabilis, idest laudabilis
redditur jucunda per eam: ipsa enim, uti superius visum est, mater
est omnium artium, sine qua omnes aliae scientiae penitus obmutescunt,
que (pro et) lepos rhetoricae, idest ornatus rhetoricae, subaudi
nullatenus relinquendus est ratione supradicta. Exinde, quoniam
dubitari posset quoniam haec omnia quae monstrata sunt circa triviales
artes peraguntur, de quadrivialibus artibus quid existimandum sit;
quam dubitationem solvens dicit: etiam honos, idest dignitas
quadrivialium artium, scilicet arithmeticae, geometriae, astrologiae
atque musicae acquisitus comparatione, idest contentione studii non
debet omitti. Et rationem reddens inquit; quoniam protervitas, idest
furiosa curiositas studii in his, scilicet scientiis mathematicis
generat florem, subaudi scientiarum; que (pro et) parturit fructum,
et hoc, supple, si studii hujus protervitas mixta fuerit dubitationi,
quoniam dubitatio magnum scientiae praestat incrementum. Ex quo illud
philosophi: dubitare autem de singulis non omnino inutile est. Atque
etiam; subaudi florem fructumque parturit si fuerit tempestiva, idest
congrua tempore suo: quoniam sicuti decens et in certum terminum in
mathematicis protensa occupatio magnum scientiarum praestat documentum;
sic e contra in ipsis assiduitas execrabile inducit detrimentum:
quoniam ut supra dictum est, continua in illis consideratio maxime,
aut simpliciter, aut pro parte ab usu retrahit virtutis. Notandum,
Plato in septimo de republica, mathematicas disciplinas quas
quadrivialium nomine censemus, ad veri cognitionem et demonstrationem
in primis dixit esse necessarias: sunt enim in primo certitudinis
gradu: dixitque eas esse tamquam gradus ad superiora cognoscenda: his
enim disciplinis, inquit, in omnibus animae instrumentum praedictum,
ut sic dixerim aliisque excaecatum exercitiis expurgatur et in melius
erigitur. Has Aristoteles metaphysicae connumerat et cum illa
conveniunt: utraque enim considerat de quantitate, sed dispariter:
metaphysicus enim omnes quantitates prout sunt entia considerat quarto
metaphysicae: mathematicus vero de ipsa tamquam de subjecto agit.
Mathematicae autem disciplinae quatuor sunt, quapropter et
quadriviales dicuntur: quoniam omnes quatuor circa quantitatem
versantur. Inter quas subjecti nobilitate astrologia prior est,
quam, uti Policrates ait, natura induxit, ratio probat et utilitatis
experientia approbat: ipsa nempe lex est quae corporum supernorum
cursus figuras et habitudines circa se et circa terram indagabili
ratione percurrens veritates eorum, et qualiter agant in omnibus infra
sphaeram lunae demonstrat. Post hanc musica est quae consonam
multitudinem proportionum suarum in quadam aequalitate vocum conciliat.
Hanc Plato potentissimam artium nominat; hujus enim, in Timaeo
inquit, harmonia virtus est ad mitigandos dolores animarum humanarum
ipsasque laetificandas. Hanc Socrates senex didicit atque
adolescentes in ea erudiri jussit. Hanc sequitur arithmetica quam
doctrinarum scriptores primam fore decreverunt: quoniam ut sic ipsa
nulla alia indiget disciplina, ut ait Boetius: ars certe magnae
virtutis, cum suos cultores ad omnes disciplinas acutiores reddat,
sicuti Plato in septimo de republica ajebat: animadvertisti enim,
inquit Socrates, eos quia natura arithmetici sunt, ad omnes fere
disciplinas acutiores apparere: qui autem ingenio hebetiores fuerint,
si in hac erudientur etiam si nil amplius utilitatis consequantur,
seipsis tamen ingeniosiores effici solent. Ultima inter has
geometria, dicitur, ab Aegyptiis primum reperta; inundante namque
(uti Strabo in libro de orbis situ pertractat parte decimaquinta)
flumine Nilo et omnibus possessionibus ejus limo obductis, initium
terrae dividendae per lineas et mensuras nomen arti dedit, quae deinde
latius acumine sapientium expensa est.
|
|