Caput 5

Cum ad magistratus excellentiam et cetera. Hoc est capitulum quintum hujus totalis tractatus de disciplina scholarium: in quo postquam Boetius in praecedentibus capitulis pertractavit de primis scholarium rudimentis, et quomodo scholares ipsi magistratui disciplinaeque subjiciantur; similiter quoque de eorum elatione reprimenda; et rursum de scholarium sagaci provisione: nunc consequenter in hoc quinto capitulo pertractat Boetius quomodo scholarium sincera devotio ad magisterium proferenda est. Et rationem ordinis congrue ex praecedentibus capere possumus; et signanter ex eo quod dixerat, quoniam indignum se noscat fore magisterio qui se non novit discipulum extitisse. Vel hoc modo. In praecedentibus Boetius determinavit de his quae scholares aptos reddunt ad ulteriores gradus, scilicet magisterii consecutionem; nunc vero ostendit quomodo ad magisterium provehantur. Et non obstante quorumdam libri hujus alia partitione qua hoc capitulum librum tertium esse volunt, nos tamen opinionem nostram declinare non volentes, quousque apparentior ratio innotescat, capitulum hoc quintum in duas partes principales dividimus. Nam primo ponit quaedam preambula ad magistratum facientia. In secunda vero de his quae ad magisterium acquirendum necessario requiruntur, ibi, istis siquidem. Prima adhuc in duas. Nam primo quamdam diversitatem scholarium, ut ex his eligat valentiores et aptiores ipsi magisterio, praemittit. Secundo ex hac diversitate eligit, ibi, nullum autem vehementer. Et dicit primo: cum juvenis bonae indolis, idest conditionis velit ascendere ad excellentiam magistratus, necessarium est ut intelligat diligenter tria genera, idest tres maneries statuum: quae, supple, genera Aristoteles ille Peripateticus in assignatione probabilitatis, idest in libris topicorum, ubi de syllogismo probabili, docet. Et inde divisionem atque haec genera tria ponens, inquit: autem pro certe quidam scilicet ex scholaribus sunt vehementer obtusi, idest hebetes ingenio, alii autem scholares sunt mediocres, scilicet inter hebetudinem et acuitatem. Tertii vero sunt excellentes, idest valde acuti et ingenio subtiles. Notandum: Boetius in litera topicas Aristotelis probabilitates vocat; et bene quidem; sunt enim topicae loci atque methodi probabiles a quibus de omni problemate syllogizare probabiliter possumus (primo topicorum). In his enim Topicis Aristoteles inseruit hanc triplicem statuum scholarium maneriem, ut in litera. Nullum autem vehementer obtusorum et cetera. In hac parte Boetius post praemissam divisionem ostendit ad quas scientias quilibet superiorum statuum aptior fore noscatur, cum unius membrorum subdivisione. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo cuidam tacitae quaestioni circa hoc respondet ibi, mediocritas et cetera. Et dicit: nos autem Boetius non vidimus ullum vehementer obtusorum (quod scilicet erat primum divisionis genus), inebriari: idest repleri unquam, idest aliquotiens nectare philosophico, idest dulcedine philosophiae; vero (pro sed) mechanica, supple, ars gaudet maritari, idest sociari istis, scilicet obtusis; mediocribus vero politica, supple, conjungi gaudet quae de regimine civitatum est atque communitatum, prout in libro politicorum Aristotelis hoc clarius edocetur. Deinde tertium membrum praefatae partitionis subdividens, dicit: vero (pro sed) nos invenimus tres partitiones, idest tres partes excellenter acutorum, supple, quod erat tertium divisionis praefatae membrorum: quorum quidam sunt excellenter acuti; alii, idest secundi, mediocriter acuti; alii, idest tertii, excellentissime acuti. Oeconomica quae de regimine familiae est, gaudet excellenter acutis, vero (pro sed) physica, idest medicina sub lunari globo, idest lunae subjecta que (pro et) apothecariorum practica gaudet mediocribus: autem (pro sed) cognitio, scilicet universalium per experimenta ipsorum singularium, supple, gaudet sociari excellentissime acutis: quoniam altioris quidem inquisitionis hoc negotium est, uti Porphyrius in principio ait Isagoges: acutis inquam excellentissime quos Aristoteles vocat maxime notos, idest sapientes secundum philosophiam. Et rationem hujus tertii quasi subdens ait: et haec ideo talibus gaudet quoniam, supple, cognitio universalium per singularia est trivialium artium domina que (pro et) potentia quadrivialium: quod expone quemadmodum in superioribus, cum de logicae commendationibus edoctum est, clarius demonstratur. Notandum, circa hoc quod dicit, nectare philosophico: dulcis equidem philosophiae speculatio est, nam ut refert Seneca libro quarto naturalium quaestionum, dulce spectaculum est singula naturae scrutari. Est enim animorum ingeniorumque naturale quasi pabulum, ut inquit Tullius ad Hortensium contemplatio naturae quae philosophia est: ipsa enim caelum videmus pulchre formatum: et, ut Didymi ad Alexandrum verbis utar, videmus signorum varietatem, stellarum fulgorem rutilare, videmusque ipsa pelagus purpureo colore venustum germanam terram amplecti; ipsa etiam camporum virentium species miramur, volucrumque dulce melos ipsa discernimus, aliaque naturae spectacula ipsa magistra contemplamur, quae quidem refutare culpabile est atque difficile imitari. Haec ille. Notandum, artes mechanicae in sola manuum exercitatione consistunt omni operatione intellectus penitus aut pro majori parte seclusa. Intellectus enim in suis operationibus quietus est; ipsae autem artes plebejae intellectum moechari cogunt, quare non immerito obtusioribus qui solum singularia comprehendere valent, ascribendae sunt. Politica vero, quoniam ipsa scientia est, ut innuit Augustinus de civitate Dei, libro decimonono, qua urbes reguntur seu respublica dirigitur ut pace respublica fruatur, et sic majoris industriae atque prudentiae virum exigit quam mechanica; ideoque bene mediocribus politica sociatur; acutis autem excellenter oeconomica qua domesticarum rerum sapienter ordo disponitur quaque quilibet paterfamilias indiget ut domum regat, cum non dominus ex domo sed domus ex dominio honestetur, ut refert Tullius libro primo de officiis, et Seneca idem de quatuor virtutibus cardinalibus. Medicina vero quae corporum tuetur vel restaurat salutem, mediocriter acutis convenit veluti quae philosophiae fimbriis adhaeret penitus, cum superiora observat inferioraque considerat. Et quia, teste Hippocrate in praenosticis eo loco quo dicit: est quoddam caeleste in quo oportet medicum praevidere etc., astrologiae conjunctissima est, hinc bene in littera dicitur, physica subjecta lunari globo et cetera. Ipsa enim luna omnium humorum motrix est: quare et omnium aegritudinum vel ad bonum vel ad malum secundum sexdecim loca circuli quae indicativos periodos atque criticos dicimus, quomodolibet directiva. Excellentissime quoque acutis universalium cognitio convenit, quoniam haec intellectum illuminatum requirit atque ab omnibus exterioribus impedimentis denudatum atque liberum, ut eo facilius et liberius speculatio substantiarum compositioni divisioni ac discursui valeat inhiare. Mediocritatis tamen extrema partitio et cetera. In hac parte Boetius cuidam tacitae respondet quaestioni. Posset enim quis dicere: videmus saepe vicibus mediocriter acutos ad magnum sapientiae apicem de facto sublimari, atque ut sic doctissimos evadere: quid ergo hoc vult quod dictum est, excellentissime acutos solum hanc sublimitatem scientiarum attingere? Ad quod respondens Boetius inquit: licet extrema partitio, idest illa quae est excellenter acutorum quam oeconomicae ascripseram, similiter quoque mediocritatis, idest illa quam medicinae condonavimus, comparavit sibi quandoque, idest interdum perfectos, idest doctissimos scientiarum, tamen ipsi sunt dotati honore magistratus cum sudore, idest labore, atque magna solicitudine; et hoc flore juventae, idest juventutis consumpto. Notandum pro ulteriori hujus dilucidatione: quod dicit in littera cum sudore, idest labore atque diligentia, recurrere ad superius dicta cum dicebatur in capite primo quasi circa medium, diligentia cujuslibet operis obtusitas permollitur. Item inter juventutem atque juventam, hoc interest, quoniam juventus collectio juvenum est atque aetas juvenum plurimorum. Juventa vero aetas unius: et est a vigesimo octavo anno usque ad quinquagesimum protensa aetas et cetera. Istis siquidem praedictis et cetera. In hac parte Boetius, post praemissa praeambula ad magisterium facientia, nunc consequenter tractat de his quae necessario ad magistratum requiruntur atque concurrere debent. Et est pars ista plena documentis. Dividiturque in partes sex, secundum documenta sex quae ponit. Secunda, ibi, secundo ut librorum. Tertia, ibi, tertio ut quosdam. Quarta, ibi, quarto ordinandum. Quinta, ibi, quinto ut. Sexta, ibi, cum autem. Primo ergo Boetius, primum ponens documentum, dicit: expeditis siquidem istis, supple, superioribus, ordinandum, idest determinandum est postea hoc modo: ut scilicet quisque, supple, qui ad magistratum anhelaverit, sciat omnia haec quae pertineant ad reverentiam tanti nominis, scilicet magisterii: quorum unum est ut noscat exprimere, supple, verbo quae scita sunt, idest quae scit ipsa mente; et ne committat se totaliter commissioni, idest traditioni scriptorum, scilicet librorum, ut Lucretius ille faciebat qui inquirendo, idest investigando nodum, idest difficultatem solvendi cujuslibet quaestionis sibi propositae, confluebat, idest accelerabat cedulis, idest libris, et hoc demisso comitatu, idest sociorum consortio: quasi diceret: non faciendum est uti Lucretius fecerat qui cum sibi quaestio aliqua solvenda proponebatur illico ad libros recurrebat quibus doctrinam suam, non memoriae, impresserat: ut sibi competenter dicere licuit: in sacco sedeo, sedet ac sapientia mecum et cetera. Notandum, quod docenti atque magistranti congruit summopere eloquentem esse. Eloquentem, inquam, ut quae mente conceperit verbo queat explicare. Verborum enim honesta abundantia intentionem declarat loquentis; quia teste Seneca, epistola quadragesima, inopia verborum et exilitas minus intentum auditorem facit; et plerumque contingit tamen ut verborum inopiam ignorantia causet. Unde Ovidius secundo tristium: quod minime novit dicere nemo potest. Ne quis igitur docere praesumat quod nescit, attendat quam turpe propriam ignorantiam sermone attestari. Legere discentibus prodest, sed viva vox magis. Quare de voce Symmachus ajens inquit: aptius est negotiis intimandis vivae vocis judicium. Secundo ut librorum et cetera. In hac parte Boetius ponit secundum documentum ad magistrandos scholares necessarium; quod est circa librorum copiam. Et duo facit. Nam primo multitudinem librorum conquirendam scholaribus commonet. Secundo, ne tamen in his totalis fiducia constituatur exemplo dissuadet, ibi, nec omnino. Et dicit primo: secundo, supple, necessarium est scholari ad apicem magistratus tendenti ut acquirat, idest comparet suae exercitationi, idest suo studio librorum copiam: et hoc ideo ut scilicet cum opus fuerit consulat eos, supple, pro quaestionibus exsolvendis. Et deinde nimiam in eis confidentiam dissuadens exemplo, dicit: nec tamen scholaris ipse credat omnino, idest totaliter eis, supple, libris, ut scilicet penitus nulla memoriae commendet, quemadmodum jugo, ille scholaris qui confisus est intantum monitis, idest documentis sui magistri Montani sic dicti, sic quod omne verbum prolatum ab ore ejus, scilicet magistri exarabat, idest inscribebat quaternis, idest libris, supple, nulla penitus memoriae tradendo: et hoc ipsum sic ab ore magistri receptum aestimabat, idest appreciabat tamquam sacrum quoddam: atque ipse jugo obtinens tandem vicem, idest locum magistri, nil aliud in scholis praedicabat quam illud quod in quaterniolis suis magistro suo docente conscripserat. Unde (idest propter quod) et ipse abibat multotiens confusus pudore, idest verecundia; quoniam nil aliud quam liber continuit scholaribus praedicabat. Exinde notabile quoddam circa hoc subjungit quod est: quippe (pro certe) uti semper inventis et non inveniendis est miserrimi ingenii; stultiusque est confidere omnino orationibus, idest documentis magistratus, idest magistri: sed tamen credendum est primo donec, idest quousque videatur quid sentiat, scilicet magister; postea fingendum est illum, scilicet scholarem, magistrum errasse, idest quod erraverit in docendo. Et hoc ideo ut si forte discipulus queat, idest possit reperire quid idest aliquid quod objiciat commissae, idest traditae sedulitati, idest doctrinae. Aristotelis namque sententia oportet addiscentem credere quousque melius sentiat et cetera. Notandum: quamvis librorum copia multum distrahat, ut refert Seneca epistola secunda ad Lucillum: cum ipsorum copia solum honoret atque non instruat: non enim finis est faciendi libros (Ecclesiastici decimosecundo): quae quamvis ita sint, non tamen refert quantos libros quis habeat si boni sint atque bonis institutis referti: quod quidem solum veteres attendentes admodum eos in libris thesaurizasse legimus. Sic apud Aegyptum bibliotecam unam quadraginta millia librorum volumina legimus habuisse, quae tamen omnia annis ab initio mundi transactis quinque millibus centum trigintaquatuor, ante vero Christi nativitatem nonagintaquinque, unico igne consumpta sunt; hoc est eo tempore quo Virgilius, Horatius, Salustius historicus, Plotinus, Possidonius Stoicus, atque alii viri memoria digni apud Romam claruerant. Imitanda sunt ergo in his majorum exempla; qui non honoris causa libros sibi coemerant sed instructionis gratia compararunt. Nota: quaternus dicitur a quatuor. Codex enim est ex quatuor cartharum foliis colligatus, quinternus ex quinque, sexternus ex sex, triternus ex tribus. Item inter aestimo et extimo hoc inter est: nam aestimare putare est, extimare vero, idest taxare vel pretiare et cetera. Tertio ut quosdam habeat quos secrete et cetera. In hac parte Boetius ponit tertium documentum magistrandis summe necessarium. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam sui dicti subjungit, ibi, alios namque et cetera. Et dicit: tertio, scilicet necessarium est magistrando, ut habeat quosdam, scilicet scholares quos doceat secrete eisque libros legat atque aliis documentis informet, ut sic sciat intellecta, scilicet firmius radicando, que (pro et) discat exprimere verbo scita, supple, quemadmodum in primo documento expositum est, et sic comparet sibi usum, supple, artis suae frequenti expressione: qui usus, ut etiam superius cum de triplici recordatione dictum est, propinat, idest ministrat magisterium. Et rationem horum subjungens dicit, quoniam docere alios est indulgere, idest operam dare propriae facultati, idest scientiae, juxta illud: qui alium docet seipsum instruit. Notandum: in littera committitur gradatio qui color est rethoricus, et fit cum de praecedenti voce subsequens formatur quasi per gradum vocum: uti in hoc metro. Quid levius fumo? Flamen: quid flamine? Ventus: quid vento? Mulier, quid muliere? Nihil. Quarto ordinandum est et cetera. Hic Boetius ponit quartum documentum magistrandis necessarium. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo exemplo dicta confirmat, ibi, ut flavus et cetera. Et dicit: quarto ordinandum, idest providendum est ipsi magistrando ut alliciat, idest bonis suis moribus atque benevolentia attrahat non pretio coemat ut flavus ipse fecerat, alliciat dico hos, supple, de quibus in proximo documento praedictum est, et alios quam plurimos; et hoc ideo ut cum opportunitas, supple, temporis magistrandi affuerit, gaudeat eorum, scilicet praedictorum intrinseco aspectu, idest praesentia. Quoniam quid est turpius quam destitui, idest derelinqui solus, supple, sine auditorum consortio primo tempore inceptionis supple, honoris magistralis. Et exemplum ponens de flavo dicit: relinqui, inquam, uti flavus ille scholaris qui tempore exordii, atque novae inceptionis suae credidit subjugari sibi cunctos ob imperium idest potestatem generis sui atque opulentiam, idest abundantiam dominantis Gazae, idest thesauri; sed quid? Elapso tempore concursus, idest disputationis magistrandorum atque examine, raro reperit sodalem: qua de re adhaesit legi, idest normae conductionis quamvis invitus addendo regaliter minas omnigenas, idest omnium generum: quasi dicat: cum se flavus ille inceptionis tempore totaliter derelictum videret ut quasi nullius ipsum praesentia honoraret, quid fecit? Quos non primo benivolentia allexerat tandem pretio atque minis sibi coemit. Et subdens quoddam notandum, inquit: tamen consentaneum, idest rationi consonum est, generositati, idest nobilitati propter duplicem partitionem affinitatis confovere praesentiam magistrantis saltem ad tempus. Nota: Gazae lingua Persarum dicuntur divitiae vel thesaurus. Inde gazetum gazarum repositorium: quare et quaedam civitas Palaestinae Gaza dicta est eo quod Cambyses Persarum rex thesauros suos illic posuerit cum Aegyptiis bella intulisset. Quinto ut quorum gratia et cetera. In hac parte Boetius ponit quintum documentum noviter magistrandis opportunum. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo circa documentum ipsum notabile quoddam subjungit, ibi, nec licet summa. Prima in duas. Nam primo documentum ipsum ponit. Secundo protervitatem circa documentum esse fugiendam ostendit, ibi, multos siquidem. Et dicit primo: quinto, loco, supple, prospiciendum est ut magistrandus ipse si honorem in promotione sua consequi desideret, ut obambulet, idest circumambulet Peripatetice, idest Peripateticorum more scholas illorum magistrorum quorum gratia coronandus, idest titulo magisterii insigniendus est in honore, que (pro et) opponat, scilicet dubia movendo atque responsionibus replicando curialiter, idest curiose, atque remordeat, idest arguat acriter protervientes, idest proterve respondentes, atque respondeat pro tempore, idest cum tempus respondendi ipsum tetigerit, diligentius: et hoc ne si voluntas, supple, scholaris promovendi muta fuerit, imputetur ignorantiae caecitati, vel ascribatur temeritati arrogantiae, idest superbiae. Notandum: philosophorum varias fuisse sectas. Alia quidem Stoicorum quorum princeps Zenon fuit et Chrysippus, ut ait A. Gellius et recitat Augustinus nono de civitate Dei, capite quarto. Et Seneca dicit ad Elbiam quod a Zenone incepit rigida Stoicorum sapientia. Alia fuit secta Academicorum ab Academica villa; quorum princeps erat Plato: hi de singulis dubitantes nil affirmabant certum: quorum opinionem et Heraclitus videtur confirmare. Alia Epicureorum fuit secta ab Epicuro Atheniense dicta, qui voluptatem summum bonum posuit, ut inquit A. Gellius libro decimoquarto. Ponit etiam duo bona: scilicet corpus sine dolore, et animam sine perturbatione, referente Seneca epistola sexagesima septima ad Lucillum. Quae si in voluptate carnis fundata est, reprobanda est; si in voluptate mentis, supportanda: et ita posuisse Epicurum, Seneca attestatur in libro de constantia sapientis. Est etiam alia philosophorum secta quae Peripateticorum est, quam Aristoteles condidit; sic dicta a peri quod est circum, et patos calcans, quasi circum calcans vel obambulans; hujus enim sectae philosophi et horum praecipue Aristoteles deambulando disputabant, vel etiam de schola ad scholam ambulando disputabant et inquirebant quid melius suae sententiae possent acquirere et adjungere: et ad tale propositum litera loquitur cum inquit, ad illorum scholas Peripatetice coambulet et cetera. Multos siquidem ob responsionis et cetera. In hac parte Boetius monet protervitatem atque temeritatem in superioribus summopere praecavendam fore. Et primo facit hoc. Secundo causam subjungit, ibi, non enim et cetera. Et dicit: nos Boetius vidimus multos speculantium frui praecipitio, idest cadentia a gradu dignitatis magistralis ob protervitatem responsionis. Non enim interest discentis incitare, idest commovere regentem, idest magistrum contumeliosis que (pro et) probrosis, idest opprobrium ingerentibus affatibus: quoniam sicuti Deus atque parens, sic quoque magister in honore et reverentia retinendus est: quoniam ipsis nullum pro acceptis aequivalens recompensari potest, juxta illud: diis parentibus et magistris nullum redditur aequivalens. Notandum: protervitas proprie est tam verbo quam facto crudelitas et terribilitas. Inde protervus hoc vitio notatus. Unde Graecismus: improbus est aliquis verbis, factisque protervus. Et dicitur a pro, vel pros, et torvus. Sicuti ergo non factis in magistrum insurgere, sicut in secundo capitulo de violentia est dictum, sic neque etiam in ipsum verbis protervire: quoniam non est dignus scientia qui scientiae insurgit praeceptori (ibidem) quare et cetera. Nec licet summa familiaritate et cetera. Hic Boetius post declaratum superius documentum, quoddam notabile subjungit dicens: scholaris ipse non debet inhiare secretis, hoc est libris capsae et cubiculo, licet (pro quamvis) fuerit conjunctus, supple, magistro suo summa familiaritate; et hoc nisi jussus; et si jussus, tamen invitus. Et inducens quemdam Fontinum Xenocratis discipulum qui magistri sui secreta perspiciens ex his Xenocratis totalem doctrinam adeptam arbitrabatur, dicit: nonne, idest numquid protervitas Fontini illius scholaris aperuit scrutinia, idest secreta monimentorum suorum Xenocratis illius magistri, atque inspexit prius edocta publice, scilicet in scholis que (pro et) credidit se magistrari ex hac furtiva atque proterva inspectione secretorum sui magistri; et nedum inspectione, sed tunc cum abstulisset, supple, furto omnem Minervam, idest sapientiam libris suis commissam Xenocratis, quod et secutum est, quoniam omnes codices suos abstulit, quid ultra? Ablatis singulis Xenocratis libris, Xenocrates ipse studere desiit, supple, librorum carentia; Fontinus autem nesciens, idest non valens uti ablatis, idest furto, subtractis libris Xenocratis, laborabat postea phrenesi, idest rabiae mentis graviori quam ante. Et ex his quoddam nota dignum concludens, inquit: ergo, idest propter supradicta discipulus quicumque fuerit confisus proprio labore, scilicet studii, nunquam invidebit honori alieno. Notandum, prout Latina tradit auctoritas Minerva dea est multarum inventrix artium, sicuti lanificii, olivae et fabricae; et ideo eam non incongrue pro sapientia poni libet. Haec etiam pallas dicta est a Pallene Thraciae insula ubi nutrita fuit, vel quia Pallantem gigantem occidit. Item scrutinium est quicquid interius de aliqua scrutatur re. Sic propheta: defecerunt scrutantes scrutinio et cetera. Item phrenesis rabies est; et dicitur a phren, quod est furoris exagitatio a cerebro descendens, vel ab impedimento mentis phrenesis dicitur quia Graeci phrenas mentem dicunt et cetera. Cum autem dies summae promotionis et cetera. Hoc est sextum documentum circa magistrandos attendendum. Et docentur per eum praeparatoria dignitatis magistralis. Et duo facit Boetius in hoc documento. Nam primo documentum ponit. Secundo cautelam circa hoc subjungit. Tertio exemplum a cautela susceptum subnectit. Quarto quoddam notabile circa omnia ipsa ponit. Secunda, ibi, caute. Tertia, ibi, Strictonius. Quarta, ibi, o quam felicis. Et dicit primo: cum autem dies summae promotionis, supple, ad gradum magistralem affuerit atque promovendus ipse jam in cathedra magisterii se promotionis causa receperit, tunc veneranda collectio, idest congregatio sociorum suorum, supple, ipsum praesentia sua honorantium commendetur, idest laudetur ab ipso promovendo brevi stemate, idest brevi eloquio, atque affatu, idest oratione compendiosa; atque procedendum, idest accedendum est intrepide et audacter ad incrementa initialis honoris, supple, magistri, sic scilicet ornatu, idest vestimento decenti, supple, suae facultati; apparatu, idest praeparatione convivali, festivo, idest celebri, apparatu inquam procurato, idest comparato splendide, idest honorifice cunctis, supple, tam suae quam alterius sectae magistris et scholaribus; et hoc si facultas suppetit, vel, subaudi si non sufficiat, dumtaxat ad libitum, idest voluntatem suam saltem magistris et scholaribus vel solum magistris ejusdem suae professionis, idest sectae. Notandum, circa hoc quod dicit brevi sermone collectionem sociorum laudari: tunc enim vere laudamus cum pauco sermone magnitudinem rei extollimus; quoniam in multo sermone raro mendacium, raroque adulatio deest. Hinc igitur Cato: parce laudato. Bene, parce, quoniam nulla tam excelsa virtus est quae dulcedine gloriae non tangatur, ut refert Seneca: et Ovidius de tristibus: denique non parvas animo dat gloria vires, et fecunda facit pectora laudis amor. Qua ex re Hieronymus ad Sabinianum sic inquit: naturali ducimur malo et adulatoribus nostris libenter favemus. Et quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem sui anima intrinsecus laetatur. Inde Claudianus: gaudet enim virtus testes sibi jungere Musas, carmen amat quisquis carmine digna gerit. Parce igitur laudandum est, et laude inquam suffulta laudantis dignitate, laudati merito atque rei quae laudatur magnitudine. Quod si ista non affuerint, non laus, sed adulatio fore manifestum est. Item stema quid sit in superioribus capitulis jam monstratum est: quare ibi videas. Caute tamen considerandum est et cetera. Haec pars a multis cautela circa praecedens documentum assignari solet; meo tamen judicio convenientius septimum assignaretur documentum. Sed quid de hoc fuerit solertiae cujuslibet recommitto: hoc tamen dicendum est. Cum cautela superioris documenti fuerit, littera habet, caute tamen. Si vero documentum, litera habet, caute etiam. Et secundum primam literam hoc dicit: considerandum tamen est caute, idest sapienter, subaudi in his, et circa ea quae in superiori documento edocta sunt, cautiusque investigandum est ante elationem, idest promotionem magisterii, ut decursu, idest curriculo primi anni, subaudi gradum magistralem proxime sequentis, novellus ipse magister possit sustentari facultate propria si opus fuerit, enim (pro quia) turpe mendicare, idest egere prima fronte, idest incontinenti, ob (idest propter) reverentiam tanti nominis, scilicet magisterii: quasi dicat: turpe nimium est quod scholaris promovendus in adeptione magistralis dignitatis tanta expendat quod quam cito gradum adeptus fuerit mendicare cogatur. Et exemplum subdens de quodam Strictonio qui expletis et executis venerabiliter splendide et honorifice omnibus ad magisterium pertinentibus incoepit mendicare, idest egere, tertia luce, idest tertia die proxime sequenti que (pro et) poenituit eum tam (impersonale est) mox, idest statim tanti ausus, idest tantae audaciae qua supra vires facultatis aggrediebatur dignitatem magistralem. Quid mirum? Idest quare cum non poenituisset? Ipse enim Strictonius delusus, idest derisus recessit quasi instantaneus, idest incontinenti que (pro et) nunquam confessus est de cetero fastigia, idest summitates tanti honoris. Et inde notandum quoddam ponens, exclamat dicens: o quam, idest quantum est veneranda, idest reverenda commendatio felicis exitus. Idest felicis finis. Ipse enim est in quem omnia ordinanda sunt; si ergo finis bonus est, totum laudabile fas est. Qua de re non inepte dictum est, exitus acta probat. Et item finis coronat et insuper a fine omnia denominari.