|
Omnia siquidem superius expedita et cetera. Hoc est capitulum quartum
hujus libri totalis. In quo Boetius post supradicta determinat de
sagaci scholarium provisione. Et dividitur hoc capitulum in duas
partes principales. Nam in prima determinat de sagaci scholarium
provisione; et hoc quo ad eos scholares qui rerum copiis praestant,
atque necessariis omnibus pleno cornu abundant: in secunda vero facit
hoc idem, sed quo ad illos qui paupertate gravati quotidianum victum
labore atque industria mendicare coguntur, ibi, ne paupertatis.
Prima pars adhuc in tres partes dividitur. Nam primo facit hoc quod
dictum est quo ad ea quae complexiones scholarium respiciunt. In
secunda quo ad ea quae res ipsas exteriores personam subsidiantes et
famulos concernunt. In tertia vero quae socios fideles contingunt.
Secunda, ibi, cum autem indiscrepans. Tertia, ibi, prudentis
vero. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est.
Secundo quoddam prius dictum circa subjectionem discipuli erga
magistrum reassumit, ibi, felicis discipuli et cetera. Prima adhuc
in quatuor, secundum quatuor complexionum genera. Partes patebunt.
Et primo continuans se praecedentibus dicit quod omnia quae superius
expedita sunt ipsa sunt infixa, idest data et dicta ad scholarium
informationem: nunc vero, quoniam ipsa natura per se non est
sufficiens in speculando nisi affuerint res secundae, quarum fortuna
est domina; ideo tractandum est breviter de sagaci provisione
scholarium; et hoc ne penuria atque egestate a doctrina atque studio
quomodlibet retrahantur. Sed, cum complexio humani corporis consistat
suffulta, idest munita phlegmate sanguine cholera et melancholia, his
dico quatuor humoribus corporeis; necesse est quemlibet, scilicet
hominem elicere, idest extrahere, supple, ex his quatuor humoribus
praeeminentiam, idest dominium quoddam quo denominetur: vult dicere,
ex quo humanum corpus ex his quatuor humoribus constituatur, necesse
est, cum hujusmodi humores alter ad alterum sint contrarii, quoddam in
ipso corpore dominari quod ipsum denominet, ut scilicet sit aut
melancholicum, aut phlegmaticum, aut cholericum, aut sanguineum.
Notandum: humor est corporum sensibilium materiale principium. Et
sunt in corpore humano quatuor, ut jam dictum est, qui, ut dicit
Joannicius, vocantur elementorum filii, eo quod unusquisque eorum,
ex eorum originaliter constet qualitate. Hi quatuor humores in
quantitate et qualitate aequalitatem proportione debita observantes,
omnia corpora sanguine habentia perficiunt, nutriunt ac custodiunt in
debita consistentia sanitatis; sicut e contrario, ex eorum
inaequalitate sive infectione infirmitatem generant et inducunt.
Fuerunt enim hi humores necessarii ut dicit Galenus super aphorismis
Hippocratis, eos chimos vocans, necessarii multum ad corporis
constitutionem, ad ipsius regimen et conservationem atque continentiae
deperditorum in corpore restaurationem: neque tamen aequalibus
virtutibus simpliciter in corpore sunt subsistentes, cum oppositi
essent; ergo simul stare non potentes; sed solum proportionali
aequalitate, ut sic inter eos unus illorum dominium observet: quare
dictum est in littera: necesse est quemlibet elicere praeeminentiam
etc. idest habere quemdam humorem in se plus ceteris dominantem.
Melancholico vero pigritiei et cetera. In hac parte Boetius ostendit
specialiter quomodo discipulis ac scholaribus secundum suam complexionem
debet provideri circa studium, victu, vestitu, atque loco, quo ad
eos specialiter qui in humore melancholico plus ceteris superstare
noscuntur. Et dicit quod opportunum est, idest congruum melancholico
subjecto pigritiei studere locis secretis et angulosis, idest angulis
plenis, quoniam ipsi sunt timidi naturaliter: et ideo si in latis
atque spatiosis domibus studio vacarent atque a longe umbras
respicerent, in timorem possent adduci, atque tandem studio
frustrari. Locis etiam carentibus strepitu; et hoc propter
debilitatem complexionis quae non est capax tumultus: locis etiam parum
lucis recipientibus, hoc est obscuris; et hoc ob visus debilitatem:
et summarie omnibus in locis solitariis et his quae huic complexioni
magis convenire noscuntur. Insuper opportunum est ipsi melancholico
praecavere saturitatem, idest ciborum repletionem declivem ab effectu,
idest onerosam: et hoc propter debilitatem virtutis digestivae, cum in
ipsis calor naturalis tenuis sit atque paucus: natura vero frigida
admodum superabundat. Et similiter opportunum est ipsis praecavere
caenam seram, idest tardam; et opportunum est ei gaudere potibus
mediocribus, prout desiccatio studii exegerit, idest desiderat, ut
scilicet acuitatem atque fumositatem non habeant, ut est vinum fumosum
quod omnino contrarium est suae naturae, sicuti et cujuslibet. Ipsum
enim, sicuti et in praecedentibus jam edoctum est, studium atque
contemplationem obnubilat, atque a via doctrinae prorsus abducit. Sed
nihilominus opportunum bene est ipsum conservari, idest nutriri
plenaria, idest copiosa receptione potus, et hoc prout desiccatio
studii requirit; ne protervitas, idest curiositas nimii studii,
supple, quod exsiccativum humoris est radicalis sicuti et quaelibet
cura generet phthisim (hunc morbum) anhelam, idest anhelantem
strictitudine thoracis, idest pectoris. Notandum: melancholicus a
melancholia dictus est, quae est sanguinis nigri cum felle mixtio, et
est complexionum pessima: dicitur nempe a melan quod est nigrum, et
chole, fel, eo quod est ex nigri sanguinis faece, admixta abundantia
fellis. Inde melancholicus: cujus proprietates et mores atque natura
communiter his versibus recitantur: invidus et tristis, fallax,
luteique coloris, non expers fraudis, timidus, dextraeque tenacis:
quoniam parcus est. Assimilaturque haec complexio terrenae
complexioni, quae frigida est et sicca; sic et melancholica. Et
licet haec complexio teterrima sit, ut praedictum est, non eo minus
affirmandum est pene omnes viros claros qui aliquid laude dignum
posteris reliquerunt, hac complexione abundasse, cum complexio haec
bonam praestet memoriam propter aquam et terram, ut ex mente probat
Raymundus Lullius in suo opere astrologiae: aqua enim, ut inquit,
est restrictiva avara et impressiva, et terra est subjectum spissum in
quo durat impressio specierum quae memoratae sunt: homines ergo
melancholici maxime disponuntur ad magnas scientias acquirendas, et hoc
propter multiplicationem plurium specierum: hincque non absurde
putandum est majorem partem philosophorum melancholicos extitisse.
Quod attendens philosophus libro problematum ait: quicumque
excellentes fuerunt viri aut secundum philosophiam aut politicam aut
poesim aut artes vocentur melancholici: etenim Hercules fuit hujus
naturae, et occupantur ab aegritudinibus quae sunt a nigra cholera:
ideo epilepticorum aegritudinem ab Hercule antiqui sacrum morbum et
Herculem vocabant. Nota: phthisis est ulceratio pulmonis cum
consumptione totius corporis: stringit nempe haec ulceratio cannam
pulmonis, qua fit inspiratio atque respiratio aeris, et hinc phthisim
anhelam, idest anhelantem convenit appellari ut in littera, inde
phthisicus. Item thorax pectus est vel pectoris pars illa quae est a
collo usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam, quia ibi arcanum
sit, idest stratum quo cetera arcentur. Dicitur etiam thorax lorica
alias. Unde Job duodecimo: subsistere non poterit nec hasta nec
thorax. Et desinit accusativus in em, vel in a, indifferenter, ut
thoracem vel thoraca, et accusativus pluralis in es, vel in as, ut
thoraces vel thoracas. Unde Virgilius in decimo: tela trecenta viri
et bis sex thoraca petitum et cetera. Phlegmaticus vero et cetera.
In hac parte Boetius insinuat quis locus studii et quae dispositio
nutrimenti competat phlegmatico. Et dicit: vero (pro sed)
phlegmaticus potest informari praeceptis studii in aedibus, idest
domibus, vigentibus strepitu, hoc est murmure atque clamore, atque
domibus capacissimis lucis, hoc est domibus amplis apertis atque
lucidis. Et haec quo ad locum. Potestque sustentari, idest
confoveri poculis plenioribus, scilicet plenis et abundantibus, et hic
continens pro contento positum est, poculum pro poto: et potest
confoveri cibariis omnigenis, idest omnium generum: et haec quo ad
victus dicta sunt. Et sequitur: et si esset fas, idest licitum
dicere, ipse phlegmaticus deberet permolliri mensurnus, idest in mense
semel accessu venereo, idest coitu. Notandum: ex quo complexio haec
phlegmatica aquae simillima est, ideo frigida et humida collocatur:
quare somni multum appetitiva ex superabundantia aquae et frigiditate;
hinc non immerito congruum reputatur phlegmaticum locis tumultuosis
atque lucidis informari; quoniam si in locis quietis atque obscuris
studio incumberet, citissime natura complexionis instigante somnolentia
detineretur. Sed quoniam complexio sua propter frigus atque humidum
oblivionis germana consistit, conveniens est ipsum poculis atque
cibariis calidis atque omnigenis, similiter et actu venereo qui
confricatione sua calorem excitat confoveri atque permolliri; ut sic
quod natura negat ciborum atque potuum diversa et opposita tribuat
exhibitio: habentque spermatis abundantiam; qua propter non indecens
est ipsos post mensem actu venereo exhilarari. Conditiones etiam
phlegmaticorum atque natura simul et mores his versibus communiter
memorantur: hic somnolentus, piger, in sputamine multus, nil
retinens sensu, pinguis, facie color albus. Sanguineus autem et
cetera. In hac parte Boetius ostendit quis locus studii et quae
dispositio nutrimenti competat sanguineo. Et dicit: sanguineus
autem, cujus compago, idest conjunctio vel compositio complexionis,
est favorabilior, idest melior ceteris, quia temperatior atque purior
propter sanguinis dominium potest adaptari omnibus aedibus vel locis:
et hujus signum quasi subdens ait: quoniam ipsum, scilicet sanguineum
novimus saepius confoveri quaestione gravissima, idest difficillima,
ludendo, quam si occilaret, idest videret atque respiceret parietes
hircis, idest oculis obliquantibus, idest obliquis: quasi dicat:
quoniam novimus saepius plus proficere sanguineos ludendo quam profunde
meditando. Dehinc restringens hoc quod dixerat, dicit: tamen non est
semper confidendum in hoc, supple, praenarrato: et decet, idest
decens est et opportunum hilarari, idest laetificari hunc scilicet
sanguineum, cibariis gratissimis atque potibus levioribus: sic enim
sua complexio expostulat quae levitatibus gaudet atque laetitia, cum
aerea sit calida atque humida ex natura. Nota: ex quo sanguineus
hilaritatem atque laetitiam continuo desiderat propter bonitatem suae
complexionis quae calida est et humida, quibus scilicet caliditate et
humiditate vita hominis plus constat, conveniens est ipsum omnibus
locis amoenis laetis atque mundis adaptari. Illud autem quod dicitur
sanguineum plus ludendo quam meditando proficere, non absurdum est:
facit nempe hoc ingenii sui vivacitas quae in subjecto molli suae
imaginationis radicatur: neque tamen ita stabiliter intellecta atque
comprehensa retinet sicuti melancholicus, propter complexioni admixtam
humiditatem quae potius oblivionis quam memoriae mater est: plus tamen
phlegmatico retinet propter calorem humiditati admixtum. Et horum
sanguineorum conditio natura atque mores facile his metris denotantur:
largus, amans, hilaris, ridens, rubeique coloris, constans,
carnosus, satis audax luxuriosus. Alia litera habet: cantans
carnosus et cetera. Notandum, prout refert Svetonius, hirquus est
oculorum angulus ubi putredo colligitur: et quia quidam ex nimia
lascivia solent retorquere oculos ad hircos, inde dicitur hircus hirci
caper animal lascivum cujus oculi ad libidinem in transversum aspiciunt
et ad hircos retorquentur. Item hilaro, idest laetifico: unde
Macrobius: verba non minus quam vinum hilarant convivium: et corripit
la. Unde Horatius in epistolis: oderunt hilarem tristes tristemque
jocosi et cetera. Cholericus vero pallide et cetera. In hac parte
ostendit Boetius quis locus studii et quae dispositio nutrimenti
competat cholerico; et dicit: cholericus vero subjectus plerumque,
idest saepius pallidae effigiei, idest faciei, supponatur, idest
submittatur, semper, idest continuo, solitudini, idest loco
solitario, et hoc ne ipse commotus auditu nimii strepitus effundat
bilem, idest iram in totam cohortem, idest societatem; et sic
laedat, idest offendat venerabilem majestatem magistratus, et
exclamans in laesionem magisterii inquit: o quam vitanda est laesio
ista magistratus. Et haec circa locum dicta sunt. Hinc circa
nutrimentum versatur dicens: et nos novimus sustentari hunc grandiori
coena atque deliniri, idest nutriri potu fortiori. Et circa hoc
cautelam observandam ostendit dicens: sed tamen cavendum est, supple,
in exhibitione cibi atque potus hujusmodi ne extrahatur, idest
excitetur ex mentibus rabidis, idest furiosis, istius, scilicet
cholerici error, idest confusio litis, et hoc ex potus hujusmodi
ministratione: quasi dicat: summopere praevidendum est ne nimia potus
exhibitio choleram ejus nimium commoveat atque accendat, ne sociis lis
atque guerra horum occasione suscitentur. Nota: prout dicit
Constantinus in Pathognom. libro nono capite secundo: si corpori
dominetur cholera, cutis erit glauca vel citrina; et hoc est quod in
litera dicitur: cholericus subjectus pallidae effigiei et cetera.
Suntque ipsi qui dominium hoc in humore patiuntur generaliter iracundi
animo, immansueti leves instabiles impetuosi; quas ob res solitudini
abdicari jubentur prout litera sonat ne bilem in socios effundant: et
expone bilem, idest iram. Est enim bilis, ut volunt grammatici,
irae sedes vel amaricatio ex fellis commotione procedens. Sic et in
Persio: turgescit vitrea bilis, idest ira. Proprietates autem atque
mores hujus cholerici communiter his versibus memorantur. Hirsutus,
fallax, irascens, prodigus, audax, astutus, gracilis, siccus,
croceique coloris. Nota: cohors licet proprie multitudinem rusticorum
significet, ut sic major cohors quingentos, minor vero tercentos
contineat; communiter tamen pro qualibet multitudine consuevit accipi
sicuti et in litera acceptum est. Si autem et cetera. In hac parte
Boetius antipophorizando cuidam tacitae quaestioni respondet: posset
enim quis dicere: multa satis de complexionum manerie praemissa sunt:
o Boeti, qua autem via in cognitione harum determinate deveniendum
sit, haud quaquam determinatur: quid amplius? Cui quaestioni
Boetius respondens ait quod si societas scholarium sit ignorans
assignare, idest discernere qualitates, idest complexiones quae ex
quatuor qualitatibus derivantur, ut supra monstratum est, consulat
theoricos, idest sapientes medicos, et his consultis sine dubio se
cognoscat atque complexionem suam. Pluribus autem mentibus est
intimatum Graecum illud gnothi seauton quod in Latinum versum tantum
sonat quantum cognosce teipsum, quod de caelo processisse legitur.
Unde Macrobius libro primo de somnio Scipionis: de caelo, inquit,
descendit gnothi seauton idest scito te ipsum. Felicisque discipuli
discretio et cetera. In hac parte Boetius quoddam prius dictum circa
subjectionem discipuli erga magistrum reassumit secundum quod subjectio
ipsa potissimum ad aptitudinem ejus circa magistrum adminiculatur. Et
duo facit. Nam primo debitam discipuli erga magistrum subjectionem
uberius quam ante commonet. Secundo circa hoc cuidam tacitae
quaestioni respondet, ibi, si autem. Et dicit primo: discretio
felicis discipuli gaudeat subjici, idest supponi magistratui, idest
magistro que (pro et) diligat eum metuendo et existat, idest sit
fidelis ei, supple, tam verbo quam opere, nec existat ei Albinus,
idest non insequatur mores atque violentiam Albini qui nefando scelere
magistro suo, uti superius jam explicatum est, manus injecit
violentas, scilicet detrahendo ei sub obtuitu, idest aspectu
picturatae, idest pictae dilectionis. Et deinde quasi invehendo
contra tales dicit: quid est ergo nequius, idest pejus atque
sceleratius hujusmodi detractore? Vae interjectio est execrantis vel
maledicentis, vae detractori magistratus. Inde revertens ad
persuadendum scholaris reverentialem erga magistrum subjectionem,
dicit: scholaris etiam assurgat, scilicet reverenter magistro suo
venienti, etiam si fuerint mille cum eo in consortio; et hoc salutando
eum pro loco et tempore que (pro et) scholaris ipse inclinet caput
suum in obedientiae signum, que (pro et) assequatur eum, scilicet
magistrum, et hoc si jubeat, idest mandet, que (pro et), supple,
scholaris inserat, idest immittat se mansioni, idest habitationi
ejus, scilicet magistri cohabitando cum ipso si potest, ut sic ipse
scholaris castigatus, scilicet magistri praesentia non solum se
remordeat, idest castiget atque mores comprimat, verum (pro sed)
etiam confluat, idest accedat ad eum inquirendo, supple, de dubiis
occurrentibus, et hoc cum locus et tempus, idest opportunitas circa
haec affuerint. Notandum: etiam sicuti in superioribus tactum est,
ad hoc ut magister metuatur atque revereatur debet in se quatuor habere
principaliter. Primum quod sit scientia illustratus: et hoc est quod
sapientiae decimoseptimo dictum est: antequam loquaris, scilicet
docendo, disce prius audiendo. Secundum quod humilis et benignus; et
hoc dicit Gregorius in canone hoc habet vigesima sexta dist. Tertium
quod sit innocentia decoratus: quoniam, ut ait Gregorius homelia
sexta libro secundo: cum vita docentis despicitur, et ejus quoque
doctrina contemnitur. Hinc Seneca epistola septima: plus homines
oculis quam auribus credunt. Quartum quod sit experientia
certificatus, ut scilicet recte doceat et artificialiter unumquemque
secundum suam capacitatem et secundum cujuslibet artis exigentiam. Et
haec omnia clarius in principio sexti capituli hujus declarabuntur. Si
autem discipulus et cetera. In hac parte Boetius cuidam tacitae
quaestioni respondet. Et dicit quod si discipulus nequeat adhibere
magistro suo praesentiam impeditus ac retractus tum propter mansionis
distantiam, tum propter causam alterius rei sicuti tamen esset
necessarium secundum prius dicta: quid agendum? Scholaris ipse,
supple, si haec facere nequeat, habeat semper dicticas has tabulas
promptiores, idest promptas lateri, ve (pro vel) cedulam, scilicet
papyream vel pecorinam, quibus scilicet vel dictica vel cedula
imprimat, idest inscribat diligenter id quod noverit, idest senserit,
idest intimatum, idest declaratum, supple, a magistro vel alio quovis
propriae suae conscientiae, idest intellectui, que (pro et)
inquirat, idest interroget, cum scilicet magistri habuerit copiam,
explicite, idest manifeste dubitatum. Notandum: dictica est
multifoliaris tabula dictatoribus apta. Et dicitur a dicto-as, quod
rhetorum est: unde quidam: clerice, dicticam lateri teneas ut
amicam. Cum autem indiscrepans conveniensque et cetera. In hac parte
secunda primae partis principalis hujus capituli postquam Boetius
ostendit quomodo scholaribus providendum sit sagaciter in his quae
complexionem eorum respiciunt, nunc vero demonstrat quomodo providendum
eisdem sit in his et circa ea quae res exteriores personas subsidentes
et famulos concernunt. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est
circa res ipsas. Secundo circa personas, ibi, lotricum et cetera.
Et dicit: o quam, idest quantum consentaneum, idest congruum atque
proficiens est sanitati, scilicet scholarium componere, idest
coacervare in unum secundum facultatem, idest divitias, subaudi suo
determinato tempore vel in aestate fragmenta salis atque lignorum, in
autumno, idest in hoc anni tempore copiam vindemiae, idest vini, in
messe, idest tempore messis trituram, idest bladum. In Capricorno
vero, idest in ea parte anni qua sol Capricornum ingreditur
congeriem, idest copiam, et hoc dico cum indiscrepans, idest
concordans atque conveniens connexio, idest conjunctio commensalium
affuerit annua vel citior, idest brevior voluntas secundum propositum
commorandi. Et hujus causam subjungens ait: et praedicta ideo ita
conquirenda suis sunt temporibus, ne auctionarius, idest revenditor
infirmet anhelitum, supple, scholaris mucore, tali lanugine,
artocopi, idest panis; et ne acor, idest corruptio insipidi vini
confundat secreta cordis. Similiter quoque ne rancor, idest
ranciditas carnium lanistae, idest macellarii corrumpat que (pro et)
defectus lignorum contrahat, idest gelu constringat membra, et quod
est deterius, ne auctionarius, idest revenditor ingrassetur, idest
ditetur assiduis incursibus, idest accessibus pro rebus necessariis
particulariter in dies comparandis. Deinde cuidam tacitae quaestioni
respondens dicit: forte dices tu: ea quae diximus circa provisiones
faciendas tam pro scholaribus quam eorum commensalibus nonne etiam
commoda sunt si magistro impartiantur? Cui respondens ait: quod
exhibere magistratui, idest magistro necessaria, scilicet quo ad
victum corporis prout facultas, idest copia scholaris suppetit, idest
requirit, est magna discipuli commoditas. Et rationem subjungens
inquit: et hoc ideo ne dum magister ipse inhiat, idest intendit
executioni, idest informationi ejus, scilicet discipuli, indulgeat,
idest vacet comparationi rerum venalium. Nota: citus-a-um, idest
velox brevis vel repentinus. Sic in Ovidio de arte: arte citae
veloque rates remoque reguntur, arte levis currus, arte regendus
amor. Et Horatius in sermonibus: cita enim mors venit aut victoria
laeta. Nota: inter acorem mucorem nidorem atque poedorem hoc
interest, prout hoc metro continetur: mucor panis, acor vini, rancor
quoque carnis, nidor ab assata fit carne, sed pede poedor. Item
artocopus panis dicitur cum labore factus, ab artos quod est panis et
copos labor: dicitur etiam alio significato pistor quasi artifex
panis: sic apud Juvenalem sumitur cum ait: salva sit artocopi
reverentia. Indulgere et inhiare in ante habitis exposita sunt.
Lotricum autem vetularum et cetera. In hac parte Boetius post
praedicta ostendit qua manerie scholaribus ipsis in personis
famulantibus providendum sit. Et duo facit. Nam primo facit quod
dictum est quo ad vetulas lotrices. Secundo quo ad famulos
subsidiantes, ibi, hospitium et cetera. Et dicit primo: remotio,
idest elongatio vetularum lotricum, idest pannos lavantium, est
appretianda summopere que (pro et) accessus, scilicet earum vetularum
quanto est rarior, idest tardior, tanto salubrior. Et rationem
subdens inquit: quoniam ne dum, supple, ipsa venerit suggerat, idest
latenter in aurem scholaris consulat aliquid inquinatum, idest
pollutum, quo scilicet animus scholaris a studio verteretur; vel etiam
ne ipsa extrahat a mancipio, idest famulo permollito, idest inclinato
verbis vetulae, scilicet ex substantia domini. Et hoc ideo quoniam
clementia mancipiorum rara reperitur; sed in agone, idest necessitate
in qua amicus comprobatur, rarior constantia mancipiorum reperitur.
Vae interjectio maledicentis est. Vae inquam mancipio, idest famulo
seducenti, idest decipienti; in quo scilicet famulo dilectio
dominantis, idest domini confidit plenarie. Et invehendo contra talem
dicit: quid tali foedius, idest detestabilius? Quoniam uti Seneca
refert, ipso nihil efficacius ad nocendum domino reperitur, cum sit
familiaris inimicus. Quid etiam tanto scelere gravius? Quasi dicat:
nihil. Nota: agon-onis, pugna mortis dicitur. Unde canitur: in
agone triumphali et cetera. Hic autem pro necessitate captum est.
Hospitium mundum et cetera. In hac parte Boetius de provisione
famulorum subsidentium exequitur. Et duo facit. Nam primo facit quod
dictum est. Secundo contra infidelitatem malorum famulorum invehitur,
ibi, quid mancipio et cetera. Et dicit primo quod hospitium, idest
habitatio munda, supellex, idest utensilia domus munda, thoral,
idest lecti cooperimentum dealbatum, supple, omnia ista sunt
componenda, idest procuranda atque disponenda decenti vultu, idest
decenti ordine atque dispositione prudentia mancipii, idest famuli
considerantis exitus, idest fines rerum dominicarum, mancipii dico
assistentis, idest intendentis semper sedulitati, idest curae
dominicae, idest domini: quasi dicat quaecumque procuranda atque
disponenda sunt in scholarium maceritiis atque necessariis, haec omnia
componenda sunt atque procuranda providentia atque solertia fidelis
famuli, non famuli infidelis atque nequam qui facie picturata operas
praestat domino: quoniam, ut subdit in litera, nil crudelius mancipio
subtrahente et infideli. Nota: supellex-lis, dicitur substantia vel
facultas et omne instrumentum et ornamentum domus; et scribitur uno p,
quoniam primam syllabam corripit. Unde Horatius: vel jam dudum
splendet focus tibi munda supellex. Item thoral, a thoro dictum est,
et est longa mappa vel quicquid in lecto sternitur. Quid mancipio
subtrahente et cetera. In hac parte Boetius post praemissam bonorum
famulorum provisionem, nunc invehendo contra malos et quantum cavendi
sunt prosequitur, ponens tria genera ex his prae ceteris fore
fugienda. Et dividitur in tres partes, secundum haec tria famulorum
genera. Nam in prima docet fugiendos servos latrones. Secundo
bilingues, ibi, servus bilinguis. Tertio crudeles, ibi, servorum
siquidem. Prima in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo
proposita exemplo confirmat, ibi, cunctos terreat. Et dicit primo
quod famulus latro atque fur summopere ab hospitio removendus est,
quoniam nihil hoc mancipio subtrahente crudelius reperitur. Quod
exemplo Elymacis confirmans subdit: quod si exempla petis, infelix
Elymax ille scholaris infidelis dictus ab elimando, idest corrodendo,
et hoc dico contrahens, idest accipiens nomen a re, scilicet
corrodendo, hic Elymax terreat cunctos, supple, dominos ne sibi
similes in famulatum coemant. Hic nempe Elymax cum recepisset munera
Nicostrati illius sui magistri, primo servivit ipsi vultu blandiore,
idest blando atque placido, et hoc ministrans, idest procurans omnia
superius de fideli famulo dicta ad nutum, idest voluntatem, supple,
domini que (pro et) servivit dico existens fidelis primo tempore atque
etiam promittens se fideliorem fore in futurum, sed mente subdola:
quare quicquid fidelitas Nicostrati praedicti possedit commissum est,
subaudi, ad disponendum infidelitati ipsius, scilicet Elymacis. Sed
quid plura? Cum infelix providentia, idest astutia atque calliditas
nequissimi Elymacis vidisset cuncta sibi suppeditari, idest gubernanda
atque disponenda committi, ipse Elymax infidelitatis servus
intimabat, idest insinuabat auribus dominicis, idest ipsi domino omnia
alimenta carnium omnia fomenta piscium ceterarumque rerum venalium
commercia fere appretiata, idest empta plus duplo quam essent: qua
quidem infidelitatis rabie tanto institit, ut sic hausit, idest in
suos usus convertit incrementa totius substantiae, idest facultatis
dominicae, que (pro et) traxit Nicostratum ipsum in summam, idest
extremam egestatem atque diuturnam, idest quotidianam exclamationem et
infestationem creditorum, qua scilicet exclamatione et molestatione
nihil menti, scilicet debitoris imprimitur amarius, vae ergo
insaniei, idest furori creditoris. Cum autem omnia haec Nicostratus
tum extremam egestatem atque creditorum furores incidisset, tandem
penuria sua ipsum in cognitionem erroris, idest facinoris sui Elymacis
perduxit: vero (pro sed) ipse Nicostratus convenit, idest in causam
vocavit Elymacem super errore, idest facinore suo, sed tarde. Quo,
idest qua conventione, audito, idest percepta, Elymax ipse prorupit
statim in verba contumeliosa, idest injuriosa, que (pro et)
sepelivit, idest infodit mucronem, idest ensem in visceribus domini et
quae prius obmiserat, idest reliquerat hinc secum asportavit que (pro
et) reliquit corpus ipsum dominicum, idest domini devorandum, idest
lacerandum canibus. Deinde invehens Boetius contra hunc Elymacem,
dicit: en idest ecce quantum scelus, idest peccatum impietas
detestabilis, idest detestanda proditoris perpetravit, scilicet
magistrum suum nedum bonis singulis expoliando verum etiam contumeliis
afficiendo atque tandem post necem nefariam corpus dilaniantium atque
devorantium rabiei relinquendo. Notandum est quod convenire multa
significat quae his metris communiter recitantur: convenit alloquitur
decet, it simul assimilatur, exigit ad causas, vocat et compellit,
inestque, pangit, adunatur et adunat, conveniens est. Item mucro
cujusque rei acumen est. Et dicitur a macros quod est longum: unde
saepe pro gladio ponitur. Et sunt synonima ensis gladius mucro spata
romphaea et cetera. Servus bilinguis procul expellatur et cetera. In
hac parte Boetius secundum genus improborum servorum fugiendum fore
ostendit. Et dicit: servus bilinguis, idest fallax et duplex
expellatur procul. Et nequitia, idest fallacia ipsius servi bilinguis
eminente, idest apparente deponatur statim, idest mox, quamvis
etiam, idest non obstante quod si existat conjunctus, supple, domino
proximitate consanguinitatis vel alio quocumque vinculo proximitatis.
Notandum, quod nulla pestis ad nocendum efficacior est quam servus
nequam atque domino duplex et inimicus: ipse enim noscit conscientiam
domini atque secreta familiae meditatur, seducit dominum atque per
adulationes impedit ne videat orientem, scilicet ne veritatem
agnoscat, suadetque occidentis intuitum et opera tenebrarum. Nota:
bilinguis a bis et lingua dicitur sicut trilinguis; et dicitur qui duas
linguas loquitur; et per similitudinem bilingues fallaces et duplices
dicuntur, qui aliud in corde aliud in ore habent. Unde Graecista:
duplicis ac cordis homo dicitur esse bilinguis. Servorum siquidem
crudelitate et cetera. In hac parte Boetius tertium genus servorum
improborum fugiendum fore declarat: et dicit: servus crudelis etiam
fugiendus est quoniam quidem nos Boetius vidimus multos sociorum,
idest scholarium incurrere jacturam, idest grave damnum crudelitate,
idest malitia horum servorum crudelium: sunt enim litium exsuscitativi
atque pacis destructivi. Nota: licet jactura proprie nautarum sit,
tamen pro quocumque damno alicui per violentiam illato capi potest, et
sic in proposito captum est. Creditoribus autem summa et cetera. In
hac parte Boetius circa praedicta atque etiam dicenda quoddam de
creditoribus scholarium inserit, ut ostendat qua manerie circa hos
agendum sit, dicens: cum necessitas ipsa coegerit ut scholaris ipse a
creditoribus res ipsas pro vitae sustentaculo mutuo receperit, quid
agendum? Scholaris inquam summopere prospiciat ut commendatio summa
sui exhibeatur creditoribus, hoc est ut se summopere creditoribus suis
exhibeat commendatum que (pro et) caveat, ut fiat solutio, idest
solvat debitum praefixae, idest statutae diei, idest termino pagamenti
atque solutionis. Scholari enim cui copia, idest fortuna non
arriserit, supple, in bonis ipsis exterioribus quorum ipsa est
domina, pleno cornu, idest abundanter et affluenter: o quam dulcis
est translatio, idest praestatio creditoris que (pro et) exhibitio,
idest traditio, suffragii, idest adjutorii, affinium, idest
amicorum. Notandum: circa hoc quod dicitur, pleno cornu, quod cum
Hercules vellet deducere filiam cujusdam regis quae dicebatur
Dejanira, fluvius Achelous quem transire debebat in diversas formas
se mutavit. Cum autem ultimo in tauri speciem se transformasset,
Hercules ipso dejecto unum sibi cornu abstulit, quod copiae, idest
deae fortunae sacrificavit, quo quidem cornu fortuna mortalibus res
exteriores impartiret: et hinc tractum est quod dicitur fortunam pleno
arridere cornu et cetera. Notandum: creditor dicitur qui alienam
fidem sequitur mutuatam pecuniam numerando. Generaliter autem dicitur
ille qui ex causa quacumque alienam fidem sequitur; et dicitur creditor
qui credit debitori, debitor vero dicitur cui creditur. Prudentis
vero scholaris et cetera. Haec est tertia pars primae partis
principalis hujus quarti capituli. In qua Boetius postquam ostendit
qualiter scholaribus ipsis sagaciter providendum sit tam circa ea quae
scilicet ejus complexionem respiciunt quam etiam scilicet in his quae
res ipsas exteriores respiciunt ut sunt personae subsidiantes
concernunt: nunc in hac parte facit hoc idem quo ad socios; et
dividitur haec pars in duas partes. Nam primo facit quod dictum est.
Secundo dicta sua exemplis confirmat. Prima in duas. Nam primo
facit quod dictum est. Secundo utilitates dictorum enarrat, ibi,
quid melius et cetera. Et dicit primo: constantia prudentis, idest
sapientis scholaris gaudeat semper aliquo consorte, idest socio
speciali bono non ficto neque adulationis nota depravato, cui scilicet
socio possit detegere, idest aperire conscientiam, idest mentem
propriam, quique scilicet socius subveniat, idest succurrat, supple,
scholari fortuna existente nubila, idest adversa que (pro et), qui
scilicet socius exhibeat, idest praebeat se sedulum, idest diligentem
subsidio, supple, scholari, urgente, idest premente morbo, scilicet
aliquo; et qui disponat, idest ordinet facultates, idest res ipsas
scholaris superstites, idest relictas; et hoc si tetra, idest fera
caligo mortis affuerit. Quod si evadat vivus, idest convalescat,
possit sustentari, pasci, idest ali, deliniri, idest confoveri,
consolari, idest praestolari cubitum duci, diversis etiam partibus
procurari, idest disponi et ordinari ab eo, scilicet socio: et haec
in adversa valitudine dicta sunt. Vigente vero valitudine, idest
sanitate et robore, gaudeant, idest gaudere valeant libellis,
supple, suis permutatim, ut sic amborum omnia communia sint, et
gaudere valeant quaestiunculis, idest dubiis et interrogationibus
doctrinalibus inter eos causa discendi exortis certatim, scilicet nunc
arguendo nunc replicando, aliaque et alia peragendo quae in scholastico
certamine utilia dignoscuntur: que (pro et) gaudeant gradatim, idest
ordinarie commendabili recordatione de qua in primo capitulo
sufficienter dictum est cum triplex recordatio dicebatur; et dico
gaudeant conversim, idest mutuo et alternatim felicitate
castigationis, idest felici castigatione, ut scilicet se mutuo in
enormibus charitative corrigant castigent atque reprehendant; et his
omnibus gaudeant dico obsequendo dulciter, idest plane sine omni
disturbio variis et diversis generibus jocorum consilio Catonis
inquientis: interpone tuis interdum gaudia curis, ut possis animo
quemvis sufferre laborem: ut scilicet mens amoenitatibus atque
gaudiorum jocis alternatim refoveatur que (pro et) ut integritas
mutuae dilectionis, idest socialis amoris sic, in tali modo maneat,
idest permaneat inter eos ut scilicet ros, idest amor primaevi temporis
sit instillans, idest continuo infundens vel inguttans, in medio autem
temporis sit inundans, idest effluens, vero (pro sed) amor ille
socialis existat inebrians, idest satians et replens in fine. Vult
dicere Boetius: talis sit amor inter eos sicut ros qui primo
instillat, secundo inundat, tertio inebriat: sic quoque amor eorum in
dies excrescat. Notandum, quod socius hic de quo Boetius in littera
loquitur, non dyscolus non bilinguis neque crudelis fore debet, sed
ille de quo Seneca loquens ait: nullius boni possessio jucunda est
sine socio. Qui certe conditiones proprietatesque quas fidelis amicus
in se habere debet juxta illud, amicitia sublata tollitur omnis
jucunditas ab hac vita. Quarum prima est quod sui et consocii idem
nolle idemque velle existat: de quo philosophus octavo politicorum:
amicorum idem nolle et velle est; et Tullius contra Salustium:
amicorum est, si veri amici fuerint, idem velle et idem nolle: amicus
et enim est alter ego. Secunda est mori pro socio: de quo Varro in
sententiis: pro amico saepe mori contingit. Tertia inseparabiliter
consocio adhaerere: de quo sextus Pythagoricus: amicus minime erat
ille qui pro amico aliquando nisi mors interveniat separatur. Quarta
est noxia praecavere: de quo Apulejus Platonicus libro de politico et
civili: socius vulpinus est qui socio suo non praecaverit a periculo et
delicto. Perfectus ergo socius est qui socio suo circumspectiones
adhibet et cautelas. Notandum: Boetius appellat fortunam nubilam,
idest obscuram sive caecam: depingebatur enim fortuna antiquitus caeca
quoniam ex improviso accedit et recedit, vel quia caecum reddit hominem
extollendo eum in prosperis et deprimendo in adversis. Et eadem pene
verba sunt in de consolatione, libro primo, metro primo, cum inquit:
nunc quia fallacem mutavit nubila vultum et cetera. Nota,
teter-tra-trum, idest niger vel ferus: sic in cantico: tetrum chaos
illabitur. Quid enim dulcius et cetera. In hac parte Boetius ponit
utilitates quae ex conquisitione socii fidelis oriuntur, dicens: quid
enim dulcius, idest jucundius est, quidve praeclarius, idest
lucidius, quid quoque melius, subaudi, hoc sociali amore atque
consortio? Quasi dicat: nihil. Et rationem hujus subjungens ait:
quoniam nulla adoptio, idest conjunctio amoris praestantis, idest veri
et perfecti praestat, idest admittit finem, idest terminum favoris,
subaudi, sed in aevum est duratura. Et tunc antipophorizando et
cuidam tacitae quaestioni respondendo dicit: posset enim quis dicere:
supra proxime dixisti quod mutua inter socios debet esse
quaestiuncularum certatio: verum si haec certatio quamdam invidiam
ingesserit, numquid haec socialis nexus erit dissolutiva? Ad hoc
respondens dicit, quod si invidia secundum quid imperfecta evenerit in
discendo, haec certe gratuita est quoniam est intellectus acuitiva;
quare societatis hujusmodi nullomodo destructiva: si vero simplex,
idest perfecta invidia irrepserit, quod in vera societate, haud
quaquam contingere fas est, haec certe est consumptiva proprii
auctoris. Notandum: Boetius in littera praetendit talem rationem.
Illud cujus favor et tranquillitas in aevum est duratura illo nihil est
lucidius: amor verus socialis est hujusmodi; ergo et cetera. Major
nota: minor patet in littera. Notandum, circa hoc quod dicit,
invidia simplex proprii auctoris est consumptiva, inter omnia vitia
minus excusabilis est invidia quoniam virtutum semper est impugnativa:
hinc Tullius in rhetorica: virtutis comes est invidia: et item
alius: semper virtutes invidia sequitur, feriuntque summos fulgura
montes. Hoc vitium Daemones habent humanae invidentes proli, quorum
filii perditionis sunt homines mundi, alterius bonum proferre
dolentes, quibus mox est omne proximorum appetere dicentes illud
Ovidii primo de arte: fertilior seges est alienis semper in agris,
vicinumque pecus grandius uber habet. Cujus quidem vitii rabiem acerbi
livoris, ut Claudianus ait in majori, nulla quies placare potest
praeterquam auctor proprius. Et inde Horatius in epistolis: invidus
alterius rebus marcescit opimis, invidia Siculi non invenere tyranni
majus tormentum. Quoniam, ut in littera Boetius ait, proprii
auctoris consumptiva est. Cum autem mei parentis et cetera. In hac
parte Boetius supradicta exemplo a seipso accepto confirmat dicens:
cum providentia mei parentis misisset me Athenas ad has scholas
universales Graeciae ob causam studii, promittens ut assolet
(parenthesis est), idest ut fieri solet, consolari me, supple,
Boetium ejus alloquio, idest ejus litteris paucis diebus, idest infra
paucos dies, ego Boetius inveni Athenis unicum custodem et ducem
vitae meae, nomine Favonium, denominatum scilicet non a vento
Favonio sed a favore, idest amore. Hic nempe Favonius cum
inspexisset primo me, supple, Boetium fatigatum, idest fessum
itinere, et vidisset me considerantem, idest meditantem diversa,
atque inspexisset me suspirantem creberrime, idest saepissime, tandem
quaesivit cujus essem, idest cujus gentis, que (pro et) adduxit me
secum consolans me curialiter, et hoc dico inquirendo breviter si ob
studii causam illuc scilicet Athenas venissem, et cujus facultatis,
supple, si dives aut pauper, cujusque professionis, idest scientiae,
ostendendo mihi Boetio post triduum, idest post tres dies nomina
vicorum Atheniensium atque confraga, idest tortuositates angiportorum
illorum vicorum strictorum ubi scholae stabant atque scientiae
exercebantur, ut quidam sentiunt, vel confraga, idest clamores aut
loca clamorosa angiportorum illorum portuum vel vicorum. Cape
quodlibet dicit. Hic demonstrative loquitur: hic, idest in hac parte
vigent, idest docentur praesagia, idest futurorum praescientia
Chaldaeorum (harum gentium) qui plus ceteris divinationibus
insistebant: hic, idest in hoc loco viget non latens immo famosa
gloria Ptolomaei illius astrologi: hic, supple, viget sincera
veritas Aristotelis: et bene sincera quoniam qui ab Aristotele
recedit a veritate quoque recedit (Commentator): hic, supple,
viget probata divinitas, idest divina sapientia Platonis. Hic nempe
Plato tanta de divinitate docuerat ut et divinus appellari mereretur.
Hic, idest in alio loco, scilicet viget concretio, idest rationum
compilatio Zenonis illius philosophi, rationum inquam quibus
quadraturam circuli nitebatur comprobare. Peribonii quoque illius
magistri dilectio, idest doctrina quam de dilectione conscripserat,
supple, viget: hic, scilicet alio loco viget promissio Pythagorae
hujus philosophi Italici qui primitus animas invenit fore immortales et
de aliis corporibus transire promittebat, dicens, primo se fuisse
Euphorbium. Secundo Talidem. Tertio Hermothymum. Quarto
Pyrrhum. Ultimo Pythagoram: et hanc opinionem secutus Ovidius
methamorphoseos libro decimoquinto de Pythagora sic inquit: ipse ego
me memini Trojani tempore belli, Pantoides Euphorbus eram, cum
pectore quondam haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae. Et
Horatius in carminibus: habentque Tartara Pantoidem iterum jam Orco
demissum et cetera. Et hoc volens Boetius inquit, Pythagorae
promissio. Homeri Ilias, supple, viget hic, hoc est doctrina
Homeri quam de bello Trojano confinxerat: et hic viget labor,
Theseos, idest illius oratoris: hic quoque vigent theoremata, idest
regulae et propositiones geometricales Euclidis hujus philosophi atque
geometrae. Notandum: theorema diligens et aperta verborum descriptio
vel regula est, inde regulae geometrae theoremata quasi apertiones
dictae sunt; sicuti haec, omne totum est majus sua parte, similiter
si ab aequalibus aequalia demantur remanentia erunt aequalia. Hic
vero, supple, vigent axiomata, id est sophismata michasi hujus
philosophi quae de musica ediderat. Notandum: axioma secundum
Huguitionem concatenatio loquendi dicitur sicut sunt sophismata.
Papias vero dicit quod sunt proloquia et maxime propositiones in
Topicis. Hic autem, supple, vigent aporismata (alia littera habet
porismata, et verius) idest apertae probationes: et dicitur a
porus-ri quod est apertio quaedam: daretis illius historiarum
Trojanarum scriptoris qui animam post exutum corpus solam umbram fore
asserebat. Hic quoque vigent scrutinia, idest inquisitiones
Hippocratis illius medici: et bene inquisitiones Hippocratis
documenta nominat quoniam per multas inquisitiones et experimenta in
artem operativam medicinalem deventum est. Hic idest in hoc loco,
supple, viget efficacia, idest vigor Areopagi, idest vici ubi
scholae philosophorum consistebant, a quo vico et Dionysius sanctus
Areopagita dictus est. Et dicitur ab ares quod est virtus et pagos
quod est villa quoniam in vico illo scientia de natura discebatur. Que
(pro et) peritia, idest sapientia legum viget hic; et proprie juris
peritia dicitur et jurisperitus. Post haec convertens se ad publica
spectacula, ostendendo ex ordine sibi singula, inquit: hic est
confusa gloria, idest inanis hippodromii illius loci quo probantur equi
ad luctam. Et dicitur ab hippos quod est equus et dromos Graece quod
cursus sonat: inde hippodromus, idest locus quo equi cursu probantur.
Vel secundum alios hypodromii, idest loci deambulatorii, supple,
supra quem homines ambulant: et componitur ab hypo quod est sub, et
dromos curvitas: vel ab hyper quod est supra et dromos cursus, quia
desuper homines currunt et ambulant, quoniam sunt arcus deambulatorii
palatiorum. Unde dicitur in legenda sancti Sebastiani: tunc jussit
eum in hypodromio palatii tamdiu fustigari et cetera. Unde:
hypodromique decus parcit: locus hic sit duodenus. Victoria circi
illius loci viget hic. Palaestra, idest locus luctae viget hic, et
fulminatio idest jactio cestus hujus instrumenti, viget hic. Est enim
cestus-us-ui corium cum plumbo infuso quo manus suas pugiles muniunt,
et seinvicem caedunt. Et dicitur vulgari vocabulo plumbata. Elatio,
idest elevatio missilium, idest telorum viget hic, exclamatio nautarum
viget hic: choreae, idest ludicris saltationisque conventio viget hic
et cetera. Cum ergo haec et multa alia et cetera. In hac parte
Boetius postquam ostendit quomodo Favonius ipsi cuncta quae Athenis
publica forent, ostendit atque diversas philosophorum sectas,
quibusque in locis studia sua exercebantur monstravit, hic consequenter
subjungit quomodo Favonius ipse Boetium instruit quo studio atque qua
manerie in his atque circa quaelibet gerere debet. Et dividitur in
duas partes. Nam primo dat ei plura documenta. Secundo circa ea
omnia quoddam notandum subjungit, ibi, non est autem digna. Prima in
duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo Boetius ponit tempus
ipsum in quo Athenis studuit, ibi, fideliter et cetera. Et dicit:
cum mera liberalitas Favonii supranominati intimasset, idest
demonstrasset mihi haec omnia supradicta atque alia plurima quae forte
brevitatis causa silentio praeterivit, quaesivit, supple, Favonius a
me Boetio quaenam esset mihi facultas, idest rerum copia, que (pro
et) interrogavit cui disciplinae intentio meae mentis esset promptior:
tandem omnibus sibi per ordinem responsis quoddam memoria dignum
amicis, idest amicabilibus auribus instillabat meis. Et hoc primum
documentum est quod sibi tradidit: scilicet ut parcitati pecuniae
semper diligenter insisteret; non quidem illi parcitati quae
prodigalitati opposita est, sed mediocritati. Et rationem subjungens
dicit: dilapidare, idest inutiliter expendere commissa, supple, a
parentibus consentaneum, idest consonum est pudori: quasi dicat:
pudor est commissa stulte inutiliterque expendere, et cogente, idest
urgente necessitate repatriare confusus pudore. Deinde secundum
documentum subdit, dicens: idem etiam Favonius propalavit aliud non
exorbitans, idest aberrans vel devians a rationis via: hoc scilicet ut
si ego Boetius insererem, idest immitterem me disciplinae alicujus,
scilicet magistri, quod respicerem prius bene et maturo consilio
conquirerem si magister ille obediret bonis et sanctis moribus, atque
polleret, idest resplenderet titulis, idest insigniis liberalium
artium, atque si ipse magister indulgeret, idest vacaret promotioni
suorum scholarium, et hoc remota omni negligentia, inquirerem et
prospicerem cujus perfectionis esset atque per triduum eum audirem
cunctaque considerarem, ut si bonus esset non discederem ab eo licet
balbutienti, idest male loquenti: vel si caecitas, idest ignorantia,
scilicet magistri illius existens noverca, idest contraria subtilitatis
detineret aures stultorum, idest indoctorum simulacro, idest
fictione, falsa similitudine, efficerer retrogradus sic ut eum
dimitterem, supple, admonuit Favonius. Hinc quoddam notabile dictum
his adjiciens inquit: siquidem (pro certe) malo, idest magis volo
deliniri, idest edoceri fructu, idest doctrina balbutientis licet
taediosa, idest taedium ingeneret, quam gloriari dulcore, idest ficta
dulcedine seducentis, scilicet decipientis caecitatis, idest
ignorantiae. Notandum, Boetius prospiciens prodigalitatem
scholaribus sicuti et cuilibet nimium esse damnosam atque in miseriae et
egestatis interitum atque tandem pudorem, atque fabulae nedum notis sed
et ignotis inductivam, summopere parcitatem hoc est liberalitatem quae
in modestia et temperantia consistit, commonet amplectendam, consilio
Catonis qui his versibus quasi idem praecepit: ne tibi quid desit
quaesitis utere parce, utque quod est serves, semper tibi deesse
putato, sume cibum modice, modico natura fovetur. Notandum, circa
hanc partem ubi dicit prius diligenter inspicerem et cetera. Libros
evolvere seu legere pro studio non sufficit, sed doctores idoneos
audire congruit. Si quis ergo doctus fieri cupiat, doctum virum
eligat, cum doctorum insufficientia viam disciplinae claudat: doctum
inquam illum Varrone consule elige quem magis mireris in suis quam in
alienis: nil enim magnificum docebit qui a seipso nil didicerit: quod
etiam Boetius ipse in inferioribus attestans ait: miserrimi quippe
ingenii est uti inventis et non inveniendis. Nota, circa hoc quod
dicit: malo siquidem balbutientis et cetera. Nemo secundum exteriorem
apparentiam quam natura sibi indidit aspernendus est, quando ignoratur
virtus intranea, auctoritate Ecclesiastes secundo: non laudes virum
in specie sua neque spernas hominem in visu suo: et Cato moralis:
corporis exigui vires contemnere noli, consilio pollet cui vim natura
negavit. Unde Horatius: ne reputes viles in parvo corpore vires,
ingenio plenus qui viribus extat egenus. Interdum enim pretiosiora
sunt parvi corpusculi vascula uti gemmae lapillique testantur. Sic
etiam quod sagax natura balbutienti linguae vitio subtraxerat quandoque
consilio atque intelligentia uberiore resarcit. Inde vulgare hoc:
meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta verba blandientis.
Nota: balbutientis in superioribus expositum est capite secundo, in
ea parte cum de violentia agebatur. Simulacrum imago vel effigies
dicitur; et dicitur a simulo-as quasi rem aliter ostendens quam sit.
Feliciter autem his et aliis secretis et cetera. In hac parte
Boetius ostendit quanto tempore post superiorem instructionem Favonii
Athenis in continuo studio permanserat doctrinis philosophorum
insistendo, dicens: ego Boetius instructus, idest informatus his,
supple, praedictis et aliis secretis, subaudi ab ipso Favonio,
convalui, idest permansi Athenis annis duobus de viginti: elegantia
est, idest annis decem et octo qui sunt viginti demptis duobus,
anhelans, idest intendens semper ad fastigia, idest summitates boni,
idest virtutis et scientiarum: quidquid etiam mali, scilicet aut
egestatis, aut penuriae, aut etiam opprobrii expertus fui, idest
passus fui. Et inde quoddam subdens proverbium inquit ex his: ille
enim non est dignus acumine dulcoris qui nequit inviscari, idest
irretiri gravamine amaritudinis, juxta illud: dulcia non meruit qui
non gustavit amara. Et sequitur, quorum philosophorum documentis
atque institutis tanto tempore invigilavit, dicens: et ego Boetius
adhaerens semper institutis atque traditionibus Herodiani illius
philosophi atque Aristotelis illius philosophi, commendavi menti meae
scintillulas, idest documenta et traditiones aliorum philosophorum et
cetera. Notandum, quod Herodianus summus fuit ille grammaticus
Atheniensis, uti quibusdam visum est; quem et Apollonium Priscianus
insecutus est: fuerunt enim illi duo ut Priscianus ipse in majori
testatur, excellentissimi apud Graecos grammatici. Sed de
Aristotele atque ejus laude satis in superioribus dicta sunt cum de
logicis institutis pertractatum est; similiter quid fastigium sit,
ibidem dictum est: quare ibi videas. Ne paupertatis facultati
praesentis operis et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus
capituli; in qua postquam Boetius determinavit de sagaci scholarium
provisione, et hoc quo ad eos qui rerum copiis praestant atque
necessariis omnibus pleno cornu abundant, nunc vero facit hoc idem de
his qui paupertate gravati quotidianum victum labore atque industria
procurare coguntur. Et dividitur haec pars secunda in quatuor partes.
Nam primo promittit paupertati ipsi consulere atque documentis quo ad
possibile fuerit obviare. Secundo plurima enarrat quae ut plurimum
scholaribus penuriam atque egestatem inducunt; et hoc ideo ut facilius
remedia in contrarium subministret. Tertio contra quodlibet
praedictorum consilium administrat. Quarto ex his omnibus qua manerie
perferenda paupertas existat concludit. Secunda, ibi, cum etiam.
Tertia, ibi, parentum detestabilis. Quarta, ibi, sit ergo tuta
paupertatis. Et primo dicit: nos Boetius dignum duximus committendum
examini, idest declarationi illud quod commune est naturae cunctorum,
et hoc ne simplicitas paupertatis deroget facultati praesentis operis
atque desperatio confundat atque ne desolatio affligat: quasi diceret:
sunt plurimi qui forte ob inopiam atque expensarum carentiam studio
vacare despiciunt, atque sic quod natura donaverat egestate atque rerum
penuria depravatur: ne quemquam paupertas haec ab hoc sancto proposito
subtrahat, nos Boetius duximus dignum et rationi consonum paupertati
scholarium quoad possumus remediis obviare. Item duco plura significat
ut hoc metro notatur. Duco desponsat reputat trahit et proprium dat.
In litera vero idem quod reputare significat, sicut in literis
scribitur: dignum duximus vobis intimandum et cetera. Cum autem
scholaris egestas et cetera. In hac parte Boetius enumerat ea quae ut
plurimum scholares in penuriam atque egestatem pertrahunt; et dividitur
secundum quod ponit partes eorum quae egestatem causant. Et dicit:
autem (pro sed) cum egestas, idest penuria scholaris procedat, idest
causetur diverso intuitu, hoc est ex diversis causis, tum scilicet
primo propter tenacitatem, idest parcitatem affinium, idest tam
parentum quam amicorum, tum, supple, secundo propter penuriam
inundantis procellae, idest fluctuantis et periclitantis miseriae
eorumdem, tum, supple, tertio propter inconstantiam juvaminis, idest
adjutorii vitrici, idest patrini vel patriastri, tum, supple, quarto
propter instantiam germanae nubilitatis, hoc est propter desponsationem
sororis, tum, idest quinto propter injuriam, idest negligentiam
militiae, idest dominationis primogeniti, tum idest sexto propter
versutiam, idest pravitatem atque deceptiones adustionis familiaris.
Cum ergo supradicta omnia sint quae plerumque penuriam scholarium
procurent, nos Boetius dignum duximus, idest reputavimus
consulendum, supple, scholarium inopiae generali stemate, idest
discendi ordine. Nota: vitricus patrinus vel patriaster est,
scilicet qui uxorem ex alio viro filium vel filiam habentem duxit: et
corripit penultimam. Unde Ovidius de remediis: vitricus et gladiis
et acuta dimicet hasta. Noverca autem est quae maritum ex alia uxore
filium vel filiam habentem duxit, quas ut plurimum injustas dicimus:
unde quidam: gaudet in afflictos saevire noverca potestas. Parentum
detestabilis et cetera. In hac parte Boetius post enarrationem eorum
quibus scholaribus ipsis ut plurimum paupertas immittitur, nunc remedia
ad quaelibet opportuna subjungit. Et dividitur in sex partes,
secundum sex remedia sex causis paupertatem inducentibus appropriata.
Secunda, ibi, inundantis. Tertia, ibi, obsequio. Quarta, ibi,
Germanici festivantis. Quinta, ibi, germanae nubilibus. Sexta,
ibi, tenacitatis industriae. Ponit ergo primo remedium contra primum
quod est parentum tenacitas; quae quandoque tanta existit, ut etiam
nisi arte et obsequio flecteretur, filios in extremam labi permitteret
egestatem. Cujus tenacitatis moderamen Boetius scholaribus ministrans
his inquit verbis: detestabilis, idest odiosa atque adunca, idest
amara tenacitas: et bene adunca ex similitudine dictum est: aduncum
enim curvum sonat: unde curvum se praebet quod aduncum crescere debet.
Avaritia quoque nimia sua inflexibilitate et tenacitate merito curva
dici debet: unde adunca tenacitas, idest avara parcitas parentum
permollitur, idest dulcescit et flectitur instantia, subaudi multa,
precum, idest supplicationum que (pro et) dulcescit et permollitur
taediosis verbis, subaudi deprecativis frequenter geminatis et ex
consequenti nimia replicatione taedium ingerentibus; et plerumque,
idest saepe, supple, tenacitas ipsa parentum dissolvitur affatibus,
idest ornatis et politis persuasionibus filiorum que (pro et)
delinitur, idest permollitur fletibus tempestivis, supple, pro loco
et tempore, atque quandoque tenacitas ipsa excitatur fallacibus, idest
falsis promissis, similiter dissolvitur interdum munusculis, idest
donis affectuosis, idest affectatis, etiam perforatur, idest
ingreditur saepius adulatione, idest blandimentis, et hoc si
tempestiva fuerit, supple, loco et tempore atque congrua manerie.
Quod si minus, idest non fuerit subaudi, tempestiva ipsa adulatio,
certe tenacitas ipsa solidatur in poenis, et insuper tenacitas ipsa
parentum penitus destituitur monitu, idest persuasione exemplari,
idest exempla adducente, licet (pro quamvis) etiam fuerit
adamantina, idest avarissima: per similitudinem dictum est: sicut
enim adamas ferrum attrahit, sic quoque parcus et avarus continuo rebus
non habitis insistit. Similiter quoque tenacitas parentum etiam
excitatur, idest commovetur saepius rogatibus, idest intercessionibus
aliorum, scilicet amicorum. Notandum: scholares ipsi circa parentes
et amicos tenaces et parcos qui difficile flecti queunt sicuti gutta
circa lapides durissimos se habere debent: respiciant enim non vi casus
atque ponderis guttam cavare lapidem, sed assiduitate et instantia:
sic etiam parentum parcitas, licet non una sola instantia flecti atque
deliniri possit, ipsa saltim nunc decies immo pluries geminata valeat
deliniri. Quod si huic assiduitati et instantiae ars affuerit, certe
in melius opus prosperabitur: nam, ut inquit Pamphilus: ars animos
frangit et fortes diruit urbes, arte cadunt turres, arte levatur
onus. Et item Ovidius de arte: arte citae veloque rates remoque
reguntur, arte levis currus, arte regendus amor. Notandum: secundum
Thomam secunda secundae, quaestione centesima decima quinta: inter
placidum adulatorem et blanditorem hoc interest: placidus enim ille est
qui sola intentione delectandi loquitur. Sed blanditor intentione
lucri consequendi. Adulator vero communiter utrisque attribui solet:
verum tamen est quod unum pro reliquo apud auctores saepius repertum
est. Inundantis procellae penuriae et cetera. In hac parte Boetius
ponit secundum remedium contra secundum quod est parentum inopia atque
paupertas. Et duo facit. Nam primo remedium ponit. Secundo quoddam
circa hoc remedium commodius subnectit, ibi, cavendum est enim. Et
dicit, quod si parentum torqueat egestas, contemperandum, idest
consulendum est penuriae, idest miseriae inundantis, idest abundantis
vel periclitantis et fluctuantis procellae per incrementa, idest
augmenta laboris, videlicet scripturando, idest scribendo, alia
litera habet scriptitando: trituras, idest messes colligendo; et
dicitur tritura a tero, quia teritur in area. Areas, idest domorum
et aliorum locorum planities, mundando, similiter serviendo ad
tempus. Sed tamen inter omnia haec nos duximus, idest reputavimus
dignum inhibere, idest cohibere et reservare stimulum, idest puncturam
necessitatis, idest indigentiae, subaudi, Scriptura: et hoc si
facultas, idest ars ingeniosa coegerit, idest impulserit motum
voluntarium, idest ipsam voluntatem, supple, ad hoc faciendum.
Notandum: paupertas hujusmodi de qua in hoc secundo remedio
intenditur, etsi supra vires intendatur, patienter tamen sufferenda
est, exemplo majorum nostrorum qui paupertatem placidam atque acceptam
ob amorem philosophiae in dies excoluerunt. Sic Diogenes
philosophus, ut refert Seneca, paupertate gaudere voluit,
paupertateque potentias saeculi superare. Erat nempe Alexandro omnia
possidente potentior, cum plus esset quod iste nollet accipere quam
quod Alexander dare posset. Usus enim solus erat, ut Hieronymus
contra Jovinianum refert, duplici pallio propter frigus. Peram pro
cellario habuit, atque clavam ob frigiditatem senectutis sustentandam.
Verumtamen quoniam natura ipsa aliquibus indiget quibus ad
philosophandum validius sustentetur, congruum est ut quod fortuna ex
rebus exterioribus assumpserat labore atque industria conquiratur; ut
sic, sicuti in superfluis natura non abundat, sic quoque in
necessariis haud quaquam deficere dignoscatur. Labores vero et
industriae quibus haec necessitas reprimitur sunt quas litera
connumerat; quibusque in remedianda egestate si perusus fueris, nullo
tibi tempore naturae commode deesse videbis. Item area locus est ad
excutiendum frumenta aptus; vel dicitur tabularum aequalitas vel
domorum latitudo: inde areola diminutivum: quocumque tamen modo
capiatur, bene in proposito applicatum puta. Cavendum est tamen ne
delitiosus et cetera. Hic Boetius circa proximo dictum remedium
quoddam notabile observandum subnectit; et dividitur in duo. Nam
primo facit quod dictum est. Secundo exemplo dicta explanat, ibi,
Glebeonis nequitia. Et dicit Boetius quod in his supradictis, et
praecipue in scribendo, summopere cavendum est ne appetitus
delitiosus, idest voluptuosus et luxuriosus tam ea luxuria quae in
ornatibus est quam ea quae in comessationibus atque coitu consistit
juxta satyricorum partitiones quaecumque tamdem sit, cavendum est ne
mentem scholaris excitet, idest commoveat, supple, ad aliquod turpe
peragendum atque sic enervet, idest extrahat funditus et eradicet
lucrum sirenosum, idest attractivum et deceptorium. Cavendum quoque
est ne adulatio, idest blandities prodiga, idest larga quo ad excessum
que (pro et) raro fidelis defraudet, supple, mentem scholaris:
quasi dicat: cavendum est ne adulatione et fictis oblectamentis
scriptorum tanto inviscetur, ut sic studio se posteriorem constituat:
que (pro et) summopere caveatur ne sinistra, supple, manus, hoc est
infidelitas familiaris ebibat, idest subtrahat visu vel auditu,
quicquid, idest omne illud quod permollitur, idest lucratur dextra,
idest labor et fidelitas scribentis. Notandum, circa litteram, tria
sunt mala quae principaliter scholares sicuti et quemlibet ab abusu
conquestorum terrere debent. Primum est spiritualium bonorum
contemptus qui abusum hunc consequitur, uti patet de Esau, Genesis
vigesimoquinto, qui pro lentibus primogenita vendidit omnia. Secundum
est paupertas usque ad mendicitatem: hoc patet in filio prodigo,
Lucae decimoquinto: qui post dissipatam substantiam ad tantam penuriam
devenit quod cupiebat replere ventrem de porcorum siliquis, sed nemo
illi dabat. Tertium est rapinae peccatum: et hoc tangit Cato cum
dicit: utere quaesitis sed ne videaris abuti. Qui sua consumunt cum
deest aliena sequuntur. Notandum circa hoc quod dicit syrenosum
lucrum. Syrena vel Syren monstruum marinum est quod dulcedine sui
cantus nautas ad se trahit et submergi facit: hinc a sirem, idest
tractu dictum est. Sic quoque lucrum dulcedine sua homines ad se
attrahit atque tandem attractos in Gehennam perducit: quare dictum
est: pecunia tua tecum sit in perditionem. Bene ergo lucrum syrenosum
dicitur, idest attractivum et dolosum. Glebeonis nequitia non
obstante et cetera. Hic Boetius exemplum praedictis subnectit,
dicens: quantumcumque et incommodum discendi et virtutis decrementum
nequitia Glebeonis (illius scholaris), non obstante gratia, idest
favore parentelae, idest parentis mei qui sibi gratiosus extitit,
contulit, supple, ut statim subjungetur, mihi Boetio militanti,
idest studenti sub Herodiano, idest sub ipso magistro. Nihilominus
nos Boetius deficiente nobis plerumque, idest interdum igniculo,
idest adjutorio paterni census dignum duximus mitigare more, idest
remedio praetaxato, idest praemisso, moerorem, idest tristitiam
paupertatis, aliquid imprimendo, idest scribendo; arbitrantes
tutius, idest securius degere nos invitum, scilicet in labore et
paupertate quam arripere itinera longi laboris repatriando. Deinde
Boetius incommoda sibi a praefato Glebeone illata enumerans dicit:
sed quid? Cum nos Boetius, vitam nostram labore manuum sic ut
praefertur lucraremur, nequitia et sinistra pravitas Glebeonis
intimavit, idest notificavit affinibus, idest parentibus atque
amicis, supple, meis, imbui, idest instrui me Boetium pestiferis
sedibus, idest in cathedris pestem inferentibus scriptorum, scilicet
cathedrantium, atque intimavit me gloriari, idest quod gloriarer
diutius lucro, idest in lucro seducenti, supple, quemadmodum superius
ostensum est, quod ultra intentio, idest amor parentis existens
plerumque, idest saepius promptior ad malum, supple, opinandum de
filio quam ad bonum, evaporavit, idest evanuit et exhalavit igne,
idest ab igne intrinseco, idest ab ira incensa subordinante Glebeone
supradicto, que (pro et) supple, intentio parentis sic ut praefertur
evaporata atque quasi exhalata privavit me subsidio solito, idest
consueto, et hoc prius quam exitus, idest finis et rei veritas
probasset, idest manifestasset acta per me perpetrata: et item
amentia, scilicet parentum non declinavit immo in dies invaluit, que
(pro et) instantia precum penitus profecit in nullo. Quid amplius?
Traditio delatoris, idest accusatoris, scilicet Glebeonis remansit
notoria, idest manifesta post bimatum, idest post annos duos; sed
traditio ipsa non recessit, idest evasit inulta, idest impunita.
Notandum, quod inter vitia cetera detractionis vitium maxime odibile
censendum est, quoniam proximum lacerat atque confundit: aut enim bona
diminuit aut occulta denegat, aut falsa crimina imponit. Quas ob res
sapiens admonet Ecclesiastici vigintisecundo, ne hoc vitio
inviscatis, consortes nos exhibeamus, ne forte assiduitate sua
infamati improperium perpetiamur. Cavendum ergo summopere scholaribus
est ne talibus se associent: ut sic quod Boetio Glebeone subordinante
contigit, se a similibus poeniteant non cavisse. Item bimatus, idest
spatium duorum annorum, scilicet biennium. Et dicitur a
bimus-a-um, quod componitur a bis et annus, quasi duorum annorum et
cetera. Item delator, idest accusator, et dicitur a defero, idest
accuso. Unde secundo Machabaeorum quarto: Simon autem praedictus
pecuniarum et propriae delator et cetera. Obsequio vitrici si nequeat
consolari facultas. In hac parte Boetius ponit tertium remedium
contra tertium quod est ut plurimum egestatis scholarium procurativum,
scilicet vitricum atque avorum tenacitas. Et dicit quod si facultas,
supple, scholaris nequeat consolari, idest juvari auxilio, idest
subsidio vitrici scilicet et avorum, quid agendum? Dico quod
tenacitas horum derogetur, idest diminuetur minis, idest
comminationibus que (pro et) comminuetur, supple, quemadmodum
praemissum est tractu, idest motu tempestivo, ut (idest quemadmodum)
jocosa transactio, idest operatio, Proculi illius magistri docet.
Item derogo-as-re maledicere detrahere vel diminuere pro parte non
pro toto est (Ff. de Verb. Obl. libro Derogator.). Germani
festivantis incuria et cetera. In hac parte Boetius ponit tertium
remedium contra tertium impedimentum quod etiam ut frequenter penurias
scholaribus immittit, dicens: incuria, idest negligentia germani,
idest fratris festivantis, idest festa quotidiana prodigaliter
celebrantis mitigetur, idest castigetur eulogio, idest sermone
persuasivo, blando atque dulci, sermone inquam exemplari, idest
exemplorum pleno, que (pro et) versutia, idest astuta nequitia,
subaudi germani praefati, corrigatur admonitu, idest admonitione
propinquitatis, vel deprimatur amentia, idest stultitia, incuriae,
hoc est negligentiae. Notandum: quoniam pater filio essendi causa
est, nutriendi atque disciplinae, inter omnia quae correctioni atque
eruditioni filiorum magis proficere atque prodesse videntur sola est
personalis a tenera aetate filiorum correctio atque eruditio: nam qui
bene erudiuntur in aetate tenera, quando perfecti sunt, de facili ad
bona inclinantur. Non est tamen suae correctionis regulae nimia
feritas inferenda; quoniam licet filios corripere bonum sit,
exterminare tamen ipsos non licet: quia tunc paternalis disciplina
prodest quando clementia adest. Sed proh dolor. In hoc instanti
tempore neque disciplina neque clementia studii corriguntur: quo fit ut
quando sperant ex eorum laetari operibus, quomodolibet desolantur.
Quod si tarda atque sera tunc adhibeatur correctio, haec non arduo sed
blando solum eulogio ministretur. Item germani proprie dicuntur qui
habent eamdem matrem sed diversos patres, quasi ab eadem genitrice
manantes: dicuntur tamen etiam qui eundem patrem et matrem habent.
Item eulogium expositum est supra ubi de sophistria agebatur.
Germanae nubilibus annis affini et cetera. In hac parte Boetius
ponit aliud remedium contra quintum impedimentum paupertatis scholarium
inductivum, quod est sororis nubilitas: et dividitur in tres partes.
Nam primo remedium ponit cum causae subnectione. Secundo contra eos
invehitur qui ob incuriam pudori castitatis non indulgent, ibi, o
quam. Tertio quoddam exemplum circa praedicta subjungit, ibi,
obtemperandae. Et dicit primo; quod si scholaris in penuria existat
atque tempus nubilitatis germanae, idest sororis propinquum sit, debet
supersedere pro ea vice ut sorori de matrimonio provideatur, quoniam
germanae, idest sorori affini, idest existenti proxime nubilibus
annis, idest annis pubertatis qui anni ad nubendum habiles sunt,
obtemperandum est, idest succurrendum est quantocius, idest valde
cito. Et rationem subdens dicit: et hoc ideo ne primula rosa, hoc
est virginitas ipsa carpatur, idest auferatur (et proprie fructuum
est) indigno pollice (transumptive positum est), idest indigna manu
et indigno amatore, per vitium incuriae, idest negligentiae.
Notandum, circa hoc quod dicit, primula rosa. Virginitas ipsa nomen
honorabile est: quare non immerito rosae comparatur, non quidem
simpliciter sed honorabilius, scilicet si bonis operibus illustretur:
nam in Evangelio virgines quinque fatuae leguntur, quare ex sua
virginitate introitum ad januam caelestem meruisse non creduntur.
Pulchrum ergo est esse virginem, sed pulchrius multo si cum
virginitate operibus floreant sanctis, nunc orationi, nunc meditationi
sedulo mentem exponendo; his enim, Hieronymo ad Eustochium teste,
virgines debent esse occupate. O quam sororis commendanda est pudoris
et cetera. In hac parte invehitur contra eos qui ob negligentiam
castitati non praevident; et dicit: o quam commendanda est professio,
idest observantia pudoris sororis, que (pro et) quam dolenda est
commissio contrarii, scilicet impudicitiae. Dolenda inquam veluti
resecatio, idest praecisio pulpae (illius carnis) superflue
deturpantis vultum pudore. Notandum: Deus naturaliter in mulieribus
verecundiam posuit ut ipsae ad peccatum et impudicitiam provocare
formident: quod attendentes antiquorum plurimae intactae secundum
carnem vivere cupientes prius mori maluerunt, quam virginitatis florem
foedo commaculare accessu. Nec solum Christianorum gloria exemplis
harum referta est, sed et Paganorum Christum prorsus ignorantium.
Sic apud Valerium maximum Graeca quaedam Hippo vitam perdere maluit
quam pudicitiam deturpare: sic et Pelagia: quae, ut refert
Ambrosius cap. tertio de virginitate, cum esset annorum quindecim,
et praedonibus circumseptam se videret, matre absente suisque sodalibus
in aquam se projecit, malens mori quam violari: sic quoque Romanorum
Lucretia quam in epitaphio Ovidius his versibus commendat: cum
foderetur gladio castum Lucretia pectus, sanguinis et torrens
egrederetur, ait: testes procedant non me favisse tiranno, ante virum
sanguis spiritus ante deos, quam bene producti pro me post fata
loquentur, alter apud Manes, alter apud superos. Et licet haec viro
nupta fuerit, maluit tamen gladio occumbere quam suam pudicitiam
alterius commaculare toro. Est ergo summe commendanda sororis
pudicitia, atque impudicitia quomodlibet condolenda. Obtemperandae
germanitatis insignia et cetera. In hac parte exemplo quodam superiora
corroborat; exemplo inquam a Simmaco iconomo accepto, qui pro
maritanda sorore omnia bona tradidit: quasi dicat: sic et a scholari,
ut sororis convalescat pudicitia atque justo matrimonio combinetur,
patienda atque supportanda pro tempore est penuria, ne forte, ut supra
dixerat, virginitas alieno atque indigno viro maculetur. Dicit ergo:
non est committendum silentio, idest non est tacendum, Symmachum
iconomum filium secundi Theophrasti (illius hominis) supple, quanto
amore atque fidelitate se habuerit erga sororem suam Helisiam
matrimonio collocandam, et hoc ob insignia temperandae germanitatis.
Qui scilicet Symmachus utroque parente ingresso viam universae
carnis, hoc est mortuo utroque parente (et est elegans satis
locutio), maritavit constantiam, quoniam ut sequitur jam, pro maxima
infamia extitit germanae, idest sororis, imminentis, idest jam
machinatae infamiae, beneficio dotis, que (pro et) supple, idem
Symmachus commendavit se meatibus fortunae in totum: quasi dicat:
totam facultatem Symmachus ipse sorori dotem constituit, nihilque plus
retinens meatibus se fortunae commendavit. Sed quid ultra? Marito
sororis, scilicet Helisiae surrepto a naufragio, Helisia
insequitur, idest undique sequitur fratrem suum Symmachum in multis
serviendo, que (pro et) Helisia ipsa ministrabat fratri Symmacho
quasi ad inopiam devento, cuncta necessaria simulacro, idest
similitudine meritorum hoc est in recompensam ministratae dotis: namque
(pro quia) cum deesset facultas ut amplius fratri nil ministrare
posset, exponebat, scilicet Helisia secretius florem propriae carnis
illecebris, idest lusibus atque delectationibus venereis, scilicet ut
vitam fratri lucraretur. Ipsa nempe maluit, idest magis voluit
succumbere vitio incuriae, idest luxuriae, quam disrumpere foedus,
idest amorem fraternae constantiae se, scilicet Helisia, viva
permanente: neque etiam ipsa Helisia permansit retrograda ab
inceptis, scilicet praemissis, donec et quousque terminavit inchoata
fine idoneo, idest decenti: quasi dicat: Helisia haec et similia
intantum exegit atque his omnibus institit quousque fratrem a suis
miseriis prorsus liberavit. Notandum, circa hoc quod dicitur
Symmachum iconomum: hoc enim forte sibi nomen fuit, vel quoniam
dispensator extitit: iconomus enim vel oeconomus (et verius) qui
pecuniae frugum et omnium quae possidentur est dispensator. Inde
oeconomus-ma-mum, Xenophontis pulcher liber est, qui nobis
gubernationem villae vel dispensationem universae domus Tullio
interpretante designat. Tenacitatis industriae et cetera. In hac
parte Boetius sextum et ultimum remedium contra sextum impedimentum
paupertatis scholarium inductivum ponit. Et dividitur in duas partes
secundum duo remedia. Secunda, ibi, numquid sub his et cetera.
Primo dicit quod si domestica fuerit consumptio facultatis atque
penuria imminens, quid agendum? Succurrendum inquam et huic
domesticae adustioni, idest paupertati, rudimento, idest documento
industriae, idest astutiae, et cautela tenacitatis, idest
parcitatis, subaudi, ne scilicet cuiquam pecunia mutuetur. Et hoc
ideo ne diligentia pecuniae mutuatae, idest praestitae infundat, idest
immittat bilem, idest iram (bilis enim pro ira saepe posita est), ut
haec etiam superius exposita sunt ve (pro vel) supple, ne diligentia
conferat causam conflictus, idest tribulationis pugnae vel dissensionis
alterius rei. Deinde secundum remedium subdens, dicit: quod si
scholaris hoc agere minime possit quin oporteat ipsum pecunias suas
mutuo dare, quicquid tunc fiat, cum, supple, hoc necessarium
fuerit, caute considerandum est sub his, idest in his praestationibus
ne pusilla, idest pauca et modica tenacitas rerum in posterum
obstipet, idest inclinet vultum indicio, idest signo ruboris, idest
verecundiae; et dico ruboris, quoniam sicut mors palloris, sic
verecundia ruboris est causativa. Vult dicere Boetius: cum ipse
scholaris necessario pecunias suas praestare cogatur: caveat tamen
rebus suis ut aut fide jussore aut pignore securus existat. Et non
obstante quanto modica fuerit mutui copia, quoniam plerumque, idest
saepius fortiora tabulata, idest aedificia dignoscuntur ruere laesione
unius scintillulae (diminutivum pro scintilla parva). Notandum:
Boetius in hac parte summopere dissuadet pecuniarum praestationem atque
mutui dationem, cum ad hoc tam divina quam etiam humana obligamur
lege, quam ob rem etiam a Catone jam lege consultum est, mutuum da:
sed Boetius contra. Quid tamdem respondemus? Respondetur: licet ea
ita sint ut proximo indigenti ad mutui praestationem legibus tam divinis
quam naturalibus teneamur ut necessitatibus suis charitative his
mediantibus consulamus, Boetius tamen respiciens plerumque ex
hujusmodi praestatione lites et discordias exoriri, juxta vulgare
illud, si rem concedas non rehabebis. Si rehabebis, non tam cito.
Si tam cito, non tam carum. Si tam carum, vere perdes amicum, hinc
Boetius admonet hanc mutui praestationem summopere denegandam, ne
occasione beneficii maleficium ingeratur, ut in exemplo proxime
sequenti clare videtur. Quid de calvo milite luce sapientiae et
cetera. In hac parte Boetius circa hoc ultimum remedium ipsius
paupertatis quae aliquando ex mutui datione contingit exemplum ad suum
documentum corroborandum de calvo milite subjungit, dicens:
cognoscatur, supple, exemplo quid canities, idest antiquitas senserit
de calvo milite, praedito, idest nobilitato luce sapientiae. Hic
nempe calvus miles faciendo transitum, supple, in expeditionem quamdam
in primaevo flore militiae, idest cum adhuc militia floreret, detulit
secum latenter, idest clam sub birro, idest chlamyde amphoram
quamdam, subaudi argenteam ut quidam autumant, alii luteam et verius,
prout sequitur de ollaque fictili etc. vel casu inventam fortuito vel
forte si quae necessitas ingrueret ea mediante commoditati consuleret:
quam scilicet amphoram commendavit, idest tradidit gratiae, idest
benignitati mancipii, idest famuli: sed quid? Permutato levi statu,
idest modico tempore transacto, calvus ipse elegit vicem, idest locum
alterius cohortis, idest societatis, atque convenit, supple, verbis
amicabilibus cocum de olla fictili ut eam restitueret: sed dissoluto
freno rancoris et rixae, idest jurgii, supple, inter militem calvum
atque cocum, cocus ipse preferens, idest patiens rancorem percussit
canitiem, supple, militis fictili, idest cum fictili olla sic quod
opprobriose caput militis offendit: quae canities, licet postmodum
esset decorata, idest ornata ob triumphalis militiae gloriam, hedera
(hac herba semper virenti), tamen de cetero miles ipse non potuit
revocare, hoc est reducere laesionem, idest percussionem sibi factam
in pristinum statum, scilicet prout prius fuerat, ut scilicet nulla
cicatrix permaneret, revocare inquam connexu, idest conjunctione vel
medicamine illius succi, idest herbarum, contrahendo nihilominus ex
incursu, idest jactu atque percussione fictilis amphorae probra, idest
opprobria sibi simulque stirpi, idest progeniei. Notandum: circa hoc
ubi dicitur, hedera esset decorata et cetera. Mos apud antiquos
extitit, ut poetae clariores ob dignitatis meritum atque ingenii acumen
in signum virentis memoriae atque intellectus hedera coronarentur, vel
uti praedictum est ob dignitatis meritum, vel saltim ut vapores caput
ascendere impediret: haec enim herbae hujus natura est ut humores
fumosos a stomacho ebullientes nequaquam caput ascendere permittat.
Sic apud Virgilium legitur: pastores hedera crescentem ornate
poetam. Et apud Persium: quorum imagines lambunt hederae sequaces.
Hoc autem non solum erga poetas observatum extitit, sed etiam apud
milites cum quid gloria dignum bello gesserunt, ex quo coronam vel
hederae vel lauri meruerunt. Nota: birrum est grossum vestimentum.
Et dicitur a Graeco birros. Item cohors in superioribus expositum
est. Sit ergo tuta et cetera. In hac parte Boetius post omnia
supradicta quae de egestate scholarium praemiserat, nunc demum ex his
omnibus qua manerie atque norma paupertas ipsa perferenda sit concludit
dicens: ergo, idest propter ea quae dicta sunt, scilicet tuta
facultas paupertatis sit munda, idest nullo malo livore infecta,
anhelans, idest intendens semper ad summum, sitque contenta parvo,
idest modico, scilicet quantum natura sufficit; atque sit perferens,
idest patiens viriliter, idest aequo animo ad modum sapientum qui se
habent sicut tetragonum sine vituperio incursus, idest insultus
fortunae; sitque omnibus obediens, scilicet in nullo rebellis; atque
sit prompta, idest parata famulatui, idest servitio: sit ad loquendum
tarda, quoniam in multiloquio raro mendacium deest sitque fidelis in
obsequio, idest servitio; sitque integra, idest non laesa, sed plena
amore, dulcis, idest affabilis colloquio; atque sit carens
tumorositate, idest superbia atque inflatione cordis, quoniam ejus
oppositum et omnium praedictorum non appretiatur, idest laudatur cum
eo, scilicet paupere. Deinde apostrophando cuidam tacitae respondet
quaestioni. Posset enim quis dicere, sed cum haec omnia pauper ipse
in se habuerit quae laborum sibi retributio expectanda est. Ad quod
respondens inquit: quamvis retributio, idest, compensatio laboris
destituatur a multis, tamen adoptatio amoris et favoris promerebitur,
scilicet virtute laborum paupertatis ab aliquo. Quod confirmans per
simile inquit: nonne, idest numquid contingit, idest evenit plerumque
aliquod in modico lapsu temporis quod nequivit produci, idest fieri
circulo annuo, idest anni spatio? Et hoc dico exterminantis, idest
propulsantis pro loco et negotio temporis tam adulatoris officio, quam
delatoris, idest accusatoris consortio, idest societate: hi enim
tales, prout etiam praetaxatum est, omnis mali procuratores existunt.
Notandum: circa hoc quod dicit, paupertas sit munda, idest non
infecta cupiditatibus terrenorum, quoniam huic cupiditati nihil satis
est, de consolatione secundo libro: quoniam, ut inquit Seneca
epistola septuagesima tertia: haec nihil suum esse credit, quia semper
diffidit. Qua de re non ad bona fortunae, sed ab summum bonum semper
anhelet paupertas: in eo nempe omnis satietas est atque appetitus
nostri complementum. Sit ergo parvo contenta, quoniam non rerum
cumulus, sed sufficientia ditat. Si tibi sufficiant paucula, dives
eris, ut refert Matthaeus in Tobia: et item in Alexandro Galterus
libro quarto: animum nullius egentem non res efficiunt, sed
sufficientia, quamvis sit modicum, si sufficiat, nullius egebit.
Quod si adversum quid evenerit, in his fortis animus praebeatur.
Obediatur singulis, quoniam plus obedientia quam victima valere
dignoscitur. Sit linguae summa modestia, cum sermone promptissimo
citius delinquatur. Et si nihil difficilius a Quintiliano libro de
causis credatur quam silentii virtutem habere, maxime tamen curandum
est ut in sermone verecundia conservetur; quae nil aliud est quam verba
superflua vel reprimere vel respuere. Habeat haec omnia tuta paupertas
cum fideli obsequio amore integro non fatuo, dulci colloquio atque
cordis humilitate qua homo solum exaltatur, uti in cantico Mariae
dictum est: et exaltavit humiles. Fastus autem, cum fundamento
careat, in nullo roboratur: quare ipsi justo Dei judicio casus
congruit, tertio regum decimooctavo. Item succus a sacco dicitur eo
quod ex sacco exprimatur ut ptisana apozoma zoma, et sunt Graeca haec
nomina. Vel a sugo dicitur, quia sugitur: et producit primam ejus
syllabam. Unde in aurora: in petra carnes poni succusque jubentur.
Et quidam putant ipsum ascribi per duplex c, alii per unum et cetera.
|
|