|
Visis autem scholarium rudimentis et cetera. Hoc est secundum
capitulum hujus libri de disciplinis scholarium. In quo postquam
Boetius docuit de aptitudine quam scholaris habere debet circa
scientiarum oblectamenta sibi imprimenda quae in ordinato processu ad
scientias ipsas consistit, nunc consequenter in hoc secundo capitulo
determinat de aptitudine quae est respectu scientiam scolaribus
ministrantis: et haec in subjectione scholarium erga magistrum
consistit. Et dividitur totum hoc capitulum in duas partes
principales. In prima facit quod dictum est. In secunda vero ponit
impedimenta quaedam quae evenire possunt ad scholarium subjectionem
removendam, ibi, non sit autem discipulus. Prima in duas. Nam
primo dicta dicendis continuat. Secundo intentum suum prosequitur,
ibi, debet autem discipuli. Prima harum adhuc in duas. Nam primo
dicta dicendis continuat. Secundo hujus continuationis causam reddit,
ibi, quoniam qui novit. Et dicit primo sic: visis rudimentis, hoc
est levioribus documentis atque incrementis virtutum, hoc est
perfectionibus aliarum scientiarum ipsorum scholarium, subaudi, prout
in superiori capitulo exposita sunt; nunc, idest in hoc secundo
capitulo est ordinandum, idest ordinate edocendum (alia litera habet
ordiendum), idest inchoandum breviter de subjectione, idest
submissione eorum, scilicet scholarium erga magistrum. Et hujus
rationem subjungens dicit: quoniam qui non novit subjici se, idest
submissum fuisse, hic idem necesse est ut se non noscat magistrari.
Quod confirmans, dicit: quod si contingat eundem qui se non novit
esse discipulum fieri magistrum: hoc tamen miserum est, idest
detestabile. Notandum, prout refert Hugo, in didascalicon parte
secunda, ex his quae studendo maxime prosunt mens humilis atque
subjecta discipulo maxime necessaria est: quae quidem aliud nihil est
quam tradentis et accipientis justa et approximata concordia. De qua
loquens Quintilianus libro primo institutionum: ait: sicut officium
praeceptorum docere est: sic discipulorum dociles se praebere.
Scientia enim convalescere nequit nisi tradentis et accipientis
concordia sociata fuerit. Sic sub Diogene Socrates, qui, ut refert
Tullius libro quinto Tusculanarum quaestionum, philosophiam devocavit
e caelo et in urbibus collocavit, sicque sub Socrate Plato
divinitatis secretarium atque sub Platone Aristoteles Peripateticorum
dux, sic tandem sub reliquis reliqui humili et subjecta mente
extiterunt, ut exinde philosophiae amplissimi fontes dici mererentur.
Debet autem discipuli subjecti et cetera. Postquam Boetius dicta
dicendis continuavit, nunc intentum suum prosequitur circa subjectionem
discipuli erga magistrum. Et dividitur in duas partes. Nam primo
ponit in quo consistit ista subjectio. Secundo hoc magis declarat,
ibi, ut sit attentus. Et dicit primo, quod subjectio discipuli debet
consistere in his tribus: scilicet in attentione, benivolentia et
docilitate. Et declarans subdit, scilicet ut sit, subaudi scholaris
attentus in exercitio, idest in labore studii studiose animum verbis
magistri accomodando: hoc enim exercitium facilitat quemlibet
operantem. Sit etiam benivolus animo atque ingenio docilis. Quod
declarans subdit: ego inquam quod discipulus sit attentus ad audiendum
verba magistri, non ut ex verbis rem capiat sed ex rebus in verborum
seriem deveniat, et inquam quod discipulus sit benivolus ad
retinendum, supple, audita. Et haec benivolentia addiscendi amor est
quo doctrina fortius imprimitur. Et inquam sit docilis ad
intelligendum. Vero (pro sed) ista tria, idest attentio
benivolentia, atque docilitas concurrunt, idest conveniunt ad
perfectionem, subaudi discipuli permutatim, idest ordine diverso ac
permutato; ut scilicet nunc attentus sit, nunc docilis nunc autem
benivolus, non attento quod eorum primo statuatur. Notandum, quod
tria haec, attentio benivolentia atque docilitas discipulum maxime
magistro atque doctrinae submittunt: majus tamen horum addiscendi amor
est quo corda erudiendorum ad doctrinam capessendam fortius
alliciuntur. Et hic amor ex tribus constare dicitur: videlicet
erudientis dilectione viscerosa: fructus reficientis adeptione: atque
naturalis appetitus scientiae terminatione. Dilectione enim intima
erudientis audita credibiliora redduntur in recipiente: et haec
dilectio in timore atque reverentia tradentis sita est: de qua dictum
est ad Hebraeos duodecimo: patres carnis nostrae hujus eruditores et
reverebantur eos. Idest reverenter timebant. Et hinc Cato:
magistrum metue. Hujus exempla in Trajano atque Alexandro apte
conspicimus. Trajanus namque imperator Plutarchum praeceptorem suum,
ut legitur, summopere reverebatur, sic et Alexander Socratem; quem
cum semel obviam habuisset, de curru prosiliens ipsum reverenter
recepit. Secundum quo amor addiscentis stabilitur est fructus
recipientis adeptio qua ad disciplinam discipulus allicitur: fructus
autem sapientiae est donum inquam Dei, ut Augustinus dicit duodecimo
de civitate Dei, cui nihil occurrit praeferendum, nulli pretio potest
comparari. De qua Tullius libro secundo officiorum: quid enim post
deos optabilius, quid praestantius, quid melius, quid omnino dignius
sapientia? Quasi dicat: nihil. Tertium vero quo amor addiscendi
stabilitur, est naturalis appetitus scientiae terminatio. De hoc
appetitu primo metaphysicae dicitur: omnes homines naturaliter scire
desiderant. Finis vero atque terminatio appetitus hujusmodi non nisi
intelligere est; cujus perfectio in sola veritatis cognitione
consistit, non in solius superficiei comprehensione. Non enim
addiscenti sufficit ut superficialiter legat nisi intelligat atque intus
latentia pervolvat ac ea memoriae reddat. Et ad hoc optime facit quod
transumptive scribit Hieronymus in canone, Marcion et Basilides,
prima quaestione ubi dicitur: nec putemus in verbis Scripturarum fore
Evangelium sed in sensu: nec in superficie sed in medulla: non in
sermonum foliis sed in radice rationis. Tunc enim discipulus proficit
cum attente advertit, audita dociliter intelligit, atque intellecta
benivole scrutinio cordis recommendat. Non sit autem scholaris et
cetera. Haec est secunda pars principalis hujus capituli: in qua
Boetius quaedam ponit impedimenta quae circa istam aptitudinem,
scilicet subjectionem discipuli erga magistrum evenire possent. Et
dividitur in tres partes, secundum quod ponit tria impedimenta:
videlicet dyscoliae, violentiae et luxuriae. Secunda, ibi, non sit
autem violentus. Tertia, ibi, luxuriae autem. Prima adhuc in
duas. Nam primo ponit impedimentum dyscoliae cautius evitandum.
Secundo hoc exemplo confirmat, ibi, quodam vero tempore. Prima
adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo quid sit
dyscolus declarat, ibi, dyscolus autem. Et dicit primo, scholaris
apicem scientiarum cupiens attingere, non sit dyscolus, idest a schola
discors vel diversus. Et hanc expositionem subjungens dicit: dyscolus
dicitur quasi a schola divisus: schola enim Graece vacatio dicitur
Latine. Inde dyscolus quasi a schola divisus. Deinde ut vitium
dyscolitiae clarius evitandum demonstret, dicitur, dyscolus est ille
qui discurrit per vicos et plateas et tabernas et meretricium cellulas,
per publica spectacula, idest loca publica, ubi ludi exercentur.
Sunt enim spectacula loca, ubi ludebant quondam comoedi et tragoedi,
ut dicunt Graeci. Et habetur in authentica de consulibus. Licet et
qui per pompas, idest publica ostentamenta, per choreas, idest
tripudia, per comessationes, idest convivia, per coenas, idest
serotinas comestiones publicas, idest apertas: et hoc ab antiquis
tractum est qui in propatulo coenabant: et hoc vagis oculis, idest
hinc illincque respicientibus, vultu incomposito, idest immorigerato
atque distorto, effraenata atque dissoluta lingua: omnibus enim his
schola postponitur. Notandum, prout dicit Aso, studium est vehemens
et assidua ad aliquam rem agendam cum summa voluntate animi applicatio,
ex qua voluntate labor in opus defertur et prodit laboris taedium versum
in oblectamentum: haec autem assidua vehementia si interrupta fuerit,
certe nullum commodum erit allatura. Interrumpitur autem multis quae
Boetius connumerat: scilicet vicorum atque platearum frequentia,
taberna chorea atque omni publico spectaculo: in his enim omnibus
inquietatur animus qui solum quiescendo prudens fit, atque ab eo quod
inceperat longius elongatur. Quod majores nostri praescientes,
elegerunt loca solitaria veluti studio atque contemplationi aptissima.
Unde Aulus Gellius libro primo noctium Atticarum: Socrates a solis
ortu usque ad occasum immobilis studio vacabat, atque oculis in caelum
erectis solum contemplationi insistebat, de mundi sollicitudine nihil
curans. Et Horatius de Aristippo sic inquit: nollet Aristippus si
posset regibus uti. Reliquerunt enim veteres, ut in epistolis refert
Hieronymus, ob studium frequentias urbium et hortulos suburbanos, ne
per luxum et abundantiam copiarum animi fortitudo mollesceret et ejus
pudicitia constiparetur. Sic Pythagorici desertis locis habitare
praeelegerant atque Platonici in templorum locis. Plato autem ipse
cum esset dives, elegit sibi Academicam villam ab urbe procul non
solum desertam sed et pestilentem quidem, ut cura atque assiduitate
morborum libidinis frangerentur impetus: discipulique sui nullam aliam
sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent: omnibus enim
voluptatibus aliis schola postponitur. Nota, circa hoc quod dicit,
et hoc vagis oculis, Tullius libro secundo officiorum inquit:
adolescentis commendatio proficiscitur a modestia et disciplina
parentum; et de facili in bonum deflectitur si cum bonis et honestis
assiduus fuerit: quos si fugiat ac libidinibus mundanis haereat mores
atque ingenia desidiosae juventutis torpere necesse est. Componendi
ergo sunt in moribus scholares ipsi, atque bonis usibus non morum
distorsio neque animi petulantia, sed his in quibus in posterum vitam
ducere cupiunt summopere dirigendi juxta praeceptum sapientis,
Ecclesiastici secundo: laetare juvenis in adolescentia tua, et in
bonis sit cor tuum in diebus juventutis tuae. Nam in his delectari est
nobis naturale, in quibus ab infantia delectari incepimus, quinto
Ethicorum. Item petulans luxuriosus lascivus importune petens,
pluries petens idem: inde petulantia, idest lascivia, libido,
importunitas. Quodam vero tempore cum causa sanitatis recuperandae et
cetera. In hac parte Boetius subjungit exemplum de dyscolia
plurimorum expertum per seipsum. Et dividitur in duas partes. Nam
primo facit hoc in generali. Secundo in speciali, ibi, flavos enim.
Dicens: cum nos Boetius transtulissemus nos in Galliam, idest in
Franciam ut sic totum pro parte sumatur, quodam tempore causa
sanitatis, subaudi vel conservandae vel resumendae, et ob aeris
intemperiem, idest infectionem qua patria sua turbata extitit, que
(pro et) facetos, idest honestos ritus, idest mores Gallorum,
illarum gentium, que (pro et) pios affatus, idest affabilitates
matronarum, subaudi Gallicarum. Et hoc totum ad laudem Galliae
dictum est. Nos ut meminimus, idest recordamur (parenthesis est)
percepimus visu multos dyscolos in civitate Julii Cesaris quae
dicebatur Parisius; atque prospeximus multos mendicare, idest
mendicando, inquirere, artes tamen nullis magistris administrantibus
eis pocula, idest documenta philosophiae, subaudi vitio dyscoliae
detentis. Notandum: Gallia Europae est provincia, ut refert
Isidorus libro nono, a candore populi Gallia dicta: galac, nempe
Graece, lac dicitur Latine. Et hinc Sybilla Gallos candidos
vocitat, dicens: tunc lactea colla auro humectantur. Et hujus magna
pars Francia est a Francis dicta, qui eam partem primo inhabitarunt,
vel a Franco carnifice qui Parisius in regem successit. Haec cum
multas ac nobiles habeat civitates: Parisius tamen quae quondam
Lucotecia civitasque Julii, non quia eam fundavit, sed quoniam
ampliavit, dicebatur: principatum tenet. Nam sicuti quondam
Athenarum civitas mater liberalium artium atque fons omnium scientiarum
Graeciam adornavit: sic Parisius nostris temporibus non solum
Franciam, immo totius Europae partem residuam in scientia et moribus
sublimavit: in cujus laudem Architrinius in fine libri secundi sic
loquitur: exoritur tandem locus altera regia Phoebi, Parisius cirrea
viris, crisea metallis, Graeca libris, Inda studiis. Romana
poetis, Attica philosophis mundi rosa, balsamus orbis. Sidonis
ornata ejus mensa ciboque potuque. Dives, agris, foecunda mero,
mansueta colonis, messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis,
plena feris, piscosa lacu, volucrosa fluentis. Munda domo, fortis
domino, pia regibus, aura dulcis, amoena situ, bona quolibet, omne
venustum, omne bonum, si sola bonis fortuna faveret. Flavosque
Britones et cetera. In hac parte facit hoc quod proxime supra in
generali peregit. Et dividitur in duas partes. In prima facit id
quod dictum est. In secunda cuidam tacitae quaestioni respondet,
ibi, de nostris. Et primo Boetius tria facit, secundum tria
scholarium genera, quos Parisius vitio dyscoliae detentos prospexit.
Secunda, ibi, Germanici furoris paucos. Tertia, ibi, magicae.
Et dicit: certe nos indoluimus, idest graviter doluimus. Britones
scholares illius gentis, flavos ab effectu, commeantes, idest
proficiscentes Romam pretio studii, idest ob studium, quoniam
pascebantur, idest instruebantur, minime scintillulis, idest
documentis Atheniensium, idest philosophorum Atheniensium; tandem
tamen ne totum tempus supervacue atque otio consumerent iidem Britones
inceperunt graecari, idest Graece loqui Gallica lingua quam Parisius
didicerunt; sed nostro judicio, idest nobis judicantibus non tantum
temporis perdidissent, si in suis partibus invenissent aliud documentum
quam tortuosa volumina Lucretii illius magistri, qui obscure et
obliquo calle scholares suos instituit; quare et sua volumina
tortuosa, idest in diversum flexa, idest obscura dicebantur.
Notandum: Britannia, ut dicit Orosius, Oceani insula est passuum
octogintamille in longum, in latum vero ducentorum. Et ut refert
Plinius libro quarto capitulo decimoseptimo, inter Septentrionem et
occidentem sita, haec insula a germanis Saxonibus bello victa atque
possessa. Anglia, ab Angela ducis Saxonum filia postea nominata
est: qua propter et Britones Anglicos nominare fas est. Gens
equidem libera atque ferox, colore flava, idest alba rubeo mixta:
color quidem medium est qui et vulgo proprie blundus dicitur: sic dicti
sunt flavi Anglici germani atque Flandrenses. Hanc insulam quidam
describens sic inquit: Anglia terra ferax et fertilis angulus orbis.
Insula praedives quae toto vix eget orbe. Et cujus totus indiget
orbis ope. Anglia plena jocis gens libera et apta jocari. Libera
gens cui libera mens et libera lingua, sed lingua melior liberiorque
manus. Germanici furoris et cetera. In hac parte Boetius ponit
secundum genus scholarium quos vitio dyscoliae depravatos Parisius
noverat, dicens: et nos Boetius inspeximus paucos scholares
Germanici furoris, idest germanos furiosos intitulari, idest titulo
magisterii decorari. Notandum: ut refert Isidorus libro decimo
quinto Etymologiarum, Germania nobilis ac generosa regio est, tam
viribus quam divitiis ac bellicosis populis constipata; unde a
fecunditate gignendorum populorum a germinando Germania dicta est.
Ejus regionis incolae germani dicti sunt. Immania habentes corpora,
viribus fortes, audaces vero animo atque feroces, qua propter et
furore notati sunt, venerationibus cantibus atque saltibus plus quam
literarum studio occupati; facie decori et formosi, comati, coma
flavi, liberales animo, hilares et jucundi, et horum potissime
Saxones. Haec ille. Mores autem illos ex caeli rigore traxerunt,
quoniam Septemtrionales maxime sunt. Magicae autem delusionis arte de
Iberia et cetera. In hac parte Boetius ponit tertium genus
scholarium quos vitio dyscoliae detentos Parisius conspexit. Et
dicit: nos etiam Boetius inspeximus Parisius multos scholares de
Iberia, idest Hispania magistrari arte delusionis magicae, non autem
in aliis scientiis salutaribus. Notandum: Hispania ab Iberio amne
primitus Iberia fuit vocitata; et postmodum Hesperia ab Hespero
stella qui ibi occidit, tandem vero Hispania ad Hispalo fluvio dicta
est: et ad talem sensum Boetius loquens Hispaniam Iberiam nominat.
Notandum, quod magica nihil aliud est quam humanorum sensuum diabolica
illusio, ut secundum hoc incredibiles rerum mutationes fieri
videantur, ut scilicet terrae cumulus castrum videatur, lapillus
talentum, atque seges cohors militum galeata. Haec ars, si ars dici
mereatur, intantum hominum sensus praesauciat atque praestringit, ut
sic per eam miracula posse fieri videantur. Et de hujusmodi
ludificationibus Apulejus in suo libro metamorphoseos qui sic incipit:
certus quidem eram, quemdam nomine Socratem sic de quadam maga
loquentem introducit. Saga, inquit, et divina potens caelum deponere
et terram suspendere, fontes ducere et montes defluere, Manes
sublimare, deos infirmare. Sidera extinguere, Tartarum illuminare.
De hac arte, idem Apulejus in libro quem de asino aureo edidit, sic
inquiens, quod artem ipsam libentissime didicerit asseverat; sed male
sibi cessit ex hoc quia dum artem illam volebat addiscere, in asinum,
ut sibi videbatur, conversus est. Ars vero haec, ut fertur, ab
antiquis plurimum exercebatur, quamvis lege duodecim tabularum, ut
inquit Cicero libro de republica, prohibita fuerit. Haec ars a
Persis ad Romanos allata dicitur: qua etiam Pythagoras usus est.
Unde refert Valerius maximus libro octavo, postquam Pythagoras
Aegyptum petens eorum scientiam didicit, ad Persas profectus magicam
artem percepit. Huic arti tetricae Hispani multum invigilarunt; et
intantum in ea invalebant ut nedum quae artis limite complexa sunt
exercere, sed et multas alias enormes spurcitias in quadam caverna
Hispaniae in Christi blasphemiam humani generis seductore ministro
attentare conati sunt. De nostris autem et cetera. In hac parte
Boetius respondet cuidam tacitae quaestioni. Posset namque aliquis
dicere: o Boeti, exempla haec quibus dyscoliam refutandam commones,
nostratim sunt: quid autem de Romanis censes? Numquid etiam hoc
vitio denotantur? Ad hoc respondens, dicit: de nostris, idest
Romanis scholaribus patet, idest manifestum est etiam lippientibus
oculis et convulsis: vult dicere: dyscolia Romanorum scholarium tam
patens est cunctis atque manifesta, ut nedum bene videntibus, sed
etiam lippientibus et penitus evulsis oculis innotescat. Fuerant enim
nedum hoc vitio dyscoliae depravati Romani, sed et quolibet alio, ut
sic haud aliquid novum in vitio attentari posset. Hinc et Junius
Juvenalis vitia clamans Romanorum hunc in modum Romanos alloquitur:
omne in praecipiti vitium stetit (...). Nihil est quod nostris
moribus addat posteritas: quasi diceret poeta: omne vitium quod
excogitari potest jam totum perpetratur. Deinde Boetius finem hujus
vitii dyscoliae faciens, subjungit concludendo hanc partem: sed haec
supradicta de dyscolo sufficiant, hactenus, idest hucusque. Nota:
lippitudo oculorum est infirmitas, et est quasi lacrymatio vel putredo
oculi, inde lippus lippiens qui habet oculos lacrymantes et marcore
plenos. Et dicitur lippus-a-pum, idest putredo, ut derivatio ab
ultima syllaba sumatur. Non sit autem discipulus violentus et cetera.
Haec est secunda pars secundae partis principalis hujus capituli: in
qua postquam Boetius removit unum impedimentum de subjectione debita,
quae consistit in habitudine debita discipuli ad magistrum, nunc
removet secundum impedimentum, scilicet violentiam. Et dividitur in
duas partes. Primo facit quod dictum est. Secundo exemplo dicta
confirmat, ibi, violentiae autem. Et dicit quod discipulus non sit
violentus magistro suo, quoniam violentiam hanc multa mala
consequuntur, et ipsum maxime, quoniam qui magistro violentus
extiterit nullatenus scientiarum verus erit possessor. Notandum:
Boetius scholares quatenus praeceptori violentiam non inferant maxime
monet, ut sic eos verbo non blasphement atque opere non offendant.
Haec autem ut levius devitentur, propulsanda sunt ea quae ad hoc
maxime sunt inducentia; veluti est temeraria de seipso praesumptio,
propriae excellentiae ambitio, atque propriae fragilitatis
inconsideratio. Primum eo maxime vitandum est, quia auxilium Dei
subtrahit. Judith 6: domine, ostende quod non dimittis gloriantes
in te, et de sua virtute gloriantes humilias. Vitanda etiam est
tantopere propriae excellentiae ambitio quantopere contra Deum est et
proximum. Apud Deum enim nulla personarum acceptio est, sed solum
meritorum, cum homines uno eodemque patre creaverit, ut attestatur
Boetius in libro de consolatu philosophico, dicens: omne hominum
genus in terris simili descendit ab ortu et cetera. Vitanda insuper
est summopere propriae fragilitatis inconsideratio, consilio
salvatoris, Matthaei septimo: primo ejice de oculo tuo trabem,
postea festucam ejicies de oculo fratris tui. Unde et vulgo dicitur:
cesset in alterius oculo reprehendere labem, qui solet in proprio
lumine ferre trabem. Haec cum devitata fuerint, nulla certe violentia
committenda admittitur. Violentiae autem Albinus et cetera. In hac
parte Boetius quoddam exemplum praemissorum, scilicet violentiae
inducit; et duo facit. Nam primo exemplum proponens Albinum quemdam
violentum discipulum introducit. Secundo contra ipsum exclamando
invehitur, ibi, proh dedecus. Prima adhuc in duas dividitur. Nam
primo facit quod dictum est. Secundo causam hujus sceleris subnectit,
ibi, quae tanti sceleris causa. Et dicit: filius Albei prodeat in
exemplum violentiae: qui Albinus cum non esset filius dilectionis,
quia magistrum suum minime diligebat, sed magis foret praecursor,
idest nuntius infelicitatis, injecit quandoque sceleratas manus, et
hoc ab effectu dictum est, magistro suo Grillo balbutienti, idest
titubanti, atque maculavit canitiem, idest senectam venerabilem,
idest reverendam, ejus, sui magistri, foedo, idest turpi accessu
pedum. Et causam hujus sceleris subjungens dicit: quae causa est
tanti sceleris? Quasi dicat: qua de re hoc tantum scelus in suum
magistrum perpetravit? Et respondens ad hoc dicit: quia ipse Albinus
nequit comprehendere totam constitutionem, idest lectionem ad primam
aeris impressionem, idest ad primam pronuntiationem dicti sui
magistri. Post hoc invehendo, dicit: proh dedecus. Quae
interjectio dolentis atque vituperantis. Et eam ipsam ex nimia
indignatione repetens, dicit: proh accessus, subaudi sceleratus
infelicis discipuli, scilicet Albini, fit in caput felicitatis,
supple, Grilli. Nero ille imperator Senecae discipulus consimili
atque sceleratiori laborans vitio gaudeat, ironice loquitur, tam
scelerato haerede, scilicet Albino atque Anetus ille Socratis
discipulus, supple, gaudeat tam coinquinato, idest maculato, subaudi
eodem facinoris herede, scilicet Albino. Grillus autem cum Socrate
gaudeat appetitu, subaudi mortis Senecae. Hinc concludendo dicit:
discipulus ergo non est dignus scientia qui insurgit violenter
praeceptori scientiae. Notandum: Socrates magnus qui primus
universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores fecisse
memoratur, tempore Assueri regis Assyriorum Athenis claruit,
habuitque multos discipulos, quorum Anetus ut dicitur dux
Atheniensium unus extitit. Eo autem tempore cum sapientes plurimi a
vulgaribus persequerentur quoniam unum Deum praedicabant, Socrates
ipse deprehensus est, atque ab Aneto Atheniensium duce ejusque
discipulo sibi dato mortis poculo ipso non aliter quam quodam
immortalitatis assumpto medicamento interiit. Et de hoc Tullius libro
Tusculanarum quaestionum loquens inquit: cicuta magnum Socratem
interfecit. Ipse autem Nero quadam die respiciens Senecam magistrum
suum et verbera quae sibi in pueritia intulerat ad memoriam revocans
infremuit ac tamquam injuriarum ultionem de ipso cupiens praecepit, ut
quodcumque genus mortis vellet eligeret. Seneca igitur quasi suave
genus mortis arbitrans in balneo mori utriusque brachii venae incisionem
elegit: unde et quodam praesagio bene vocatum est nomen ejus Seneca,
idest se necans. Et hunc sanctus Hieronymus sanctorum catalogo
connumeravit illis exemplis provocatus, quae leguntur Pauli ad
Senecam atque Senecae ad Paulum. Bene ergo Boetius dicit: tam
scelerato gaudeat Nero haerede, tam coinquinato Anetus successore:
quoniam sicuti Nero atque Anetus sic et ipse Albinus in Gehennam
demersi sunt. Grillus autem cum Socrate gaudeat Senecae appetitu,
quoniam meliorem partem elegerat cum scientiorum catalogo connumeratus
sit. Nota: balbutiens atque balbus, idem quod titubans qui verba non
exprimit, sed frangit, a balbando dictus; sed blaesus est qui literas
imperfecte profert. Luxuriae a fervore et cetera. Haec est tertia
pars hujus secundae partis principalis hujus capituli; in qua
prosequitur de secundo impedimento subjectionis, et per consequens
aptitudinis discipuli erga magistrum, quod est luxuria. Et dividitur
in tres partes secundum tres luxuriae species. Secunda, ibi,
commessationibus. Tertia, ibi, tertia vero species. Prima in
duas. Nam primo luxuriam in communi fugiendam proponit. Secundo eam
dividens, unam ejus speciem prosequitur, ibi, quem triplici. Et
dicit quod discipulus studeat se alienare a fervore luxuriae.
Notandum: luxuria in proposito largo capitur vocabulo, ut dicatur in
coitu, superfluitatis in cibo atque vestitu. Et secundum hoc satyrici
triplicem luxuriam posuerunt ut statim subjicietur. Quaecumque tamen
luxuries sit, summopere evitanda est, et ea specialiter quae in coitu
est: quoniam ipsa mentem occupat, totum corpus extenuat, et tandem
vires singulas destituit; ideo Didymus ad Alexandrum: nos inquit
Brachmanni membra libidini non damus. Ea quoque quae in
comessationibus est, diligenter cavenda est, quoniam animam ad prava
allicit et more serpentino occulta sua venena diffundit, juxta illud
Virgilii in bucholicis: trahit quemque sua voluptas; et sequitur:
qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, o pueri, fugite
hinc, latet anguis in herba. Quia scilicet in vita delicata et gulosa
venena latitant quae ipsam animam demergunt in Gehennam. Rursum ea
quae in vestitu ponitur non minus fugienda est; quoniam non habitu
exteriori, sed interiori glorificandum est. Unde Seneca dicit:
nullus quidem dicit gladium esse bonum si balteus ejus deauratus est,
et vagina gemmis distincta: sed gladius bonus dicitur qui bene incidit
et bonum acumen habet. Unde sunt versus: aurea nobilitas luteam si
vestiat ollam, non ideo sequitur hanc minus esse lutum. Hanc triplici
et cetera. Hic Boetius luxuriam ipsam satyricorum more dividens
primam ejus partem dissuadendam aggreditur. Et duo facit. Nam primo
ipsam luxuriam tribus speciebus dividit. Secundo primam ejus speciem
exemplo penitus abhorrendam demonstrat, ibi, contumelioso. Et
dicit: satyrici, subaudi poetae criminum atque vitiorum reprehensores
diviserunt hanc luxuriam triplici partitione, idest tribus speciebus,
dicentes: quamdam luxuriam consistere in ornatu, supple, vestium,
aliam in coitu; tertiam vero dicebant assistricem, idest sociam fore
gulositati illi vitio crapule. Et nos Boetius novimus superbos,
idest scholares laborare frequenter faeculenta rabie, idest faetido
furore cujuslibet harum luxuriarum. Poetarum quidam lyrici dicti
sunt, quidam comoedi, alii tragoedi, satyrici alii a satyra dicti,
quod est carmen reprehensorium vel reprehensio correctoria, quia ad hoc
reprehendit ut corrigat. Et satyricus satyrarum descriptor. Et hinc
satyrici luxuriam in tres species diviserunt, ut patet in litera.
Item faeculentus-a-tum, idest faece plenus et foetidus.
Contumelioso coitus appetitu et cetera. In hac parte Boetius primae
speciei luxuriae, scilicet coitus faeculentiam dissuadens exemplum
ponit. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo ex
proposito exemplo hanc speciem summopere detestandam concludit, ibi,
ecce quantum. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est.
Secundo circa hoc notabile quoddam subjungit, ibi, filii patrem. Et
dicit: prima species luxuriae quae in coitu consistit, omnino
spernenda est; et hoc ne nobis contingat quemadmodum sanguineo
Lucretii filio Zenonis discipulo, quem inviscatum, idest captum et
detentum contumelioso appetitu coitus tota Roma flevit (et ibi Roma
pro populo Romano posita est) qui scilicet sanguineus erat ortus
clarissimis natalibus, idest parentibus, eratque quantitatis
procerae, idest formosae qualitatis, idest complexionis sanguineae,
mirae quidem eloquentiae, idest facundiae, ingenii perspicacis, idest
subtilis: sed ipse gaudebat quotidianis nuptiis, idest venereis
actibus, et hoc ultra debitum, idest supra vires naturae suae, patre
deferente, idest reportante poenam hujus enormitatis ut statim
subjungetur. Patrimonium enim et census, idest reditus ac divitias
parentum consumebat, que (pro et) eminebat, idest supercellebat,
subaudi in hoc vitio cunctis zelotypis, idest moechis, semperque
inhiabat, idest adhaerebat aleis, idest ludo alearum atque cellulis
meretricum. Quid ultra? Idem sanguineus adhuc non destitutus, idest
dimissus proprio pruritu, idest luxu intercutaneo, a parentibus postea
ejectus et destitutus consortibus, idest sodalibus et amicis, et
fatigatus undique a creditoribus tandem studuit insistere, idest
adhaerere notis et ignotis furtim, idest vitio furtivitatis, quo in
vitio idem sanguineus deprehensus atque saepius ac saepius patibulo
adjudicatus atque creberrime a patre ab angustiis crucis redemptus,
scilicet prece vel pretio, ultimo redimi non potuit, et hoc penuria
parentis, subaudi impediente. Sed quid? Cum amplius redimi a crucis
patibulo minime potuisset, ipse sanguineus inter carnificis manus
compellebat eumdem, scilicet suum parentem lachrymis venire ad se,
osculumque, supple, paternum petebat voce querula. Motio autem
pietatis paternae erexit patrem ad filii petitionem: sed filius secuit
nasum erecti, scilicet patris, morsu acutissimo, dicens indignanter:
vah me miserum. Quare ego miser evasi incastigatus, idest non
correctus, supple a te patre, a meis, idest de primis meis
erroribus, subaudi, quibus in infantia pessime enutritus extiti? Ut
quid, idest quare non obedivi documentis mei magistri, et quare
contempsi meos socios, subaudi eos non imitando in bonis? Quasi
dicat: si omnia haec fecissem, certe huic nefando crucis patibulo
adjudicatus minime fuissem. Exinde hoc posito exemplo, quoddam
notabile sive quamdam scientiam generalem ex ipso elicit, dicens: qui
cavere velit ne praedicta eveniant, necesse est, patrem ipsum
indulgere, idest ut pater indulgeat, idest operam det castigationi,
idest correctioni filii, et hoc ex parte patris: similiter necesse est
magistrum ipsum informare, idest quod magister informet, idest doceat
discipulum mores: et hoc ex parte magistri dictum est. Notandum, ut
refert Fulgentius secundo mythologiarum, quamvis in omnibus
libidinibus amor turpis sit, turpior tamen est in honestis: nam ipsa
luxuria majestati contraria est. Turpissima ergo sanguinei qui in
argumentum ducitur libido est, cum clarissimis ortus natalibus
mirificis naturae dotibus praepollebat: sed quoniam ultra naturae
debitum coitu utebatur, consequens erat ut viam perditionis
ingrederetur: amor enim ille exitiosus atque foetidus concordat cum
periculo: et dum ad illud solum vacat quod diligit; nunquam videt quod
expedit, quia luxuriae amor caecus est; quamobrem veteres libidinem
spreverunt tamquam honoris inimicam. Sic Scipio Nasica prohibuit
theatra locaque meretricia, referente Augustino, libro de civitate.
Item zelotypus, idest zelo plenus, scilicet invidiosus vel
suspiciosus: et accipitur tam in activa quam in passiva
significatione. Quorum nominum quinque sunt quae hoc versu
continentur: hospes zelotypus convivaque vector alumnus, actum sive
pati signare nomina possunt. Dicitur etiam quandoque zelotypia
moechia, et zelotypus moechus, et hoc modo sumitur in proposito.
Item pruritus, idest prurigo, et dicitur ardor vel adustio carnis
cogens ad scalpendum: hic autem pro luxuria sumitur et non inepte.
Item indulgeo diversa significat: indulgere enim gratis dare sonat:
sic Papa indulget potestatem: etiam significat remittere, ut indulge
nobis peccata: significat quoque operam dare: unde: indulgere gulae
noli quae ventris amica est. Et in hac significatione sumitur in
proposito cum dicitur filii patrem et cetera. Ecce quantum
detestabilis et cetera. In hac parte exemplo superiori inductus
Boetius hoc vitium luxuriae summopere detestandum concludit. Et duo
facit. Nam primo facit quod dictum est quo ad coitum ordinatum.
Secundo quo ad inordinatum atque bestialem sive sodomiticum, ibi, et
si qua. Et dicit: ecce, idest vide exemplo superiori quantum est
detestabilis, idest abominabilis, incursus, idest accessus
meretricum: quoniam ipsa meretrix nonaria, quia novem poenis punitur
in Inferno, vel dic nonaria ut infra proximo dicam, est janua
Inferni, via iniquitatis, percussio idest punctura scorpionis,
viscarium, idest retiaculum scelerum, idest peccatorum, puteus
interitus, idest mortis tam animae quam corporis; et si qua est
alterius luxuriae ignominia haec species innominanda ob dedecus enorme
illa species est gravior qualibet alia atque deterior omni scelere:
interitus autem jacinthinus, idest jacinthi illius scholaris, atque
Jovinus, idest Jovini patet cunctis, quoniam potius mori maluerunt
quam hoc deformitatis vitio defoedari. Notandum, ut refert
Helinandus, inter omnia spectacula quae delectationem in suis
libidinibus admittunt deterius est turpium feminarum collegium pro solo
vitio congregatum; propriam enim carnem venditioni exponunt, et
praetextu vitae fornicatione victum sibi acquirunt; quae nec amant nec
amare quaerunt; sed ex foediori luxuriae parte, suae execrabili
cupiditati subserviunt; de his Theodolus inquit: mens robusta viri
levitate cadit muliebri, quia scilicet femina impudica laqueus viri;
et ideo subdit: deflent Assyrii quod crediderunt mulieri. Et insuper
quidam: femina corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem,
polluit, annichilat, necat, eripit, orbat, acerbat. Et alibi:
corpus, opes, animam, consortia, foedera, famam, debilitat,
perdit, necat, odit, destruit, aufert. Et harum amor, teste
Hieronymo contra Jovinianum prout ex dictis Aristotelis et Plutarchi
colligit, rationis est oblivio et insaniae proximus, turbans
consilia, altos et generosos spiritus frangens, hominesque quaerulosos
iracundos temerarios facit. Et alibi: meretricis labia favum
distillant, sed absynthium ejus novissima subministrant. Qua propter
non immerito fugiendus est, Demosthenis exemplo qui Taidis meretricis
mammas joco palpans quaesivit, quanti hoc est? Quae ait, mille
denariis. Cui Demosthenes: ego pretio tanto dolorem non emo. Et
merito: nam stultum est emere pretio cui dolor succedit. Item nonaria
meretrix est, et dicitur a nona, quia ante nonam non licebat ei exire
de prostibulo: ante enim illam horam mos erat antiquis de commodo
reipublicae disputare, quare vetitum erat meretricibus usque hinc
latere, ne juvenes ad turpes delectationes inclinarent. Item
viscarium a visco venit, quod gluten est quo aves capiuntur. Inde
viscarium. Item ignominia infamia est quasi contra nomen. Est etiam
peccatum tam sceleratum ut nominari detestabile sit, ut in proposito.
Comessationibus et ebrietatibus et cetera. In hac parte Boetius
postquam primam luxuriae speciem detestandam commonuit, nunc facit hoc
idem circa luxuriae speciem alteram quae comessationibus atque
ebrietatibus expletur. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit
quod dictum est. Secundo comparat hanc secundam luxuriae speciem ad
primam et tertiam, ibi, haec autem. Prima iterum in duas. Primo
persuadet ipsam fugiendam atque detestandam fore cuilibet; et hoc in
semetipso. Secundo facit hoc idem in alio, ibi, quae etiam pestis
consorte. Prima adhuc in duas. Primo intentum suum ponit. Secundo
conditiones detestabiles ebrietatis insinuat, ibi, non modice. Prima
insuper in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo quoddam
documentum valens ad sequentia connectit, ibi, vinum autem. Et dicit
quod secunda species luxuriae dotata comessationibus, idest
comestionibus superfluis et ebrietatibus: vult dicere quod secunda
species in voluptatibus gulae consistit, sicuti prima in coitu:
voluptate gaudet sustineri cum praedicta specie, scilicet prima,
permutatim, idest ordine permutato sicut causa ad causatum. Et
rationem assignans dicit, quoniam ebrietas fit propter coitum nec non
propter genera ceterorum vitiorum, et hoc relative, idest reciproce:
quoniam sicuti ebrietas propter coitum fit, similiter quoque et coitus
propter ebrietatem: illud quidem ut propter finem, hoc autem in genere
causae efficientis. Et documentum subjungens dicit: vinum autem
modice sumptum videtur conferre acumen, idest penetrabilitatem
cognoscendi intellectui. Et deinde conditiones ebrietatis connumerans
dicit: vinum autem sumptum non modice sed excessive, perturbat
rationem ne verum cernere possit, intellectum hebetat, idest obtusum
reddit in speculatione rerum atque substantiarum, memoriam enervat,
idest extenuat et destruit, quoniam oblivionem inducit: quod ad
memoriam referas: errorem infundit, quod ad rationem applica: atque
ad ignorantiam perducit, quod intellectui conforma. Et rationem horum
annectens dicit: quoniam ubi ebrietas ibi dominatur furor: nam teste
Ovidio in libro de arte: vina parant animos faciuntque caloribus
aptos, tunc veniunt vires et pauper cornua sumit. Sed ubi furor ibi
nulla sapientia sed insipientia pervagatur, quoniam sapientia non
furore sed mansuetudine possidetur; sedendo enim et quiescendo anima
fit prudens, Aristoteles. Hujus autem rationis patent exempla
quotidiana: atque exinde, supple, patent non immerito detrimenta,
idest minoramenta virtutum. Notandum, sicuti moderatus victus
honestatem corporis, sanitatem quoque atque mentis prosperitatem causat
ac conservat: sic ejus immodestia necesse est ut eam corrumpat.
Cavenda est ergo summopere scholasticis immoderata crapulae
frequentia, ne illud Psalmistae eis objiciatur, turbati sunt et moti
sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Copia enim
ciborum et potuum, ut refert Seneca, subtilitas impeditur, quoniam,
teste Hieronymo epistola sexagesimaprima, non est ejusdem hominis vina
degustare ac prophetas intelligere. Crapula nempe Venerem excitat,
cum venter mero aestuans cito in libidinem despumet; trigesimaquinta
distinct. P. 1: et sicut Venus mentem obnubilat, sic et crapulam
ipsam offuscare necesse est. Absit igitur a scholasticis viris
crapula: nam veteres cum parsimonia vixisse leguntur. Socrates
temperatissimus extitit et unica refectione serotina contentabatur
sciens paucis minimisque naturam contentari, nihilque viro isto
congruentius arbitrans sobrietate qua corporis ac mentis prosperitas
roboratur. Unde Eunodius: sobrietas semper studiis referatur
honestis, nulla fides laetis integra, nec dubiis. Amplector sanas
quae dant bona semina frondes, post culpas animae sunt holocausta
Dei. Et Aulus Gellius libro primo inquit, quod parsimonia apud
veteres Romanos et victus atque coenarum temperies non solum domestica
observatione ac disciplina sed etiam publica animadversione legum
custodienda est. Quae etiam consorte vinoso et cetera. In hac parte
Boetius ostendit summopere fugiendam hanc secundam luxuriae speciem,
praecipue consistentem in consortibus, propterea quoniam magnum
studiosis ipsis consortium crapulosi atque vinosi inducit studii
detrimentum, ut in littera. Et dicit: quae pestis, idest quod
vitium, deterior est consorte vinoso, idest pleno vino? Quasi
dicat: nulla. Et rationem adnectens dicit, quoniam vinosus consors
si studere nequeat, tamen corrodit, idest impedit vitio ebrietatis
ceteros volentes inhiare, idest intendere gymnasiis, idest
scholasticis exercitiis: aut enim errorem litis fovet, idest nutrit,
vel saltem caesus, idest percussus pugnis orat, idest deprecatur
opem: quasi dicat: quidquid vinosus ille agitat, semper inquietudine
torquetur atque ceteros torquet. O Deus, exclamatio est; qualis
permixtio, idest perplexio atque desolatio est studentibus cum tali
vinoso. Ergo discretio prudentium, supple, scholarium ejiciat,
idest repellat tales scilicet vinosos ab integritate consortii, idest
societatis; et hoc, ordine irregressibili, ut scilicet haud, idest
quamquam revertatur, et supple, rejiciat ipsos, non tempore
ebrietatis sed terminato, idest cum ad sobrietatem reversi fuerint.
Notandum, licet ebrietas plurima mala operetur uti superius jam
expositum est, habet tamen hoc ipsa ut ipsa mentem hebetet, secreta
revelet, gustusque deturpet: eloquium enim scandalizat, nunc lites
generat ac corporis vires exterminat, cadere jubet, bene agere
prohibet, requiem impedit, sensum alienat, oblivionem inducit,
libidinem movet, nauseam provocat, visum minuit, et ab omni virtute
hominem destituit. Unde Galterus in Alexanderidos: rationis vile
sepulchrum ebrietas. Hinc Seneca epistola septuagesimasecunda: nihil
aliud est ebrietas quam voluntaria insania: omne vitium intendit et
detegit, verecundiam removet, verba dubia, oculos incertos, gressum
errantem, vertiginem capitis et cetera hujusmodi causat. Nam sero
omnia promittunt ebriosi, sed mane oblivioni tradunt. Unde Martialis
coquus: omnia promittis cum tota nocte bibisti, non faciant quemquam
pocula nostra reum. Bene ergo dictum est a Boetio, consorte vino nil
posse deterius existimari. Item vinosus-sa-um idest vino plenus,
ebrius vel ebriosus: et comparatur: cujus superlativum Plautus ponens
ait: quid opus est verbis? Vinosissima est. Haec autem et cetera.
In hac parte Boetius hanc speciem luxuriae ad primam et ad tertiam
comparat. Et dicit quod haec species, scilicet quae in
comessationibus et ebrietatibus constare probatur, est praeambula,
idest antecessoria primae, scilicet speciei quae in coitu consistit.
Et ratio hujus sumitur ex antedictis, cum inquit ipsum coitum ex
ebrietate causari. Et eadem haec secunda species est pedissequa,
idest concomitans et famula, appetitiva, idest desiderativa
posterioris, idest tertiae speciei luxuriae quae in vestium ornatu
ponitur. Exinde, cum haec ita sint, exclamando contra hoc vitium
invehitur, dicens: o quantum erroris ebrietas ipsa immittit in mentem
discipuli nisi castigetur, idest refrenetur et restringatur ad unguem,
idest ad plenum freno sobrietatis. Tertia vero luxuriae species et
cetera. In hac parte Boetius post primas duas luxuriae species
detestandas tertiam ipsam fugiendam ostendit. Et dividitur haec pars
in duas. Nam primo docet tertiam ipsam speciem fugere. Secundo
verificat dicta sua exemplis, ibi, cum quondam. Prima adhuc in
duas. Nam primo ipsam fore fugiendam ostendens, circa quos ipsa
principaliter versatur demonstrat. Secundo vero in quibus consistit
declarat, ibi, haec autem gaudet. Et dicit primo, quod ipsa tertia
luxuriae species est concupiscentia, idest cupiditas quaedam quae
inhiat, idest intendit ornatibus, atque consistit, idest est,
maritata, idest conjuncta progeniei potentum, idest magnatum et
divitum; ornatibus dico quibus tuta facultas, idest status paupertatis
cedit, idest locum dat, invita, idest non superata eorum vanitate.
Notandum, quod haec tertia species luxuriae quae ornatibus inhiat non
nisi extollentia est ad corporis ornatum et quae corporis sunt,
scilicet, aut tandem vestimentorum. Quaecumque tamen sit, superbia
quaedam est atque vanagloria; quae, uti Salustio in Jugurthino
videtur, sicut etiam experientia comprobatur, commune plus nobilitatis
malum est quam humilium: humiles namque casas paupertas inhabitat
feriuntque summos fulgura montes. Paupertas, inquam, tuta quae
vestem non appetit corporis, sed animi affluentiam: de qua dictum est
per poetam: o vere tuta facultas, pauperis angustique Laris. O
munera nondum intellecta Dei. Haec autem gaudet et cetera. In hac
parte Boetius ostendit in quibus haec tertia luxuriae species ut
plurimum posita est. Et dicit quod haec tertia luxuriae species gaudet
in frequenti varietate vestium atque earum sigillatione, idest pictura
membratim, idest de membro ad membrum: et supple, gaudet polire,
idest ornare caesariem, idest capitis comam, et proprie virorum est,
ut dicit Huguitio: beneficio pectinis, idest illius instrumenti atque
tortuositate calamistri, idest illo instrumento tortuoso ab effectu,
cum ad crispandum crines principaliter excogitatum sit: et gaudet
lascivire, idest luxuriari vel lascive se gerere diversitate florum
seriatim, idest in serto positorum: et gaudet perfundere, idest
perfundendo tingere gulam, idest faciem: et hic pars pro toto posita
est per synechdochen: fuco, idest colore ficto, ut etiam supra
capitulo primo expositum est in eo loco quo de logica sophistica
dicitur: vultumque mulieris fuco perfusa et cetera. Etiam gaudet
inhiare frequenti castigationi novaculae, hujus cultelli, ad radendum
barbas ordinati. Et dicitur a novo-as, quia hominem novat. Unde
judicum decimotertio: novacula non ascendet super caput ejus. Et
Psalmista: quasi novacula acuta fecisti dolum. Et gaudet adimplere
sinum idest gremium suum aromatibus, idest rebus odoriferis. Et
dictum est ab ara aroma, quia aris impositum divinis invocantibus
aptum. Est etiam aroma in alia significatione unguentum quoddam
pretiosum ex thure, mirra, nardo, calamo, cynnamomoque compositum.
Unde versus: contere thus, mirram, nardum, calamum, cynamomum,
his superinfundas oleum, sic fiet aroma. Et sequitur in litera: et
gaudet ostendere plebi colla ornata monilibus, illis ornamentis
gemmatis, idest plena gemmis, ventremque castigatum, idest restrictum
cingulis, idest balteis, Parthorum, illarum gentium, quia a
Parthis cinguli illi pretiosi Romam adducebantur. Monile, ut dicit
Isidorus, ornamentum ex gemmis est, quod solet feminarum pendere
collo: hoc etiam serpentum dicitur: quoniam constat ex amphorulis
quibusdam aureis et variis gemmis in modum facturae serpentis. Sumitur
tamen pro quolibet ornamento. Et sequitur: etiam gaudet incedere
calceis, idest sotularibus rostratis et tabulatis, idest depictis ut
regina. Gaudetque incedere collo elato, idest in fastum elevato,
gutture inflato, supercilio, idest illo ordine pilorum qui supra
oculos est, mutilato, idest truncato vel praeciso; oculo impudico,
idest lascivienti et ad quemlibet circumgyranti; et fastuoso, idest
superbo incessu, idest transitu: gaudet insuper ampullari, idest
verbis inflatis superbis atque sesquipedalibus uti, et illis raris, et
sermonibus parum modestis, immo intemperatis penitus: et appositis
cibariis gaudet fastidire, idest fastidio habere omnia, supple,
apposita, et gaudet affligere servientes litibus, idest rixis
continuis, affines, idest vicinos probris, atque ignotos
cruciatibus, gaudetque interesse scholis raro: et si aliquando, tamen
ultimo atque parum prodesse, sed festinat ab eisdem abesse primo. His
et aliis multis commotus Boetius quibus haec tertia luxuriae species
deditissima est, invehendo contra ipsam exclamat: o qualis ex vitii
enormitate et quanta ex ejus magnitudine est permixtio vitiorum.
Subaudi in hac tertia specie. Fastidio-Ire quasi horrere spernere
contemnere taedere; inde verbalia, et hoc fastidium et fastidiosus.
Cum quodam tempore et cetera. In hac parte Boetius quanta ex
hujusmodi vitio mala eveniant exemplo corroborat, dicens: cum ego
Boetius quodam tempore recepissem me Athenis in hac, scilicet
universali schola Graeciae causa discendi, inspexi Ganimedem filium
Phyrri dictatoris laborantem omnibus praedictis, qui scilicet
Ganimedes nimia hujus vitii foedatus lascivia nesciens quomodo se
gereret incessit quandoque, idest nunc pedulis, idest sotularibus
desuper conscisis et limbatis, quandoque, idest nunc caligis
maculatis, idest diversorum colorum maculis perstrictis, atque
processit elatus tibiis cedrinis, idest ad modum cedri erectis pedibus
nudis que (pro et) ut stomachatus, idest tumore superbiae inflatus
impetiit, idest indignanter petivit Areopagum, illum vicum
Atheniensem quo studium exercebatur, a quo et Dionysius sanctus
Areopagita appellatus est. Et ego Boetius providi caute et
saepissime ne mihi insurgeret quoniam eram alienigena, idest alterius
gentis. Et dicitur alienigena quasi alia regione vel gente natus; et
dicitur ab allon, idest alienum et genios natura vel generatio: sic et
Francigena terrigena, quae omnia talia sunt communis generis. Et
sequitur his omnibus visis et enarratis: quid plura dicam? Idem
Ganimedes ad tantam devenit inopiam quamvis invitus, ut permutato
meatu, idest transitu fortunae de prosperitate in adversitatem
mendicans corrogando, idest petendo composuerat ea quae prius idest
tempore prosperitatis contempsit fastidiendo, idest fastu et superbia
spernendo. Sed haec hactenus, idest hucusque sufficiant. Notandum:
simile exemplum apud Valerium maximum legitur de adolescente
Polemone, quamvis non sicuti Ganimedes in fastu atque superbia dies
cunctos ad ultimum consumeret: hic enim Polemo, ut refert Valerius,
libro sexto capite de mutatione morum, tantis illecebris deditus
extitit ut ipsa infamia gauderet: cumque semel ex convivio post solis
ortum surrexisset vino gravis et unguentis optimis delibutus amictus
veste perlucida et sertis capite redimito et Xenocratis scholas apertas
vidisset ante quas casu transibat intravitque ut prudentissima praecepta
temulentiae lasciviis derideret, cumque omnes considerantes
indignarentur, Xenocrates vultu maturo omissa re de qua disserebat,
de modestia atque temperantia loqui coepit: cujus gravitatem sermonis
Polemo audiens primo detractam de capite coronam projecit, postea
pallium deposuit et convivalis oris hilaritatem expressit; ad ultimum
totam luxuriam deposuit; sicque unius ordinationis medicina sanatus ex
infami philosophus evasit. Item limbare, idest ornare, inde limbatus
et a Limbus dicitur quam nos ornaturam dicimus: est enim fasciola quae
vestium extremitatem ambit aut ex filis aut ex auro contexta. Nota:
sicut refert Rabanus super Psalterio: cedrus arbor est altissima,
omnium arborum domina et regina, aspectu pulchra, semper retinens
virorem suum, cujus odor serpentes fugat, et ut dicit Isidorus,
lignum ejus nunquam teredine exterminatur: inde cedrinus-na-num,
idest ex cedro vel similitudinem cedri habens.
|
|