|
Cum autem discipulus et cetera. Hoc est tertium capitulum hujus
totalis libri. In quo Boetius, postquam in praecedentibus docuit
quomodo prima oblectamenta scholaribus ipsis ministranda sint atque
qualiter jam adultorum scholarium elatio magistratui subdenda est atque
disciplinae conjungenda, nunc vero demonstrat elationem studentium
summopere reprimendam. Et ad hoc persuadendum introducit ipsam
inconstantiam elationis atque superbiae pedissequam et conjunctissimam
atque pene germanam, ut sic ea penitus spreta atque confutata, ad
constantiam ipsam anheletur. Et dividitur hoc capitulum in duas partes
principales. Nam primo praemittit intentum suum. Secundo exemplum
ipsum inconstantiae introducit, ibi, cum in gymnasiis. Prima in
duas. Nam primo ostendit ipsam constantiam summopere amplexandam.
Secundo ipsam comparat ad inconstantiam, ibi, quid enim lucidius.
Et dicit: cum discipulus ipse teneatur tendere ad perfectionem,
dignoscatur, idest cognoscitur imprimere, idest quod imprimere debeat
menti causam effectivam perfectionis utpote, idest sicut, constantiam
continuitatis, supple, in studio: haec enim est quae opus inceptum
perficit atque in optatum finem perducit. Unde illud vulgare sumptum
est. Continuata vigent, discontinuata peribunt. Notandum: quoniam
nullum opus laudabile aut inter coronata merita computandum putatur si
constantia continuitatis atque perseverantia abesse noscantur; quoniam
ubi constans quis permanet, sui operis pretium adipisci meretur.
Legitime namque certanti atque usque in finem perseveranti corona
dabitur. Non enim ex actibus sic nudo generatur habitus nisi affuerit
operis perseverantia. Studendum est ergo perseveranter, cum inter
occupationes humanas nil delectabilius quam scientias jugiter meditari,
varietates contemplari atque actibus delectari. Sed forte inquies non
semper studio intendere te posse, cum et ipsum interrumpere aliis
necesse est. Huic dubitationi respondens dico, omnibus in agendis
modum fore adhibendum. Ut enim perseveres; non oportet ut laboribus
incessanter assistas; sufficit enim, si continuo studio ipso intendere
nequeas, saltem dum intendis diu perseveres, ut habitus quidem in
animo tuo radicetur, juxta illud Senecae in Oedipo: quod saepe fieri
non potest, fiat diu; et hoc est quod ait Quintilianus libro quarto
de institutione oratoria: perseverandum saltem est; quia saepius, et
si vires deficiunt, animo tamen intendendum est. Nihil enim, ut in
litera Boetius subdit, est lucidius in opusculo dilectionis, ipsa
constantia, idest perseverantia; et per contrarium, nihil nequius
inconstantia: quoniam prima parit, idest acquirit perfectionem ipsi
discipulo; secunda, scilicet inconstantia, parta, idest acquisita
dissolvit: prima ad perfectionem procedit, secunda ab ipsa recedit:
prima colligit, idest accumulat perfectionem, secunda collecta
dispergit, juxta vulgare hoc: continuata vigent, discontinuata
peribunt. Cum autem gymnasiis insudare et cetera. Haec est secunda
pars principalis hujus capituli tertii. In qua Boetius quae de
inconstantia in comparatione ad constantiam praemiserat nunc ea ipsa
exemplo confirmat. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima
facit quod dictum est. In secunda ex exemplo proposito ipsam
inconstantiam penitus fugiendam concludit, ibi, sit ergo. Prima
adhuc in duas, secundum quadruplex genus diversionis et mutabilitatis
ipsius inconstantiae filii. Secunda, ibi, tandem mercator.
Tertia, ibi, Cratonisque studiis. Quarta, ibi, cum igitur
istarum quaestionum. Et primo dicit ipse Boetius, introducens ipsam
inconstantiam, sive inconstantiae filium hoc modo. Cum nos Boetius
decrevissemus insudare, idest vacare gymnasiis, idest scholasticis
exercitiis, atque duximus, idest reputavimus dignum obtinere vicem,
idest quod obtineremus vicem, idest locum magistratus ob studii nostri
complementum: fortuna ipsa assignavit nobis filium inconstantiae, immo
ut verius dicamus (parenthesis est) ipsammet inconstantiam imbuendam,
idest erudiendam nostris praeceptis, idest doctrinis: qui scilicet
inconstantiae filius inhiabat praeceptis, idest documentis satyricis,
idest poetarum satyricorum et vitia reprehendentium mensurnus, idest
mense; et inhiabat historiographis, idest historiarum scriptoribus,
sic dictis ab historia et graphos Scriptura, persaepe (compositum
est) idest saepissime diurnus. Elegiacis, idest scriptoribus
elegiarum annus, idest per annum, vero (pro sed) lamentabatur,
idest lamentando inhiabat et consequebatur Aristotelem nocturnus,
idest sola nocte; et hoc non nisi sola ratione disserendi, idest
disputandi cogente. In editionibus quoque philosophicis, idest in
libris philosophiae atque in compilationibus duodecim tabularum quasi
instantaneus versabatur: unde haec lex duodecim tabularum totius juris
origo fuit secundum Glossam, instituta de jure naturali gentium, P.
ex non scripto, in versiculo, origo, et Ff. de origine juris,
libro secundo P. 1. Et dicitur lex scripta in duodecim tabulis
quarum decem a civitatibus Atheniensium et Lacedaemoniorum a
decemviris fuerunt allatae. Et duae ad illarum declarationem per
eosdem postea additae, ut vult Glossa in cap. Moyses de Judaeis
dissertatione septima. Omnibus autem in brevi fastiditus extiterat.
Notandum, quod hic inconstantiae filius qui a Boetio in argumentum
introducitur, similis illis extitit qui una die vota jejuniorum
celebrant et altera studio tempus dispensant, orare nunc promittunt et
continere in posterum praeordinant: de quibus in epistolis Horatius:
quos petiit spernit repetit quos nuper amisit. Aestuat et vitae
disconvenit ordine toto. Talibus utique prodesset plus si studerent in
bonis ceptis animos suos continuare quam sic novitatum desideria
praevolvere: sicuti enim hoc auctorizante vulgari, non fit hirsutus
lapis per loca volutus, sic neque animus pluribus ac diversis, nunc
his illis nunc advertens doctrinarum flosculis pullulare prohibetur.
Tandem mercator incepit esse et cetera. In hac parte Boetius,
secundum genus diversionis atque mutabilitatis inconstantiae filii
ostendit dicens: inde inconstantiae filius, cum omnia supradicta sic
ut praemissum est fastidierat, tandem ad saecularia negotia se
transferens incepit esse mercator navigio: sed quid primae noctis
spatio provocatus in hiatum nauseae, idest vomitus, et hoc cogente,
idest instigante sentina (illo loco in quem navis superfluitates
recipiuntur) et demum perterritus saltu, idest jactu inundantis
ponti, idest maris, cupiebat esse hortulanus. Quid ultra?
Deficiente legumine, supple, ad seminandum transtulit se exercitui
militiae, et amplius visis incursibus hostium primus commendabat terga
fugae praeeligens cum dedecore fugere quam honore corpus in victimam
exhibere. Notandum, Horatius, libro sermonum, contra hoc genus
inconstantiae atque mutabilitatis loquens ita inquit: qui fit,
Mecaenas, ut nemo quam sibi sortem, seu ratio dederit, seu sors
abjecerit, illa contentus vivat, laudent diversa sequentes? O
fortunati mercatores. Gravis annis miles ait multo confractus membra
labore: contra mercator, navem jactantibus Austris, militia est
potior: quid enim? Concurritur; horae momento cita mors venit aut
victoria laeta. Haec ille. Cratonis quoque studiis et cetera. In
hac parte Boetius tertium diversionis atque mutabilitatis genus
inconstantiae filii ostendit. Et dicit: cum ipse inconstantiae filius
tam ista quam praecedentia fastidiret, divertit se postea ad Cratonis
(illius philosophi) studia; cujus Cratonis capacitas semicirculi
(subaudi cathedrae) formabatur multis quaestionibus: unde Crato ille
quamdam habebat cathedram desuper in modum semicirculi arcuatam, in qua
arcuatione multa quaestionum genera triplici spatio conscribebantur.
Et dividitur haec pars in tres partes, secundum triplicem quaestionum
in sede ipsa Cratonis descriptarum locationem. Secunda, ibi,
circuli mappa secundi. Tertia, ibi, ultima, semicirculi planicies.
Prima harum in septem, secundum septem quaestiones, in ipsa prima
semicirculi planicie descriptas, prout inquit in litera. Latitudo
superioris circuli formata, idest disposita planitie, idest secundum
planitiem, zodiaci, arrisit, supple, intuentes drachmis, idest
quaestionibus, septemplicibus, idest septem manerierum. Notandum est
quod auctor iste dicit ipsum semicirculum in sede Cratonis fore latum
ad zodiaci formam dispositum, ut evitare faciat illud inconveniens quod
objici posset, scilicet circulus est linea, sed linea est longitudo
sine latitudine atque profunditate: ergo ad hoc excludendum dicit ipsam
semicircularem latitudinem formatam ad modum zodiaci, qui zodiacus
duodecim graduum latitudine distenditur; ut sic circulus pro superficie
circulari, non pro circumferentia capiatur. Prima vero litteralis
protractio et cetera. Hic ponit primam quaestionem in superiori parte
semicirculi sedis Cratonis descriptam: et dicit: prima protractio
litteralis in hac sede quaesivit utrum dominatio, idest Deus a quo
caelum ac tota natura dependet (duodecimo metaphysicae) ipsius caeli
Empirei posset offuscari, idest obumbrari aliqua natura participante
terrenitatis, idest corruptibilitatis. Notandum: duplex est hujus
tituli quaestionis expositio: una quidem philosophorum assertio
incongrua, altera theologicae veritati propinqua. Ejus autem quam
philosophica assertio complectitur mens est, utrum Deus ipse
cognoscere possit vilia, et hoc nobilitati suae non repugnet. Ad
cujus partem primam patet responsio quod sic. Nam quanto aliqua virtus
activa est fortior, tanto in remotiora suam actionem extendit, ut
etiam in sensibilium actionibus apparet. Vis autem divini intellectus
in cognoscendo res similatur virtuti activae: intellectus enim divinus
non recipiendo a rebus cognoscit, sed magis per hoc quod eis influit.
Cum igitur sit infinitae virtutis in intelligendo, oportet quod ejus
cognitio usque ad remotissima extendatur. Sed gradus nobilitatis et
vilitatis in omnibus entibus attenditur secundum propinquitatem et
distantiam a Deo qui est infinitae nobilitatis: ergo quantumcumque
vilissima in entibus Deus propter maximam virtutem sui intellectus
cognoscit. Neque haec veritas repugnat ex dictis philosophi secundo
metaphysicae. Nam ibi intendit ostendere quod divinus intellectus non
intelligit aliud a se quod sit sui intellectus perfectio quasi
principale cognitum; et secundum hoc dicit quod vilia melius ignorantur
quam cognoscantur; quando scilicet est alia cognitio vilium et alia
nobilium, et vilium consideratio nobilium considerationem impedit.
Nec tamen vilitas cognitorum in cognoscentem redundat per se: haec est
enim de ratione cognitionis ut cognoscens contineat species cogniti
secundum modum suum. Per accidens autem potest redundare in
cognoscentem vilitas cognitorum: vel eo quod dum vilia considerat a
nobilioribus abstrahitur cogitandis: vel eo quod ex consideratione
vilium in aliquas indebitas affectiones inclinatur: quae quidem omnia
in Deo esse non possunt quare et cetera. Et huic consonat quod
dicitur, sapientiae septimo, de divina sapientia, quod attingit
ubique propter suam munditiam et nihil inquinatum incurrit in illam.
Potest etiam titulus quaestionis intelligi ut quaerat utrum Deus
posset sibi assumere humanitatem. Et ad hanc satis responsum est
Joannis primo: et verbum caro factum est. Ubi caro pro homine
sumitur secundum Augustinum. Supponenda ergo est pars ista
quaestionis affirmativa apud fideles, veluti fidei Christianae
principalius fundamentum. Secunda utrum spirituum vitalis servitus et
cetera. Haec est secunda quaestio primae partis semicirculi cathedrae
Cratonis; cujus titulus sicuti et primae duplicem recipit
interpretationem; quare et duabus responsionibus absolvetur. Secundum
primam expositionem, quaestionis totalis mens est: utrum substantiae
separatae, uti sunt Angelus atque Daemones humana corpora assumere
possint. Quantum vero secundae expositioni convenit, tantum sonare
videtur: utrum anima ipsa intellectiva corpori humano uniri possit ut
forma. Quo ad primam quaestionis expositionem littera hoc modo
supplenda est. Secunda inquam quaestionum in superiori parte
semicirculi positarum haec est. Utrum servitus, idest famulatus
vitalis spirituum, idest Angelorum Deo famulantium aut Daemonum,
immo ipsemet spiritus queat, idest possit denigrari, idest obscurari
vel detegi aut circumdari ambitu, idest circuitu et vestimento terrenae
faecis, idest corporis; et hoc, subsidio, idest auxilio naturae.
Et ad hoc respondendum est quod ex divina permissione tam boni quam
mali spiritus corpora terrena assumere possunt. De bonis quidem
manifestum est in historia Tobiae et praecipue cap. duodecimo, ubi
dictum est Angelum ipsum Raphaelem comedisse; quod utique actus
corporis est. De malis similiter manifestum est in incubis atque
succubis quos pilosos quidam vocant; sunt enim Daemones luxuriosissimi
qui permissione Dei ad opprimendas feminas vel se supponendos viris
corpora assumunt. Sicuti ergo istis, sic et reliquis proculdubio vel
ad tentandos bonos vel ad castigandos malos assumere corpora permissum
est. Daemonum enim tota intentio est aut ad bonorum fatigationem, aut
ad malorum retentionem: quare et elementa saepe perturbant,
tempestates in mari et in aere saepe concitant, fructus terrae
corrumpunt et devastant, Apocalypsis septimo: afflictiones enim
justorum semper appetunt: sed si a Deo potestatem non accipiunt, ad
tentationis articulum nullatenus convalescunt. Quantum vero ad
secundam tituli expositionem littera haec sonat: utrum servitus
vitalis, idest vitam tribuens spirituum, scilicet animarum queat
denigrari, idest uniri et vestiri ut forma ambitu terrenae faecis,
idest ipso corpore, auxilio naturae, idest naturaliter. Pro cujus
solutione notandum est, inter philosophos diversas de hac re extare
opiniones: nam, ut refert Aristoteles primo de anima, et septimo
metaphysicae, Plato posuit intellectum uniri corpori non ut formam
materiae, sed ut motorem mobili, eo modo quo nauta unitur navi atque
intelligentia orbi, non per modum informationis, sed per contactum
virtutis, quoniam hoc contactu indivisibile tangere potest divisibile:
quare dicit Plato quod homo ipse non est aliquod unum per se compositum
ex corpore et anima intellectiva; sed est ipsa anima intellectiva utens
corpore sicut homo utitur indumento. Commentator autem tertio de anima
inquit quod copulatur nobis intellectus per continuationem intentionis
intellectae, quia eadem est intentio informans intellectum et virtutem
imaginativam. Sed quia hae positiones impertinentes sunt, ut patet:
prima enim impertinens est ideo quoniam mobile non habet esse formaliter
per motorem, quia esse mobile prius est naturaliter in actu antequam
moveatur; quod enim movetur est in actu (quinto physicorum): sed
homo habet esse formaliter per intellectum, ut liquet: ergo anima
intellectiva non unitur corpore ut motor ut voluit Plato. Neque etiam
unitur ipsi per phantasmata intellecta actu, ut vult Commentator.
Probatur: species intellecta comparatur ad phantasma sicut species
visibilis ad colores, secundum Commentatorem secundo et tertio de
anima: ergo similis est continuatio intellectus possibilis per speciem
intelligibilem cum phantasmate in nobis, et potentiae visivae per
speciem visibilem cum colore in lapide. Sed haec continuatio non facit
lapidem videre, ergo continuatio intellectus possibilis in nobis cum
phantasmate non facit nos intelligere, ergo et cetera. Quare dicendum
est cum Aristotele quod anima intellectiva unitur corpori
substantialiter per informationem, ita quod est forma substantialis
corporis humani, non solum dans operari sicut intelligentia orbi, sed
etiam esse specificum et essentiale. Patet: quia differentia
specifica constituens aliquam speciem sumitur a forma illius speciei;
sicut patet ex mente philosophi secundo metaphysicae, dicentis quod
contraria sequentia materiam non faciunt differentiam in specie, sed
contraria consequentia formam. Modo differentia propria hominis est
rationale: ergo sumitur a forma humana: sed rationale sumitur ab eo
quod est intellectivum et ratiocinativum, ergo intellectus est forma
corporis humani. Quare, ut dictum est in litera, servitus vitalis,
idest, vitam dans, ipsa nempe anima, actus est corporis organici
physici vitam in potentia habentis. Tertia an Judaicae trinae
divisioni et cetera. Haec est tertia quaestionum in superiori parte
cathedrae Cratonis positarum: et talis est: an potius sit
acquiescendum, idest obtemperandum trinae divisioni Judaicae polorum,
idest caelorum, an vero simplici partitioni, idest divisioni
Aristotelicae. Notandum, uti habet Hebraica traditio: ultra
planetarum orbes tres caelos constare: scilicet caelum stellatum,
caelum aqueum sive crystallinum, atque caelum Empyreum: quibus
omnibus super esse caelum ipsum Trinitatis theologi nostri autumant:
quod idem est secundum rem cum Deo, differens ratione: nihil enim
aliud est quam virtutis Dei excellentia qua continet et ambit omnia
creata. Post hoc caelum Empyreum est inter omnia corpora simplicia
nobilissimum, ideoque a sanctis igneum nuncupatum, non ab ardore sed
propter corporale lumen in eo diffusum; ad cujus intelligentiam nulli
philosophorum devenerunt, nisi forte juxta Damasceni sententiam illi
solum qui dogmata Moysi legentes ea sibi attribuerunt. Hoc caelum
uniforme est; quoniam sicut ante multa necesse est unum existere, sic
quoque ante multiforme necesse est uniforme constare. Estque ipsum
immobile quoniam uniforme bonitatem participans. Sed forte dices:
omne corpus habet motum sibi naturalem. Respondeo: verum est corpus
ad generationem ordinatum. Empyreum autem caelum elevatum est supra
hujusmodi ordinem. Tertium vero caelum aqueum est sive crystallinum,
quod Albertus opinando concedit, quoniam inter doctores multa de ipso
sit diversitas, ex luce existere sicut ex complemento sui, et ex
perspicuitate tamquam ex dispositione materiali. Et hoc primum motui
subjacet: quare et ipsum primum mobile apud astrologos competebat
nominari. Ipsumque philosophi secundum sensum solum loquentes secundum
rationis convenientiam scrutati sunt tam ex parte motoris quam motus ac
etiam uniformitatis. Post quod caelum firmamentum est, quod
Aristoteles, licet falso, primum mobile opinatus est: et nimium
falso: quoniam, ut Ambrosius ait, philosophus ille in multis quae
supra lunam sunt erravit: quare nil mirum si in hoc erraverit caelum
ipsum primum mobile dicendo. Qua de re concludendo dicimus: non
Aristotelicae, sed Judaicae assertioni circa hos caelos, et
potissime theologorum traditioni acquiescendum; et ratio est quoniam
sphaerae ac caeli omnes habent quamdam bonitatem proportionatam ipsi
primo; aut ergo habent ipsam proportionatam sine motu, et erit utique
nobilius. Quare caelum ipsum Empyreum aut habet ipsam bonitatem
proportionatam ipsi primo per motum, et hoc vel motu diverso; et erit
ipsum firmamentum quod duplici movetur motu; ergo necesse erit fore
aliud quod habet bonitatem proportionatam ipsi primo per motum unum:
hoc autem esse non poterit caelum Empyreum quod immobile est, neque
firmamentum quod duos motus continet; ergo erit quoddam prius
firmamento ac posterius Empyreo, et hoc est ipsum caelum aqueum sive
crystallinum, de quo dictum est, et divisit aquas ab aquis et cetera.
Quarta si Iudaicae et cetera. Haec est quarta quaestionum in
superiori parte sedis Cratonis positarum, quae corollario quodam ex
tertia elicitur. Et dicit quod si Judaicae assertioni acquiescendum
sit, quadruplex caelum distinguitur: an tunc termini, idest
extremitates sive superficies eorum caelorum sint ex ipsis, idest
continui, vel sint in ipsis, scilicet contigui; vel saltim quolibet,
scilicet horum terminorum sit sigillatim, idest consequenter se
habens. Si vero acquiescendum sit Aristotelicae traditioni qui post
planetarum orbes solum octavum circulum collocat; quare, cum partes
caeli totaliter moveantur, totum ipsum caelum localiter simul non
movetur? Unde ad primam harum quaestionum dicendum est breviter,
ipsos caelos esse contiguos; et non solum caeli superiores, sed et
planetarum orbes. Hoc enim motus ipse diversus sphaerarum invehit;
atque Deus optimus sic fore disponit. Sicut enim non continuari
potest mobile cum immobili, sic nec ipsum primum mobile cum Empyreo
caelo potest solidari, neque etiam octavus circulus qui motui diurno
renititur, ipso primo mobili quomodolibet continuatur: quod certe
impedit motus ipsius a primo diversitas atque motuum multitudo. Eadem
etiam manerie in planetarum orbibus ratiocinari potest, tum propter
motuum eorum diversitatem atque etiam sphaerarum excentricitatem: quae
quidem omnia continuationem superficierum nullo modo permittunt. Ad
reliquam autem quaestionum facile patet responsio. Ipsum enim caelum
totum moveri ad alium locum, dupliciter intelligi potest: vel motu
circulari, et dico ipsum totum moveri simul et semel ab oriente in
occidens qualibet die naturali semel. Vel ipso motu recto. Et dico
quod nullo modo; cum motus ille propter caelestis corporis summam
perfectionem in caelum cadere non possit, cum contrarium habeat:
sequeretur etiam illud absurdum, extra caelum locum fore atque vacuum:
quod falsum est, cum extra ipsum nihil sit, neque locus neque tempus
neque vacuum; sed ibi sunt entia optimam vitam ducentia quam perficiunt
in toto aeterno. Nota: sigillatim, idest singulariter per
unumquemque separatim; et dicitur quasi singulatim. Priscianus ipsum
a singulis accipit, sicut ab hostiatim; communiter ergo sigillatim pro
singulatim dicitur: unde propheta: qui finxit sigillatim corda eorum
et cetera. Quinta cur elementorum et cetera. Haec est quinta
quaestionum superioris partis sedis Cratonis qua quaeritur: cur
transmutatio elementorum sit continua? Ad hujus quaestionis solutionem
notandum quod elementorum quaedam symbola sunt, quaedam dyssimbola.
Symbola sunt quae conveniunt in aliqua qualitate prima, ut ignis et
aer in calido. Dyssimbola vero sunt quae non conveniunt, ut ignis et
aqua. Unde dico respondens quaestioni: quod elementa ideo
transmutantur continuo quoniam apta nata sunt ad transmutandum; haec
autem aptitudo provenit aut ex convenientia eorum in qualitatibus
primis, aut ex contrarietate annexa; quae quidem inter activa et
passiva semper existit; quare dictum est, quod in symbolum habentibus
facilior est transmutatio; non quidem ratione velocitatis, sed ratione
paucitatis corruptorum; quoniam dyssimbola propter contrarietatem
annexam citius transmutationem ingrediuntur. Sed dico ratione
paucitatis corruptorum ipsam transmutationem fore faciliorem: quoniam
in symbolum habentibus unum solum corrumpitur; ut si ex igne generatur
aer, solum siccitas ignis corrumpitur; si vero ex igne et aqua, duo,
scilicet caliditas et siccitas. Natura ergo non tanto laborat in
transmutatione symbolorum, sicut in dyssimbolis; quamvis in
dyssimbolis velocior propter contrarietates annexas, ut dictum est,
transmutatio fit. Et inde secunda pars quaestionis primae partis quasi
corollaria oritur; scilicet haec: cum ergo elementa continue
transmutentur, utrum consistant, idest permaneant numero eadem prius
erant vel non. Ubi notandum convenit quod aliquid esse idem quod prius
fuerat, tripliciter intelligitur. Uno modo propriissime, quia nec in
toto nec in parte est substantialiter variatum; et sic Deus vel
intelligentiae sunt eadem numero quae prius fuerunt. Secundo proprie,
quia pars principalior ejus, nec in toto nec in parte est
substantialiter variata: et sic homo est illud quod prius fuit.
Tertio large, quia dispositiones accidentales non sunt notabiliter et
sensibiliter variatae; et sic defunctum dicunt esse eundem qui prius.
Hoc viso, dico quod sicut nulla entia inanimata, sic neque elementa
per totam suam periodum manent eadem numero secundo modo, sed bene
tertio modo. Patet; quia cujuslibet talis nova forma partialis et
nova partialis materia acquiritur et similiter deperditur, manet tamen
consimilis multitudo dispositionum accidentalium. Quare licet nullum
pedale horum elementorum existens ante millesimum annum fuerit, tamen
haec elementa dicuntur continue fuisse, quia continuo apparuit
consimilis dispositio accidentalium dispositionum in eis. Notandum:
elementum dicitur quasi ilementum ab ile, idest primordiali materia:
Deus enim primo creavit ile, et ex ile segregavit quatuor elementa.
Sexta, cum unum elementorum et cetera. Haec est sexta quaestionum
superioris partis cathedrae Cratonis: cujus thema hoc est: cum unum
elementorum contrariorum, ut aqua, accipiat accidentalem caliditatem,
quare non e contra ignis accidentalem frigiditatem suscipere possit.
Et ad hoc dicendum est, quoniam ignis inter omnia elementa majoris est
activitatis propter abundantiam formae; qua fit ut omnia alia in quibus
non tanta reperitur activitas, sed magis passibilitas propter
abundantiam materiae quae subjectum est transmutationis atque
passibilitatis, in sui naturam facile reducere possit, facilius tamen
quo ad proprietates appropriatas, propter contrarietatem, quam
proprias; licet ex consequenti etiam ipsas proprias transmutare
possit. Neque tamen e contra alia elementa in ignem ita fortiter agere
valent ut ejus caliditatem ad frigiditatem reducant; et hoc
insufficientia activitatis prohibente. Septima an aliqua et cetera.
Haec est septima et ultima quaestionum circuli superioris sedis
Cratonis; qua quaeritur an sit aliqua zona, idest hemisphaerium
habitabile, alia a nostra, idest nostro hemisphaerio; et si sic,
quae tamen erat primaeva nativitas hominum ibi habitantium, cum clarum
sit Adam protoplastum, ad has partes haudquaquam declinasse: et
insuper quis sit accessus ad eas partes atque recessus. Notandum,
quaestionem hanc specialiter propter antipodes fore motam: unde
antipodes populi subterranei sunt contra nos pedes habentes, ut quidam
putant. Papias vero dicit antipodes dictos eo quod contrarii nostris
vestigiis putantur. Quare sciendum pro quaestionis solutione;
antipodes existere dupliciter intelligitur: vel ut in hemisphaerio
inferiori habitent, vel nobiscum in nostro. Quoad primum intellectum
dico antipodes nullo modo contra nos posse consistere, cum haec pars
quam hemisphaerium inferius dicimus, aquis totaliter sit submersa;
quare et septa terra dicitur eo quod Oceano circumambitur, insulaque
Atlantides vocatur. Sic Marcus Cicero in somnio Scipionis omnis
terra quae colitur a vobis lateribus latior: parva quaedam insula
circumfusa illo mari quod Atlanticum quod magnum quod Oceanum
appellatis. Cum ergo pars illa submersa sit, consequens est ut solum
ea quae aquis superextat quamque incolimus sola habitatione peragratur.
Quantum vero ad secundum intellectum ut ipsi antipodes in nostro
hemisphaerio habitent vel saltim habitare possint, non rationi absonum
est. Non tamen secundum regionum latitudinem quae ab Austro in
Septemtrionem ad maximum juxta Ptolomaei sententiam in octogesimum
gradum protenditur, quoniam directam compositionem quae medium requirit
circuli latitudinis, terrae brevitas impediret; sed secundum regionum
longitudinem quae ab oriente usque ad Occidentales fortunatarum insulas
centum octoginta gradibus quod est medium circulum, extenditur, non
impossibile est antipodes collocari; nam existentibus in ultimis
orientis finibus meridianus eorum nonaginta gradibus ab aequinoctiali
distat: similiter et existentibus in ultimis Occidentalibus locis.
Quare fit, cum meridianus sit circulus sphaeram in duo aequalia
secans, per utrorumque capita ac pedes ipsum protendi partibus ex
oppositis; consequens ergo est Occidentales ipsos Orientalibus per
diametrum componi, et hos antipodes vel antigones convenit appellari.
Neque obstat si diceretur: contrariorum natura, et si unum conveniens
sit, reliquum inconveniens erit; si ergo habitatio orientis erit
conveniens et salubris vitae animantium, ergo sibi per circulum
opposita erit disconveniens. Respondetur quod illud verum est in
formaliter oppositis, non autem situaliter, sicut in proposito.
Faciliter ergo adjunctum quaestionis solvitur quo quaeritur quae sit
primaeva horum nativitas: dico Adam sicut et aliorum. Et similiter
adjunctum alterum quis accessus et qualis ab eis recessus. Dico talis
qualis ad reliquos, nisi gentium barbaries atque itinerum ignota spatia
lustrantes valeant impedire. Circuli vero mappa et cetera. In hac
parte Boetius ponit secundum ordinem quaestionum in cathedra Cratonis
descriptarum, ad quas post primas filius inconstantiae se divertit.
Et dividitur in novem partes, secundum novem quaestionum genera.
Partes in processu patebunt. Et dicit primo quod mappa, idest
planities, forma seu dispositio secundi circuli sedis Cratonis
detinebat oculos intuentium novenaria inspectione, idest inspectione
novem quaestionum, quarum scilicet novem quaestionum sive novenarum
inspectionum prima quaestio continebat latitudinem zodiaci, illius
caelestis circuli, modificantem, idest mensurantem qualitatem
circulorum, subaudi ceterorum sphaeralium, uti sunt duo tropici duo
polares atque unus omnium medius quem aequatorem sive aequinoctialem
dicunt. Et dico modificantem inspective, idest secundum apparentiam
que (pro et) modificantem definitive, idest essentias ostendendo
colurorum, illorum semicirculorum, que (pro et) modificantem
progressive, idest secundum rationis consequentiam, quantitatem totius
formae, subaudi mundialis. Notandum enim est quod totius hujus
literae mens est, ipsam secundam partem semicirculi cathedrae Cratonis
quaesivisse circulorum universalis mundi machinae descriptionem; atque
tandem ex his formae quantitatis mensurationem. Pro quorum omnium
absolutione notandum est, in ipsa mundiali machina quosdam majores
imaginandum fore circulos, quosdam vero minores. Majores inquam qui
ipsam sphaeram ad duo secant aequalia. Minores vero duo ad inaequalia
dividunt. Ex majoribus zodiacus est, quem circulum vitae sive
animalium dicunt a zoes quod est animal, quoniam in ipso duodecim signa
nominibus animalium nuncupata figurantur. Et hic sua longitudine
sicuti quilibet sphaeralis circulus tercentum sexaginta gradus
astronomica divisione continet. Latitudine vero duodecim; quos
duodecim linea quaedam per medium in longum secat quam eclypticam
convenit appellari. Dividiturque hic circulus secundum portiones
longitudinum partibus duodecim, quas signa vocamus: quarum initium ab
ariete sumens per taurum, gemini, cancrum, leonem, virginem,
libram, scorpium, sagittarium, Capricornium et aquarium, divertitur
quousque in finem piscium atque tandem caput arietis iterum contingat
perveniri. Quare intelligendum est, ex raptu firmamenti partes ipsas
zodiaceas quosdam sine dubio circulos continuo designare, non quidem
reales atque colore quodam vel alia industria depictos, sed
intellectuales solum atque mathematicos; quorum maximus ab utriusque
polis aeque distans et ab oriente in occidentem, iterumque in orientem
per caput arietis et librae extensus, aequator dicitur: verum, quia
sicuti ab ipso arietis atque librae capitibus per revolutionem diurnam
circulus hic consignatur, non eo minus per cancri atque Capricorni
circumferentias duo tropici describuntur. Tropici inquam quasi
conversivi; quoniam cum sol ad eos circulos devenerit, vel ad nos
revertitur, vel saltem motu suo proprio a nobis retrocedit. Neque
tamen hi circuli ex majoribus sunt, quoniam ad inaequalia sphaeram
secant. Insuper sicuti ab extremis zodiaci partibus duos tropicos
describi concedimus, sic quoque quoniam zodiacus circulus obliquus est
atque alios a polis mundi polos suos habet, quemdam Arcticum quia
circa Arctos, quemdam vero Antarcticum quia circa illam partem quae
contra Arctos ponitur, circulos per polorum ipsorum zodiaci diuturnam
revolutionem describi fatendum est: quorum tanta a mundi polis est
aequa distantia quanta ipsorum a tropicis distantia reperitur. Rursum
quia per motum solarem proprium nunc aequinoctia nunc vero solstitia
contingit fieri, necesse est arcus quosdam tam aequinoctia quam
solstitia distinguentes imaginari; hoc est per caput arietis atque
librae et mundi polos quo ad aequinoctialia; similiter per cancri et
Capricorni atque etiam mundi polos transeuntes, et hos coluros quasi
semicirculi appellant. Haec autem omnia a zodiaco, ut videtur,
modificationem atque designationem capiunt. Quare et sufficienter,
quamvis breviter, quaestioni satisfactum fore putatur. Item mappa
pictura vel forma dicitur: sic et mappam mundi didicimus (etiam
togilla), dicitur a manus quasi manupia, idest manum pians. Inde
mappella-lae diminutivum. Secunda an stellae fixae et cetera. Haec
est secunda novem quaestionum in altera parte semicirculi cathedrae
Cratonis positarum: et quaerit an stellae, scilicet illae quae in
octavo caelo nutu Dei ordinatae sunt, sint fixae, idest immobiliter
locatae, sic quod nullo modo moveantur quam motu sui caeli in suo
superiori loco, scilicet octavo caelo; vel saltim commeantes, idest
motae discernantur pervagari, idest moveri ad instar, idest ad
similitudinem planetarum; hoc est an moveantur alio motu a motu
firmamenti. Pro solutione quaestionis hujus advertendum, quemadmodum
patet ex astrologicis demonstrationibus, Deus ipse factor atque
genitor universalis creaturae a quo quidem omnis invidia relegatur, ut
in Timaeo Plato censuit, non nisi pulchrum facere volens, machinam
ipsam mundanam ad diversam inferiorum generationem ac vitam stellis
diversis atque innumerabilibus adornavit; quasdam fixas statuens,
quasdam vero erraticas. Fixas equidem non quia nullo modo moveantur;
sed quoniam in suo caelo tam clavatae atque firmae consistunt, ut non
alio quam sui caeli motu circumferantur: sub quibus orbium diversitate
stellas locavit erraticas, idest planetas, quasi planutas, quod
errorem incutiens sonat. Errant equidem non proprie, sed quoniam
motus sui a motu tam primi mobilis quam etiam firmamenti qualibet die
atque momento diversificant: quae quidem diversitas mortalibus errorem
incutere videtur. Horum autem planetarum quaelibet proprio orbe
circumfertur, orbe inquam aggregatione uno, sed pluribus circulis
secundum motus cujuslibet diversitatem diverso, prout haec omnia apud
astrologicas observantias Ptolomaei, Alpharabii, Thebith,
Albategni et aliorum demonstrata sunt. Quibus ergo sic ut praenotata
sunt collectis atque singulum singulo collibratis, facile mota quaestio
absolvitur, qua quaesitum est an stellae fixae proprio vel saltim
planetarum motu moveantur. Inter stellam ac sidus hoc interest:
quoniam stella quaelibet singularis dicitur: sidus vero plurium
stellarum collectio: haec tamen nomina apud auctores crebro
confunduntur, ut stellam pro sidere, sidus que pro stella sumant. Et
dicitur stella a stando: quare et stellae proprie sunt quae in
firmamento situantur. Tertia an cometae et cetera. Haec est tertia
ex novem quaestionibus secundae partis semicirculi cathedrae Cratonis;
qua quaeritur an cometae, idest stellae cometae, rubentes, idest
lucentes quodam rubore prodigialiter quo ad futuri cujusdam magni
significantiam, percurrant, idest moveantur circulariter, idest motu
circulari cum caeteris planetis et ad eorum similitudinem; an vero
ipsae, subaudi cometae existentes destructivae, idest annihilativae
creaturae, idest istorum inferiorum revertantur in suum chaos, idest
in suam materiam a qua generatae sunt, et hoc permissione naturae
naturantis, idest Dei gloriosi. Notandum, quod haec non aliud
quaerit quam utrum cometae sint stellae vel impressiones in aere
generatae. Et ad hoc respondendum dico, apud antiquos de cometa
magnam fuisse diversitatem. Pythagorici enim dicebant cometam unam de
septem esse stella erraticis. Anaxagoras autem et Democritus dicebant
ipsam de natura caeli: sed quoniam omnis pars caeli perpetua est,
sequitur cometas fore perpetuas: quod est falsum. Quare dicendum est
cum Aristotele primo Meteororum, quod cometa est exaltatio ignita de
natura elementari. Patet; quia cometa non est ignis nec aer, cum sit
mixtum imperfectum; nec vapor, cum non ascendat ad tantam
altitudinem, ergo est exhalatio. Consequentia patet; quia non
videtur esse aliud. Secunda autem pars patet; quia vel cometa est de
natura caeli vel de natura elementari: sed non de natura caeli, ergo
de natura elementari. Patet consequentia cum majori: et minor
declaratur: quia nulla pars caeli generatur vel corrumpitur (primo
caeli): sed quaelibet cometa generatur et corrumpitur: ergo et
cetera. Ex his ergo facile quaestioni respondetur cometas non esse
stellas sed exhalationes. Et si dicatur, cometa movetur motu
circulari, nulla autem elementa moventur hac specie motus, quare et
cetera. Respondetur quod licet elementa non moveantur nisi uno motu ab
intrinseco deducta fuga contrarii, scilicet motu recto, tamen possunt
moveri naturaliter ab extrinseco circulariter per influentiam caeli;
qua etiam influentia movetur cometa similiter cum aere in superiori
regione circulariter. Item in textu ibi: prodigialiter: prodigium
genus, idest monstrum turpe et ad vastandum paratum. Et similiter
ibi, destructivae: notandum: cometae apparitionem semper magis ac
malos praesignare effectus: significat, enim, ut vult Hali, in
commento ultimae propositionis Centiloquii Ptolomaei, atque
Aristoteles in primo Meteororum, siccitates magnas terrae
nascentium, sterilitatem, terraemotum atque ventorum copiam,
inundationes aquarum, mortem atque epidimiam, praelia, translationes
regiorum, et legum immutationem seu novitatem sectarum; et haec omnia
secundum diversarum cometarum magnitudinem figuram colorem motum locum
atque durationem. Inde Seneca libro naturalium quaestionum, duas
insulas praenunciante cometa submersas dicit: et ut refert Justinus,
anno quo Mitridates nascebatur cometa visa est quatuor horis tanto
fulgore caelum replens ut quasi ardere videretur ac solis radii
obumbrarentur. Hic autem Mitridates quadragintasex annis cum Romanis
bella gessit atrocia, ut inquit Valerius maximus de studio et
industria; quodque Solinus autumat libro suo de mirabilibus mundi.
Quid ultra? Regnante Nerone senis mensibus apparuit cometa, et idem
refert Seneca ubi supra: sed quid pejus illis temporibus esse potuit
quam vivere sub domino tam criminoso? De quo loquitur Joannes
Salobriensis in Policratone libro primo: tanta mole imperii omnem
perosus est gravitatem ut philosophiam persequens quasi majestatis
imperii inimicam et nobiliora ingenia veritus, se consiliis subdidit
histrionum. Quarta an naturae inferioris et cetera. Haec est quarta
quaestionum secundae partis semicirculi: qua quaeritur, an
complexionata, idest omnia ipsa generata inferioris naturae, scilicet
elementorum contrahant virtutem, idest existentiam sive eclypsim,
idest defectum ex planetis, idest ex influxu caelesti, an ex primis
generantibus, idest parentibus? Quod si ex planetis, aut hoc
secundum necessitatem aut saltem secundum eventum, idest a casu? Si
vero ex generantibus, cum unum generantium aliquando sit album aliud
quoque nigrum et e contra; quare generatum ex illis non est album et
nigrum? Et similiter si sic, quare generatum assimilatur quandoque in
extremitatibus, supple, corporis, ut manibus pedibus et reliquis,
similiter quoque sexu patri et in ceteris moribus assimilatur
parturienti, quandoque vero neutri generantium, subaudi,
assimilatur? Pro absolutione hujus quaestionis atque quarumlibet
partium ejus, advertendum est quod in rebus ipsis generandis atque
producendis in esse triplex assignandum est formale principium:
scilicet ipsum principium primum et principale quod est ipsa causa prima
quae est regens moderans atque ordinans ipsas causas secundas, uti
apertissime Boetius in tertio libro de consolatione, metro nono,
inseruit cum dicit: o qui perpetua mundum ratione gubernas: terrarum
caelique et cetera. Ab hoc quidem principio dependet caelum et tota
natura (duodecimo metaphysicae); atque ab eo cunctis derivatum est
esse et vivere, his tamen clarius, his vero obscurius. Est et aliud
principium instrumentale: vel ipsa corpora caelestia, per quae licet
Deus optimus per se solum cuncta disponat, uti sacra testatur
auctoritas, tamen quantum ad executionem inferiora per superiora
dispensat. Qua de re dictum est primo Meteororum quod oportet istum
mundum inferiorem esse contiguum superioribus lationibus, ut tota ejus
virtus inde gubernetur. Est etiam tertium rebus principium quod
seminarium dico: hoc autem principium virtus est in animatorum semine
consistens sicut in artificiato artifex: et vocatur haec a quibusdam
philosophis virtus formativa, a quibusdam disjunctiva, a quibusdam
vero imago mundi. Haec autem tria principia sic se habent in
animatorum productione ut inferiori per superius influatur, et non
convertitur. Quare quantum hic sufficit dicendum est, quod omnia
etiam generata virtutem ipsam periodum atque eclypsim sumunt ab ipso
principio seminario veluti principio quodam immediate moto ab influentia
caelestium corporum nutu ac voluntate causae primae: neque tamen, nisi
ipsa causa prima sic disposuerit, haec quadam coacta necessitate fieri
aestimandum est: quoniam impressiones causarum naturalium in effectibus
secundum recipientium modum recipiuntur; inferiora autem sunt
fluxibilia et non semper eodem modo se habentia propter ipsam materiam
quae est in potentia ad plures formas. Et hoc est, ut refert
Albertus primo mineralium, quod Plato voluit, cum dicit, formas
ipsas secundum merita materiae recipi. Et hinc Ptholomaeus in
Alarba: effectus stellarum incertos et diversos esse, quia
inferioribus influxu proveniunt per aliud et per accidens: per aliud,
quia per virtutes elementares quas primo informant; per accidens,
quoniam non proveniunt ad inferiora nisi per esse universale quod est
confusum et incertarum dispositionum. Et idem Ptolomaeus in
quadripartito: rursus nec aestimare debemus quod superiora procedunt
inevitabiliter ut ea quae divina dispositione contingunt et quae
nullatenus sunt vitanda nec non quae veraciter et ex necessitate
proveniunt. In Centiloquio etiam dicit: haec judicia quae tibi trado
sunt media inter necessarium et possibile. Absoluta ergo haec
quaestionis pars est an complexionata ipsa ex planetis vel a primis
parentibus virtutes atque periodum suscipiant; quoniam tam ab his quam
ab illis, licet diversa ratione. Similiter si ab ipsis planetis, an
necessitate vel a casu. Restat ergo ut diversa natorum erga parentes
assimilatio quomodlibet absolvatur. Et dicendum causam assimilationis
horum vel dissimilationis, tam ex influentia caelestis corporis quam
etiam materiae recipientis has impressiones; similiter multas causas
concomitantes atque superioribus annexas confirmari. Et hinc
Hippocras dicit, ut refert Galenus, quod omnis substantia sit ligata
et conjuncta in planetis et signis et nexibus quatuor elementorum. Et
ideo Nectanebus naturalis Alexandri pater cum matre sua Olympiade
tempus observans coivit sole leonem intrante et Saturno in taurum; a
quibus planetis filium suum volebat recipere figuram et potestatem.
Quinta quae est proportio motus et cetera. Haec est quinta quaestio
secundae partis semicirculi sedis Cratonis; qua quaeritur quae sit
proportio, idest habitudo motus ad motum per planetas: hoc est qua
habitudine se habeat motus unius planetae ad motum alterius; et quae
sit connexio, idest ordinatio eorumdem, scilicet planetarum, ut
scilicet quis eorum sub vel supra in corpore caelesti ordinetur. Pro
quaestionis hujus solutione notandum, quod motus planetarum diversus
est quemadmodum eorum orbes diversi demonstrantur: ex diversitate enim
motuum necessario in diversitatem orbium deveniri philosophis visum
est. Inter autem omnes planetas Saturnus omnium tardior est: qua
propter et ipsum senem propter motus tarditatem dicunt, quoniam cursum
suum annis triginta, solum perficit. Juppiter vero post hunc planeta
benevolus motum suum annis duodecim complet. Mars tribus. Sol vero
omnium medius anno uno; similiter et Venus. Mercurius similiter
inter omnes laboriosus anno: luna vero superiorum faex atque inferiorum
puritas, mense tantum. Quare paucis concludendum, cum quaeritur quae
proportio motus unius planetae ad motum alterius, quod eadem est
proportio quae est numeri cujuslibet ad quemlibet. Hoc autem curiosius
indaganti, ad arithmeticorum recurrendum est codices atque
geometrarum; in his enim nedum horum sed et quorumlibet proportio
uberrime perdocetur. Ordo autem planetarum sub octavo circulo his
versibus communiter memoratur: octo sunt sphaerae quas sic poteris
retinere: caelum stellatum, Saturnus, Juppiter et Mars, sol,
Venus et Mercurius; ultima luna subest. Item nota: proportio nihil
aliud est quam duarum quantitatum, quantaecumque sint, ejusdem generis
certa alterius ad alteram habitudo. Et dicitur ejusdem generis, ut
numeri ad numerum, lineae rectae ad lineam rectam, superficiei ad
superficiem, corporis ad corpus: non enim linea superficiei vel
corpori proportionatur: quare etiam nulla diametri ad costam proportio
reperitur, quamvis reperibilis, ut vult Aristoteles. Sexta, cum
Saturnus inter planetas et cetera. Haec est quaestio sexta hujus
secundae partis semicirculi sedis Cratonis, qua quaeritur: cum ita
sit quod Saturnus inter planetas saevissimus sit Venusque
benignissimus; an benignitas unius, scilicet Veneris venientis ex
opposito, supple, aspectu qui est per diametrum circuli, retardet,
idest temperet atque refrenet malignitatem alterius, supple,
Saturni. Pro hujus quaestionis solutione dicendum. Inter planetas
quosdam malivolos, quosdam vero benivolos juxta traditiones sapientium
dici. Malivolus ut Saturnus qui et falce armatus depingitur veluti
naturae viventis inimicus, ac Martem quem Deum belli ponunt, et ob
eorum malignitates eos infortunia vocant, quoniam nato atque cuilibet
exordio infortunam machinantur. Benivolos vero Jovem quem et heroum
atque magnatum significatorem dicunt: similiter et Venerem totius
benivolentiae significatricem: qua propter eos fortunas dicunt. Et ex
his solum in praesenti de Saturno et Venere quaestio est. Ad quam
respondendum: quod Venus nullo modo ex opposito aspectu malitiam
Saturni minuit: quoniam maxima est apud sapientes quod fortunae cum
aspiciunt malos minuunt eorum impedimentum, et hoc si ex amicabili
aspectu aspiciant: amicabilis autem aspectus solum trinus ac sextilis
est. Mali autem cum bonos aspexerint ex quarto vel opposito, bonorum
benivolentiam fortiter impediunt, quoniam aspectus malorum atque ab
aspectu malo. Et tantum de hac quaestione. Septima, cum corus
naturaliter et cetera. Haec est septima quaestionum secundae partis
semicirculi saepe dicti; qua quaeritur, quoniam corus, alia (littera
habet Notus, et verius) ille ventus Australis sit naturaliter
frigidus et siccus cum a parte Australi et a polo Antarctico
deveniat, cum nobis apparet contrarius, scilicet humidus ac calidus.
Pro cujus quaestionis solutione notandum, duodecim esse ventos,
secundum philosophum secundo Meteororum: et hoc secundum duodecim
caeli signa sub quibus sol discurrens commovet et facit cessare ventos:
et hi communiter his versibus recitantur: flant subsolanus Vulturnus
et Eurus ab ortu, circius occasu, Zephirus, Favonius afflant,
atque die medio Notus haeret Africus Austro. Ac Boreas, Aquilo
veniunt, et corus ab arcto. Atque omnium horum ventorum materia est
exhalatio calida atque sicca. Quapropter nulli ex substantia sua
dicuntur frigidi atque humidi, sed solum ratione mixtionis eorumdem cum
aere: et ad illius mixtionis propositum loquitur littera cum dicit:
cum Notus sit naturaliter frigidus quantum est de sua primordiali
mixtione cum aere frigido quoniam in zona frigidissima juxta polum
Antarcticum oritur quae prae nimia ejus frigiditate inhabitabilis
dicitur, quare ergo nobis apparet calidus? Dico quoniam dum perflat
zonam torridam, quae sub aequinoctiali est, calorem sibi assumit, et
quia versus meridiem venit ubi est major aquarum copia et loca vapore et
rore plena, humiditatem contrahit et acquirit alienam: unde apud nos
calidus et humidus reperitur; et ipso flante aer praedicto vapore
repletus in pluvias frequentius resolvitur. Octava quaestio, quae sit
elementorum et cetera. Haec est octava quaestionum secundae partis
saepe dicti semicirculi cathedrae Cratonis, qua quaeritur quae sit
connexio idest conjunctio proportionalis elementorum. Pro cujus
quaestionis solutione advertendum, ipsa elementa proportionibus
quibusdam colligari atque ordinari numeralibus, prout etiam Boetius
ipse in de consolatu philosophico, libro tertio, metro nono testatur,
cum inquit: tu numeris elementa ligas, ut frigida flammis, arida
conveniant liquidis; ne purior ignis evolet et mersas deducant pondera
terras. Sicut enim duo numeri conveniunt in uno numero proportionali
medio, sic duo elementa contraria in duabus qualitatibus, conveniunt
in uno elemento medio proportionali. Exempli gratia in numeris
quadratis bis duo sunt quatuor, ter tria sunt novem. Accipe ergo unum
numerum qui sic excedat quatuor primum quadratum sicuti secundus,
scilicet novem, excedit numerum inventum; et est sex secundum eamdem
proportionem. Et dicitur proportio sesquialtera vel emiola. Sicut
enim sex continet quatuor et medium de quatuor, sic novem continet sex
et medium de sex. Eadem est elementorum proportio: nam ignis et aqua
in duabus qualitatibus contrariis sunt, et haec colligantur uno medio,
scilicet aere, qui sicut convenit cum aqua in humiditate, sic etiam
convenit cum igne in caliditate: quare sequitur quaestioni propositae
fore satisfactum. Nona quaestio, quis solis et cetera. Haec est
nona et ultima quaestionum secundae partis semicirculi cathedrae
Cratonis, qua solis et lunae meatus atque eorumdem effectus mirabiles
indagantur. Pro cujus enodatione materiae standum arbitror potissime
sapientum astrologorum assertioni; qui a veritatis tramite haud quaquam
deviantes Deum optimum maximum inter ceteras stellas duo luminaria,
scilicet solem et lunam mundo praefecisse autumant: quod etiam sacra
atque vetusta testatur auctoritas atque quotidiana comprobat
experientia: tribuitque eis motum inter se difformem sicuti et aliis
quinque planetis sub signorum cingulo: quandoque enim a terra et
seinvicem elongata sunt, quandoque approximant, quandoque seipsis
conjungunt, quandoque elongantur, aliasque et ad alia divertuntur
motu, prout in theorematibus astrologorum et praecipue Ptolomaei jam
dudum certissime demonstratum est. Insuper dedit eis potestatem omnium
generandorum atque generatorum: similiter super eorum defecta, quas ob
res non absurde dictum est ab Aristotele cum inquit: secundum accessum
et recessum solis in octavo circulo fiunt generationes et corruptiones
in istis inferioribus. Opus enim substantiae solis maximum est, tum
propter corporis sui magnitudinem quae terram centies sexagesies sexies
excedit, ut etiam supra diximus: similiter et luminis sui
formalitatem: ab ipso enim veluti a fonte indeficienti cetera sidera
lumen certum est mutuare. Quae et alia paucis metriculis complecti
cupiens Martianus Capella sic solem alloquitur: ignoti vis celsa
patris vel prima propago, fomes sensificus, mentis fons, lucis
origo, regnum naturae, Deus atque assertio divum, mundanusque
oculus, fulgor splendentis Olympi et cetera. Quare et secundum
Pythagoricos cor caeli dicebatur. Luna autem maris et aquarum et
omnium quae ex eis sunt domina atque moderatrix constituta est: quod
pluribus experimentis tam in mari fluminibus quam etiam in vegetabilibus
acceptum est: horum enim humiditas maxima est, uti cucurbitarum atque
medullarum humanorum ossium ac omnium viventium; astrorumque sapientes
res multas in suis virtutibus experti sunt quemadmodum suis scriptis
posteritati reliquerunt; similiter et medici, certificantes omnes
aegritudines aut ad bonum aut ad malum secundum sexdecim loca circuli
quae luna praetergraditur, quomodolibet terminari. Quo spiritu primo
pronosticorum ait Hippocras: est quoddam caeleste in quo opus ipsum
medicum praevidere. Cujus si tanta est prudentia, mirabilis est
nimiumque stupenda et cetera. His autem omnibus ut praemissa sunt
intellectis, consequens arbitror ultimam hujus secundae partis et
similiter omnes alias absolvisse quaestiones. Quare ad tertiam et
ultimam semicirculi partem est accedendum. Ultima semicirculi
planities et cetera. In hac parte Boetius ostendit tertium ordinem
quaestionum in cathedra Cratonis descriptarum, ad quas sicuti post
primas ad secundas filius inconstantiae arripiendas se divertit: sic
quoque ad has, tam primis quam secundis fastiditis, tandem se
devolvit. Et dividitur haec pars secundum quaestionum numerum in hac
ultima semicirculi parte descriptarum. Partes patebunt in processu.
Et dicit quod ultima planities, idest superficies semicirculi
proponebat, subaudi, quaestiones quae sequuntur. Notandum, quod
fere similes quaestiones sunt quae apud Virgilium his versibus
memorantur. Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant,
obicibus raptis rursusque in seipsa residant. Defectus solis varios
lunaeque labores, unde hominum genus et pecudum, unde imber et ignis,
Arcturum Plejadas Hyadas geminosque triones. Quid tantum Oceano
properent se tingere soles hiberni, et quae tardis mora noctibus
obstet. Potestque prima pars literae nostrae metro legi sic: cur
tremor in terris? Cur concremat aera fulgur? Cur maris exundat
rabies gustusque malignus et cetera. Cur tremor in terris et cetera.
Haec est quaestio prima hujus ultimae partis, qua causae terraemotus
sciscitantur. Et dicendum quod, cum de terraemotu fit sermo, non est
intelligendum quod totius elementi terreni ascensus fiat sive
descensus: neque etiam aestimandum terram ipsam moveri circulariter et
caelum quiescere, et sic de singulis; quoniam terraemotus hujus
impossibilis omnino est: quoniam ut 2 Meteor. vult Averrois, etiam
si omnes dii descenderent in terram, hoc modo movere non possent: sed
aestimandum est terraemotum ipsum esse ruinam tremorem atque
titubationem, pulsionem, perforationem, scissionem et subversionem,
uti vult Albertus, ex exhalatione calida et sicca in terra praeclusa
atque petens exitum. Unde considerandum, quoniam sol et stellae
calefacientes generant ex terra exhalationes multas quae interdum non
habentes facilem exitum ratione frigiditatis aut pluviarum claudentium
seu constringentium poros invicem fugientes contrarium congregantur et
fortificatae per antiperistasim violenter cum magno impetu exeunt
causantes terraemotum. Potest etiam fieri terraemotus ab
exhalationibus ventosis intrantibus terram de nocte propter fugam
contrarii: quae faciunt consimilem motionem clausis poris terrae a
frigiditate noctis. Cur concremat aera fulgur et cetera. Haec est
quaestio secunda hujus ultimae partis: et ea quaeritur quare fulgur
concremat ab effectu aera. Hoc tantum quaerere est quae sit causa
generationis fulguris atque coruscationis. Unde nota, secundum
Aristotelem in Meteoris coruscatio comprehendit fulgur et fulmen: nam
proprie dicta coruscatio est apparitio subita vaporis subtilis
inflammati evanescentis in aere sine descensu ad terram. Fulgur vero
est ignis subtilis, grossior tamen corruscatione ad terram descendens,
quae herbas penetrat atque res molles, ut refertur tertio physicae
Algazelis: fulmen vero est vapor ignitus compactus et solidus
impetuose cadens, majoris vis quam fulgur: perurit enim quod tangit,
penetrat et urit, dividit, scindit, et nihil corporale ei resistit.
Quare dicit Isidorus: quod fulgere idem est quod ferire. Haec tamen
tria non differunt essentialiter, cum sint de eadem materia specie, de
eadem causa effectiva specie, scilicet caliditate et frigiditate.
Solum autem accidentaliter differunt, ut supra dictum est. Quare
expressa causa generationis unius omnium generatio prodita est. Quare
dicendum cum Aristotele, quod haec omnia causantur ex vapore aggregato
in nubibus et earum vehementi collisione attrito et inflammato; et
secundum diversitatem hujus vaporis propter admixtionem diversam
terrestreitatis vel non, diversificantur solum accidentaliter, ut
dictum est: quare et cetera. Cur maris exundat rabies et cetera.
Haec est tertia quaestio hujus partis: qua quaeritur quare rabies,
idest aestus maris exundat, idest abundanter excrescit et decrescit.
Vult dicere quae est causa fluxus ac refluxus maris. Et advertendum
mare fluere atque refluere tripliciter intelligitur: uno modo ab
Aquilone in Austrum et e converso. Secundo agitatione ventorum. O
naturaliter et regulariter omni die naturali bis. Primus fluxus ac
refluxus est, propter aquarum in eis locis abundantiam atque
elationem; et ideo cum aqua naturaliter fluit in locum decliviorem,
necesse est aquam in Austrum fluere. E contra vero fluit ab Austro
in Aquilonem propter aquam ibi multum tumefactam et consequenter
virtute solis multum elevatam. Secundus fluxus violentus est ad omnem
differentiam positionum. Tertius autem fluxus est ab influentia lunae
quae tam lumine quam influentia hujusmodi causat fluxum ac refluxum.
Et quod hoc sit verum quo ad lumen, patet: quoniam rarefactio et
tumefactio maris videntur esse ratione luminis lunae, cum omne lumen
sit calefactivum et rarefactivum. Quantum vero ad influentiam
similiter patens est, quoniam luna suo solo lumine hunc fluxum causare
non posset. Patet: quia si sic, tunc in quadraturis major esset
fluxus et refluxus quam in conjunctione: quod experientia falsum est;
necesse ergo est una cum lumine influentiam coagere, ut sic lumen cum
influentia sint causae fluxus atque refluxus hujusmodi. Est igitur
dicendum, quod sicut anima per caliditatem alterat cibum et per aliam
virtutem ipsum attrahit, ita cum fluxus dicat tumefactionem et
alterationem, luna mediante lumine tumefacit mare et per virtutem
occultam ipsum attrahit, sicut magnes ferrum ab oriente in meridiem
atque ab occidente ad angulum noctis, a meridie autem in occidens et ab
angulo noctis in oriens restituit, quia luna suis virtutibus per
amplius directe non respicit mare, et sic quodammodo privative dicitur
causa refluxus: quare et cetera. Gustusque malignus et cetera. Haec
quarta quaestio de salsedine maris quaerit unde causetur. Quare juxta
Aristotelis sententiam notandum, prout ipse vult in libro de sensu et
sensato: sapor est passio humidi a sicco terrestri; ita quod ex alia
et alia mixtione sicci terrestris cum humido resultat alius et alius
sapor. Quare cum salsedo sapor sit, necessario provenit ex mixtione
sicci terrestris cum humido, sed non simpliciter sicci, sed adusti:
quod patet in lixivio quod non fit excellenter salsum nisi fiat fortis
calefactio et adustio cinerum, et similiter de urina, uti apud medicos
probatissimum est: quare posita aeternitate mundi, necessario ponitur
mare esse salsum: in eo enim est multum terrestre adustum derelictum
exhalatione calida et sicca, et est ibi quodammodo aqua pura admixta
superveniente calore solis decoquentis et facientis humidum elevari, ut
patet ad experientiam; ergo et cetera. Et bene dixit posita
aeternitate mundi: quoniam si mundus creatus fuerit, postea per magnum
tempus mare salsum nequaquam existebat. Quae natura sit pennatorum et
cetera. Haec quaestio quinta quaerit de his avibus quae hyeme recedunt
a nobis et aestate revertuntur. Ad quod dicendum, quod ex his avibus
sunt communiter hirundo atque ciconia et id genus; et sunt ex avibus
parum caloris naturalis habentibus quae minime a frigoribus praeservari
possunt, ceduntque in introitu hyemis ad regiones calidiores, quibus
tam victu quam aeris salubritate confoveri possint duce natura. Quid
grandinis rotunditas et cetera. Ad hanc quaestionem sextam dicendum,
grandinem continuo ad rotunditatem declinare eo quod generatur ex nube
divisa in guttas quae fugientes contrarium tendunt ad rotunditatem,
quae est figura prima atque perfectissima ut alias habet declarari. Et
est impressio quae non generatur nisi in media regione aeris; quoniam
non in suprema propter excessivum calorem, nec infima propter remissam
frigiditatem ex reflexione radiorum solarium: multa enim et grossa
materia non nisi per excessivum frigus congelari potest: quare solum in
media regione aeris generatur. Nivis prolixitas etc., idest
longitudo quoniam non sicut grando ad rotunditatem tendit. Ad hanc
quaestionem septimam dico quoniam nix generatur ex vapore elevato sursum
ad principium secundae regionis aeris, et ibi iste vapor congelatur
propter frigiditatem, non tamen excessivam, et propter defectum solis
ipsum ad superiorem partem vel medium secundae regionis attrahere non
valentis: qua propter cadit in terram ita debiliter congelata et
spongiosa atque rara, de quo quaestio quaesivit. Nebulae potentia et
cetera. Ad hanc octavam quaestionem dicendum, prout refert
Aristoteles, nebula est impressio facta ex resolutione nubium
resolutarum in aquam pluvialem: vapores enim sic resoluti dispersi per
singulas aeris partes ac diffusi nebulam gignunt et inducunt: et quanto
terrae est vicinior tanto spissior est, et obscurior; a terra vero
elevata magis est solis pervia: et ideo minus frigida et obscura: ipsa
autem totaliter a sole attracta in materiam nubis convertitur; et ideo
futurae pluviae est significativa et cetera. An virtus lapidum et
cetera. Hac quaestione de virtute lapidum quaeritur, an scilicet
lapidum, virtus ex conspectione lapidum sit vel ex ipsa materia. Pro
cujus quaestionis solutione praemittendum est, id quod a philosophis
peritissimis jam longe ostensum est, omnis lapidis materiam esse, aut
speciem cujusdam terrae aut speciem quamdam aquae: vincit enim in
lapidibus alterum istorum: et secundum diversam victoriam diversi
lapides generantur occurrente super ipsa duo virtute minerali lapidum
quam formativam dicunt: sicut enim in semine animalis quod est
superfluum nutrimenti descendit a vasis seminariis vis formativa
animalis quae format et efficit animal, et est in semine per modum
illum quo artifex est in artificiato, sic est etiam in materia ipsa
aptata lapidum virtus formans et efficiens lapides et producens ad
formam lapidis hujus vel illius: haec autem virtus formativa in materia
ipsa lapidum generatur et causatur ex virtute stellarum infusa ipsi
loco, et haec omnia in fractione et commixtione lapidum reperta sunt.
Quare quaestioni satisfaciendo dicimus: cum virtus ipsa elementaris
quae materia lapidis est, paucissimas, post se relinquat operationes
atque pene surdas atque etiam infinitas pene et nobilissimas virtutes,
ut effugare venena, pellere anthraces et similia quae ex virtute
elementari esse non possunt in lapidibus consistere clarum est,
concluditur necessario virtutem lapidum esse ab ipsa forma substantiali
primo intenta a natura, atque ab ipsa virtute formativa a virtute
caelesti loco infusa in materiam ipsam elementarem introducta, non
quidem ab elementis uti ab Alexandro Graeco Peripatetico opinatur,
quoniam elementa operari non possunt nisi qualitatibus primis: virtutes
autem lapidum ad qualitates primas reduci non possunt. Neque etiam ab
ipsis ideis virtus lapidum est, ut Plato voluit, qui omnia inferiora
ideata dicit a superioribus ideis quas separatas et mirae potentiae esse
dicebat. Illae enim sunt quae generant quicquid generatur, ut
asserit: licet falso, uti de hoc alias jam longe disputatum est. Sed
ut pretactum est prout etiam vult Hermes philosophorum pater et proles
Indorum, virtus lapidum primo ex virtute stellarum et imaginibus earum
est secundum modum jam dictum per infusionem circuli Alarbe,
descenditque haec virtus in res naturae nobiliter et ignobiliter,
nobiliter quando materiae recipientes has virtutes fuerint superioribus
magis similes in lumine et perspicuitate. Ignobiliter quando materiae
fuerint confusae et faeculentae in quibus quasi opprimitur virtus
caelestis. Sic secundum diversitatem influxus illorum superiorum
diversas virtutes lapidum fore constat, sic sapphirus suam, adamas
suam, carbunculus quoque atque magnes quilibet suas operatur virtutes:
quare etiam dicendum adamantinam virtutem ex hac superiori constare
virtute, non autem ex approximatione ferri ad ipsam; quamvis ut
virtutem operetur approximatio ista requiratur. Et tantum de hac
quaestione. Quid pluviae dulcedo et cetera. Hac quaestione quaeritur
causa dulcedinis pluviarum. Ad quod dicendum, quod calor solis
attrahens superius aquam et vapores ipsos calefacit atque digerit, ex
qua digestione generatur dulcedo in aquis illis sic attractis quas aquas
pluvias appellamus. Putei hyemalis caliditas et cetera. Ad hanc
quaestionem dicendo secundum sententiam Alberti magni, licet dissonam
quasi ab Aristotelis sententia, notandum ipsum elementum terrae duas
habere crustas, unam interiorem quae est calida propter exhalationes
illic inclusas, et aliam exteriorem quae est frigida propter
frigiditatem ad eam expulsam a caliditate crustae interioris. Et tunc
dico quod aqua fontium in aestate frigidior est quam in hyeme. Et
ratio est quia in aestate crusta exterior terrae est multum frigida
propter duplicem antiperistasim; scilicet extrinsecam aeris calidi et
intrinsecam crustae interioris calidae. In hyeme autem est calida
propter caliditatem expulsam ad eum frigiditate aeris circumstantis,
propter quod aqua illic existens et inde exiens in hyeme tepida redditur
ubi in aestate est excellenter frigida. Et similis ratio reddi potest
de aqua puteali: et haec est sententia Alberti. Visus triplex et
cetera. Haec quaestio quaerit quae est triplex visus emissio? Quod
tantum sonat: ex quo videntium triplex genus est: aliqui enim acute
vident, alii acutius, tertii acutissime: quae causa redditur tam
diversorum visuum? Et ad hoc respondendum, nobiliter advertendum est
quod in organo visus quidam nervus est quem opticum dicunt in quo virtus
visiva consistit: non quod si oculi eruerentur oculi adhuc viderent,
quoniam oculi hominis sunt videndi instrumenta; sed quoniam in nervo
illo fortitudo est visionis ut et aliis partibus corporis nervi corporei
sustentatio sunt corporis atque robur. Unde dicendum quod illi qui
habent oculos in superficie capitis maxime ab hoc nervo distensos,
veluti quodammodo a sua fortitudine elongatos, acute vident: non quod
acutum excellentiam dicat, sed visionem ipsam dumtaxat ponat. Illi
autem qui habent oculos aliquantulum fixos vident acutius sicuti ad
nervum opticum magis appropinquantes. Illi vero qui oculos habent bene
fixos atque in capite quasi inclusos, quoniam lineam et nervum opticum
qui est visionis fortificatio proxima attingunt, acutissime vident.
Vel posset aliter responderi: quod haec diversitas oritur ex
diversitate organorum visus in magnitudine atque parvitate: oculi nempe
magni et extensi debilius vident quam parvi, propter dilatationem atque
disjunctionem ipsorum radiorum visualium, cum omnis visio fiat per
radios, ut in perspectiva habet declarari; adunatio ergo vel
disjunctio radiorum visualium debilitatem vel fortitudinem visionis
generat, cum certum sit omnem virtutem unitam fortiorem seipsa dispersa
fore et cetera. Colorumque concretio etc., idest inspectio, ut hoc
nomen verbale a concerno derivetur. Et quaerit haec quaestio de ipsius
visus objecto quod est color, non quidem stricte sumptus, ut scilicet
est extremitas perspicui in corpore terminato prout ipsum definit
Aristoteles in secundo de anima et in primo de sensu et sensato, ut
albedo et nigredo et hujusmodi qualitates resultantes ex mixtione
quatuor qualitatum primarum, quamvis tunc lux per se non videretur sed
color ipse communiter sumptus qui est qualitas per se immutativa visus
sub ratione visus; et sic lux et lumen dicuntur colores a philosopho,
secundo de anima. Sic etiam de colore loquitur philosophus primo de
sensu et sensato, dicens: omnia corpora colore participant. Nec non
etiam astrologi dicentes astra diversis coloribus colorari. Et tantum
de hac et per consequens de omnibus quaestionibus in sede Cratonis
secundum diversas semicirculi partes motis atque depictis, ad quas
persolvendas filius inconstantiae fastidiendi animo minime valebat, ad
aliud hujus inconstantiae genus se divertit, prout in textu proximo
apparebit. Cum igitur et cetera. In hac parte Boetius post
praedicta quartum diversionis sive mutabilitatis genus inconstantiae
filii ostendit, dicens: cum solutio istarum quaestionum difficilium
praedictarum non posset adimplere, idest perficere animum mutationis,
idest filii inconstantiae; postpositis, idest dimissis praedictis
omnibus, proposuit, supple, animo subjugari uxori, hoc est
matrimonium contrahere; sed quia ductus in taedium, idest attaediatus
undique ab omni parte virginibus, respondit parentibus his versiculis:
improbo corruptas, lectos detestor aniles, nil mihi cum torva
virgine: solus ero. Corruptas quo ad viduas dicit. Aniles vero
lectos, quo ad vetulas refert: quod autem de torva virgine dicit
expone, idest aspera, secundum Huguitionem: virgines enim asperae ad
corrumpendum sunt. Et his omnibus refutatis atque spretis,
concludit, solus ero, supple, sine conjugio. Spretisque
praedictis. Et hic quintum instabilitatis genus ipsius inconstantiae
filii adnectens dicit: spretis praedictis, utpote, idest sicut
solutionibus difficilibus, supple, quaestionum praemissarum, filius
inconstantiae inquit, ego insistam, idest intendam de cetero, idest
deinceps (adverbium est) difficilibus praeceptis, idest documentis
Ptolomaei illius astrologorum principis: sed, supple, inquit cum
gradus, idest illae portiones signorum, supple, caelestium atque
discursus, idest varii motus planetarum sine altitudine turris non
possunt comprehendi faciliter visu, quid faciam? Et prorsus
desperans, miserum, inquit, est me esse hominem: utinam, optantis
est, possem exuere humanitatem, atque asinitatem, idest naturam asini
induere, et hoc specie permutata. Notandum, quod Ptolomaeus de quo
in littera non Lagi filius regis Aegypti extitit: de quo
Augustinus, decimooctavo de civitate Dei, dicit, quod multos
Judaeos in Aegyptum transtulit, neque Philadelphus quem et
studiosissimum dicunt; sed vir Alexandrinus philudensis sapientiarum
Almagesti dignissimus demonstrator, atque multorum voluminum
astrologiae, scilicet quadripartiti, Alarbe, cosmographiae,
opticorum, planispherii imaginum atque aliorum plurimorum editiones
nobilissimas posteritati reliquit. Hic idem Ptolomaeus, sicuti et
sui praedecessores plurimi, Hermes scilicet atque Azarchelus et
alii, totalem caelestem circulum duodecim signorum imaginibus quo ad
eam partem quam zodiacum dicimus compleri descripsit; quodlibet autem
signum triginta gradibus secuit: ad quorum graduum notitiam cum filius
inconstantiae fastidio retentus pervenire minime valuit, similiter
quoque planetarum motum, humanitatem in asinitatem optabat permutari,
aestimans melius sub rudi atque indocili asinitate vitam bestialem
degere quam sub Dei imagine creatoris mirabilia indagare. Sit ergo
discipuli summa et cetera. In hac parte Boetius ex exemplo
praeintroducto totius praecedentis capituli seriem epilogando
concludit, dicens: ne omnia ista quae praemisimus tam de inconstantiae
filio quam aliis, in hoc atque praecedenti capitulo exemplariter
recitatis quoquam contingant, sit discipuli summa subjectio
magistratui, sitque discipuli attentio exercitii, et hoc quo ad primum
in quo subjectio ipsa constare dignoscitur cum animi benivolentia, et
illud pro secundo, atque docilitate ingenii quo ad tertium, que (pro
et) evitatio, idest fugatio specierum luxuriae, scilicet quae in
coitu quae in ornatu atque quae in crapula atque comessationibus
consistunt, prout haec atque alia in proximo praecedenti capitulo
edocta sunt; atque sit discipuli professio debita, idest ordinata
felicis constantiae. Et bene felicis; quoniam haec sola est qua quis
praemium sui laboris dignum consequitur, consecutumque felicius
stabilitur, prout haec et alia in principio capituli hujus non
incongrue adducta sunt. Quare de hoc capitulo tertio atque
praecedentibus dicta sufficiant.
|
|