Caput 6

Expeditis quae ad scholarium eruditionem et cetera. Hoc est capitulum sextum et ultimum hujus totalis tractatus qui de scholarium disciplina est. In quo post ea quae in superioribus capitulis edocuit, et signanter postquam in proxime praecedenti capitulo determinavit de quibusdam documentis ad dignitatem magistralem, tum facientibus, tum quoque necessario requisitis; nunc consequenter in hoc ultimo capitulo principaliter de dignitate ipsa magistrali, et quae ipsum circumstant et concomitantur prosequitur. Et dividitur hoc totum capitulum in tres partes principales, secundum tres magistrorum maneries. In prima parte nempe determinat de prima magistrorum specie, et de his quae ipsos regulant; et non solum eos primo, sed etiam alios cujuscumque maneriei existant. In secunda de secunda, ibi, extrema praesentis voluminis. In tertia de tertia, ibi, cum ob dulcoris et cetera. Prima pars adhuc dividitur in duas partes. Nam primo continuat dicta dicendis. Secundo de statu norma atque regula magistrantium determinat, ibi, magistrorum talis et cetera. Item primo ponit intentionem suam respectu praecedentium. Secundo respectu sequentium, ibi, nunc ad. Primo facit quod dictum est. Secundo modum procedendi observandum ostendit, ibi, nec arguere. Tertio rationem sui processus subjungit, ibi, quoniam non solum. Dicit ergo primo: expeditis illis quae sunt digesta, in superioribus tradita ad eruditionem, idest informationem scholarium: et hoc, observata moderatione, idest modestia dilucidandi, idest determinandi; et quia nos Boetius non curamus angariare, idest constringere lectionem brevitate, supple, nostrae editionis, nec etiam confundere dilatione, idest prolixitate, nonnunquam perusi leviori stylo, idest materia, atque lucidiori stemate, idest verborum ornatu, et hoc quoniam stylus, subaudi totius nostri tractatus commendatur, idest traditur non solum discretis, idest eruditis verum (pro sed) etiam rudibus, idest indoctis, et hoc postposita, idest derelicta serie aenigmatis, idest obscuritatis. Quoniam autem haec ita sunt, properandum, idest accelerandum est nunc, scilicet hic in loco ad venerabilem majestatem magistrorum, subaudi determinando de statu eorum atque norma ipsos tam erga se quam erga alios regulante. Item aenigma aenigmatis sermo est figurativus vel obscura locutio sive similitudo vel quaestio occulta vel obscura quae difficile intelligitur nisi aperiatur, ut illud judicum: de comedenti exivit cibus et de forti egressa est dulcedo; significans ex ore leonis favum esse extractum. Magistrorum autem talis habetur divisio et cetera. In hac parte Boetius postquam se superioribus continuavit, nunc intentionem prosequitur. Et duo facit. Nam primo quasdam magistrorum divisiones praemittit. Secundo normam atque ipsos regulantem modum demonstrat, ibi, talium namque. Prima in duas. Nam primo primam distinctionem magistrorum praemittit. Secundo secundam subjungit, ibi, tam istorum quam et cetera. Et dicit primo, quod divisio magistrorum habetur talis, supple, ut sequitur: nam quidam magistrorum morantur duabus urbibus excellentioribus, idest clarioribus ceteris, scilicet Romae et Athenis, nunquam procedentes ulterius nisi forte inquam tum fortuna succedit, idest arridet eis ut venerunt, idest leventur altius, idest ad altiora: vel sic, nunquam procedentes ulterius, scilicet ab urbibus his, et hoc inquantum (idest quamdiu) fortuna succedit eis ut altius eleventur. Et vult dicere quod quidam magistrorum sunt qui solum in urbe Romana atque Atheniensi moram suam habent. Alii autem magistri sunt qui omittentes fastigia, idest summitates praedictarum urbium, scilicet Romae et Athenarum, quaerunt emolumenta, idest lucra oppidorum, idest castrorum et villarum: ut sic oppidum largo sumatur vocabulo, oppidorum inquam adjacentium, scilicet praedictis urbibus duabus, subaudi vel de longe vel de prope distantium. Et dico, quaerunt tum, idest primo propter egestatem, supple, remediandam, egestatem dico novercam, idest contrariam disciplinae: nam, ut saepius dictum est, natura non est sufficiens seipsa speculari sine rebus exterioribus: tum etiam idest secundo quaerunt emolumenta aliorum oppidorum propter dulcorem renitentem natalis patriae, idest paterni soli. Vult dicere quod post eos magistros qui urbibus Romae atque Athenis commorantur, sunt alii magistri qui in oppidis; et hoc quidam in oppidis natalis soli, quidam vero in oppidis prorsus extraneis. Et de his omnibus suo ordine atque loco pertractabitur in sequenti. Notandum, sicuti plurimae philosophorum fuere sectae, sic et plurima studiorum receptacula. Commemorando ergo historicorum somnia celebratiora doctrinarum conciliabula, Athenarum studia ceteris praeclarissima extiterunt, quae et ipse Hieronymus commendans inquit, studio Athenas aptissimas fore. Primo enim leges studium id tradidit aliisque civitatibus jura transmisit: in eo viguerunt pene omnia philosophiae lumina, quemadmodum tam longe fama extitit divulgatum. Post Athenarum studium Romanum floruit Italicis philosophis constipatum, in quo Julius Caesar viguit, libro primo de vita Caesaris: ibi Cato floruit, ut ait Solinus libro primo; ibi Virgilius, Tullius, Seneca atque reliqui multi plurimi valuerunt. Et haec duo studia littera commendat. Est et aliud Parisiense studium in superioribus satis collaudatum. Habet autem aetas modernior innumeras pene doctrinarum universales scholas; quas si laudem aut vituperem nescio, cum virtus constet in patenti, atque extraneo non indigeat concionatore. Item emolumentum licet propriae molendinae lucrum sit, ponitur tamen pro quolibet lucro vel commoditate. Sic Malachiae tertio: et quod emolumentum quia custodimus praecepta ejus. Tam istorum quam illorum quidam ratione pulchrae et cetera. Hic ponit aliam magistrorum distinctionem, dicens: magistrorum equidem in civitatibus praefatis atque oppidis circumjacentibus habitantium, quidam magistri sunt qui assumunt imperium, idest gradum atque titulum magistralem ratione pulchrae denominationis, idest famae, ut scilicet ab hominibus honorentur. Et hi sunt qui solum gloriam nominis quaerunt. Alii autem, supple, gradum assumunt, supple, magistralem ratione, idest ob causam intelligentiae; et hoc ideo ne confundantur ignorantia. Tertii vero sunt qui speculantes subtilius quam superiores contrahunt paludamenta, idest honorem qui proprie in his vestimentis consistit, magistralia, idest magistrum ostendentia. Vult dicere: tertii sunt qui magistralem dignitatem assumunt propter incrementa utriusque partis supradictae: scilicet tam propter apparere atque ut honore celebrentur, quam etiam propter intelligentiam. Notandum, quamvis scire bonum sit atque prae ceteris delectabile, cum scientia ipsa cuncta complectatur atque nihil ignorare permittat: scire tamen ipsum non omnino laudabile est quod ob famae gloriam dumtaxat comparatur. Licet enim pulchrum sit digito ostendere et dicere, hic est, juxta Persii Flacci sententiam, non tamen sanctum est. Illud ergo scire eligendum est quod vitam virtuosam comitatur, non gloriae cupiditatem. Est igitur ex his magistrorum generibus solum illud laudabile quod ob ignorantiae nebulam depellendam scientiae suscipit incrementa. Item paludamentum vestis regum genus est quo utebantur ad ostendendum bellum proximo futurum. Et dicitur a palam, quia tunc omnibus palam bellum ostendebatur. Est quoque vestimentum magistrale quo magistrandi induuntur ad futurorum honorum titulum ostendendum. Talium namque quicumque venustatis assumptae debitique et cetera. In hac parte Boetius post superiorem magistrorum bipartitam divisionem, nunc de quorumlibet norma atque modo ipsos regulante tam in se quam quo ad alios subjungit. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit Boetius praecepta quaedam magistros regulantia absolute et quo ad se. Secundo per comparationem quo ad alios. Secunda, ibi, haec autem. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam sui dicti subjungit, ibi, nulla siquidem. Prima adhuc in duas. Nam primo facit id quod dictum est. Secundo ponit quamdam excusationem praedicta praecepta excusantem, ibi, si quid vero et cetera. Et praeponens documenta statum magistri regulantia, dicit quod magister, quicumque ipse fuerit, si velit prosequi emolumenta assumptae venustatis, idest honoris magistralis, que (pro et) debiti officii, oportet, idest opportunum est ut polleat, idest resplendeat clarius in universa morum honestate; ut scilicet sit in sermone verax, in judicio justus et cetera. Littera plana est. Et si quid contrarii accidat, subaudi superioribus, hoc solet accidere appetitu humanae fragilitatis, idest ipsa sensualitate; ipsa enim debilis est et ad malum prona. Et quia debilis, ideo ipsam debilitas morum plerumque consequitur. Debilitatem enim complexionis, ut medicis visum est, saepius morum sequitur debilitas. Notandum: licet magistri omnia illa in se habeant quae forma docendi continet, uti sunt docendi consideratio, exemplorum conformitas et rursum eloquentia copiosa; haec tamen minime sufficiunt, nisi ea quae verbo docet opere instruat: haec enim optima sapientiae via est, opera sanis conformare doctrinis. Unde prosper libro epigrammatum: non satis est domini praecepta evolvere lingua, is meminit legis qui memor est operis. Turpe enim est, ut inquit Lactantius libro de falsa sapientia, ad philosophiam pergere et philosophiae opera non agere; talis enim vita non vera sed palliata est. Opera autem philosophiae mores sunt atque divinitatis instituta; in quibus magistratus sic polleat ut discipulus nedum exemplo sit sed et decori. Ratio autem omnium horum hic consequenter annexa est, cum dicitur, quoniam nulla res est discipulo magis perniciosa, idest damnosa, quam contumeliosa vita magistri: enim pro quia nos Boetius vidimus infusa ex foetido, idest contaminato vase confundi, idest corrumpi saepissime, quoniam foetidum vas aquas infusas corrumpit: quasi dicat: sicuti aquae corrumpuntur vase foetido, sic scientia doctore contumelioso. Pro quo notandum, quod plurimi hodierni temporis sunt sapientum qui licet doctrinis sanis intendant, vitam tamen brutalem ducunt, sicuti tangit Aristoteles primo Ethicorum, qui certe odio admodum habendi sunt, exemplo Pacuvii qui omnes tales tanto fastidio renuit ut nec verbo neque facto eis communicare dignum aestimarit, prout ponunt A. Gellius atque Heliandus in chronicis. De quibus Lactantius, in libro de falsa sapientia, sic inquit. Quidam sub obtentu philosophiae vitia sua celantes, ut sunt sophistae, domi faciunt ea quae in scholis arguunt; sicque docent tantum nec faciunt, ipsique praeceptis suis pondus detrahunt. Hoc tamen genus turpissimum est, teste Seneca ad Lucillum epistola vigesimaquarta: turpe enim inquit est aliud loqui et aliud sentire. Et item epistola quadragesimaquarta: hoc turpissimum est quod nobis objici solet verba nos philosophiae non opera tractare. Inde Cato: turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Cum ergo vita cujusquam despicitur, ejus quoque necesse est ut doctrina despiciatur, ut vult Gregorius in homilia sexta, libro secundo: discant sermonibus his viri prudentes docendi formam, suosque discipulos studiosos fieri suadeant non solum libros evolvendo, sed etiam mores componendo. Item pernicies mors est vel interitus. Inde perniciosus-a-um, damnosum laethiferum et cetera. Haec autem ad animae docentis et cetera. In hac parte Boetius postquam posuit documenta regulantia magistros quo ad seipsum, nunc vero facit hoc idem quo ad alios. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit normam magistros regulantem quo ad discipulos. Secundo quo ad alios a discipulis, ibi, cum autem ob festivi temporis et cetera. Prima in duas. Nam primo facit hoc quo ad morum observantiam. Secundo quo ad subditorum informationem, ibi, cum autem bonae inquisitionis. Prima adhuc in duas. Nam primo se dictis dicendisque continuat. Secundo intentum prosequitur, ibi, tenetur quoque doctor et cetera. Et primo ponit intentionem suam respectu praecedentium. Secundo respectu sequentium, ibi, nunc de ceteris. Et primo dicit: omnia haec, subaudi quae dicta sunt, sunt digesta, idest declarata et tradita ad informationem animae docentis, subaudi quo ad morum suorum honestatem absolute et in se: nunc autem est disserendum de ceteris primariis, idest documentis, supple, ipsum regulantibus: non tamen dico de primo primis, quia de istis jam dictum est, sed de secundo primis. Sunt nempe ultima respectum praecedentium et prima respectu sequentium; quare et secundario prima dicuntur. Item dissero, idest diversis modis aperio. Tenetur quoque doctor et cetera. In hac parte prosequitur Boetius de documentis regulantibus ipsum magistrum per comparationem ad scholares. Et duo facit. Nam primo facit hoc in generali. Secundo in speciali de quolibet, ibi, sit inquam eruditus. Et dicit primo quod doctor tenetur esse eruditus mansuetus etc. prout haec omnia in processu declaranda sunt: quare sequitur: sit inquam eruditus: prius enim et cetera. In hac parte ea quae praemiserat in generali nunc in speciali prosequitur. Et dividitur in tot quot in generalitate praemiserat partes. Et ponens primo primum documentum dicit: ego Boetius inquam, idest dixi quod magister ipse sit eruditus, idest doctus. Et rationem annectens dicit: enim pro quia oportet, idest opportunum est quod magister ipse prius discat antequam discipulos suos doceat. Et scientiam trivialem circa hanc eruditionem maxime praevalere insinuans, eam recommendando dicit: siquidem nos novimus comparationem, idest acquisitionem doctrinae trivii fore valde aptam assistricem, supple, in his. Et quoddam annectens notandum, dicit; valde enim absurdum est et iniquum quod imperiti, idest indocti praeferantur peritis, idest doctis; novelli, supple, in scientiis, antiquis, supple, praeferantur; atque rudes, idest imbecilles emeritis. Notandum, quod ascendens ad gradum magistralem oportet quod scientiis subjiciatur: alias caveat ne sibi dicatur illud ad Romanos secundo: qui alios doces, teipsum non doces. Ideo sapientiae decimoctavo dicitur: antequam loquaris, scilicet docendo, disce, scilicet audiendo. Et Jacobi tertio, nolite plures magistri fieri. In hoc etiam canones satis concordare videntur, quinquagesimanona distinctione, ordinarios, et sexagesimaprima distinctione, miserum, et decimasexta quaestione prima. Si quis clericatus, et extra de electione, cum enim. Item eruditus, idest instructus quasi extra ruditatem positus. Mansuetus quoniam discipulorum et cetera. Hic ponit secundum documentum de mansuetudine magistrorum. Et duo facit. Nam primo documentum ponit. Secundo exemplo ipsum corroborat, ibi, magister Franco et cetera. Et dicit quod magister etiam aliquo modo mansuetus esse debet scholaribus. Et rationem assignans dicit, quoniam quandoque opportunum est pati elationem discipulorum, consequens etiam est mansuetudine utendum. Virtus enim illa est quae irascibilitates reprimit et moderat iras, quare et multorum malorum fomenta refrenat; qua certe si usus magister Franco fuisset cujus exemplum immediate subjungit, non laqueo collum strangulasset. Hic enim cum vidisset arrogantiam, idest superbiam discipulorum utentium sua nobilitate, arrogantiam dico, non refrenabilem, idest corrigibilem, laqueo se suspendit: qui tamen sapientius egisset si mansuetudine, hac virtute, usus fuisset. Rigidus in scholarium amplexu et cetera. Hoc est tertium documentum de magistrorum rigiditate erga subditos. Et dicit quod magister etiam debet esse rigidus, idest durus et validus (et dicitur a rigeo riges). Quoniam frui, idest uti rigore, idest rigiditate in amplexu scholarium commodissimum est, ut sic errantibus, idest delinquentibus imponat vindictam, atque dissolvat litem sophistarum, idest disputantium, atque remordeat, idest puniat oblatrantes, idest continue contra ceteros rixantes (et a canibus sumptum est), similiter et reprimat obloquentes, idest ipsos diffamantes, atque castiget virga rectitudinis protervientes, idest protervum quid attentantes; et sic faciat totam determinationem, idest illam omnem quae inter scholares tam ex parte morum quam etiam doctrinarum facienda est, faciat dialecticam, idest ad utramque arguendo partem, ut scilicet plene discutiat hinc inde, posteaque determinet et faciat quemadmodum praemissum est. Nota, magistrum fore rigidum, hoc eo modo intelligendum est quo canones intelligunt: sit inquam rigidus, ita tamen ut non adsit saevitia, scilicet nimium corrigendo hoc est verberando aspere; talis nempe rigiditas culpae imputanda est. Levis nempe castigatio solum magistris permissa est, extra de Homicid. cap. ad audientiam; et vigesimoquarto, quaestione sexta, cap. primo. Et hinc est quod si levi percussione scholaris moriatur, magistrum non teneri, ut vult Vincentius, et hoc si sanus est puer et robustus; secus autem si tener; quia jam non est levis percussio (Ff. ad legem aquilam 1 qua actione, P. si quis). Hoc etiam notatur in decreto cum in magistrum, extra de electione. Sit antiquus non annis et cetera. Hoc est quartum documentum quod est de magistrorum longa experientia et perpetuali scientia. Et dicit: magister etiam sit antiquus, idest experientia suffultus: et hoc bene innuens dicit, antiquus quidem non annis sed perpetuali scientia, idest scientia firmiter in eo radicata: sed tamen si utrumque fuerit, scilicet antiquitas cum scientia, conditio sua erit sanior. Notandum, per hoc quod dicit antiquum fore magistrum, vult ipsum longa experientia in doctrinis atque docendi forma fore exercitatum. In doctrinis, uti in primo documento edoctum est. In docendi autem forma, ut scilicet doceat recte et artificialiter unumquemque secundum suam capacitatem et secundum cujuslibet artis exigentiam. Et hanc docendi formam optime tangit Palladius libro primo de agricultura cum inquit: pars prima prudentiae est ut consideres personam ejus cui praecepturus es. Nam stultum est rusticos peritissimorum virorum alloqui stylo. Haec ille. Ut ergo quis bene doceat, expedit, ut modum audienti utilem exquirat ejusque capacitatem aetatem et sensum concernat, nec instruere incipiat artes sed prius mutuat partes: et hinc sumptum est vulgare illud: artes post partes veteres didicere magistri. Non negligens et cetera. Hoc est quintum documentum, quod est de magistrorum perseverantia. Et dicit: magister etiam nullo modo negligens existat, sed perseverans: quoniam sicut in unoquoque opere invenitur constantia et diligentia veluti mater, ita etiam per contrariam universae doctrinae et disciplinae noverca est, idest inimica, negligentia: quo fit ut deservire mechanicae scientiae est oportunius quam onerari jugo negligentiae. Notandum: vir piger indignus bonis est, et iste qui solicitudinem non habet nullo meretur beneficio dotari: ad hoc enim natus est homo ut laboret corpore pro victu, mente pro virtutibus; atque non solum sibiipsi, sed ut Plato ait ad Architam, patriae atque amicis. Pigritia enim multos facit desides eo quod incepta salubria continuare formidat. Et hi solum molles sunt, ut vult Aristoteles ipse quarto Ethicorum, ubi dicit: mollities est fugere laboriosa. Haec autem ipsis magistris summe cavenda est, atque etiam perseverantia aequo animo firmiter amplexanda, quaque amplexata atque etiam retenta, honores virtutes scientiae divitiae solent adipisci. Tardis enim mentibus non facile virtus committitur, teste Tullio libro quarto Tusculanarum quaestionum. Et Virgilius in bucholicis: tarde venere bubulci. Omnis nempe tardus bravio caret. Non sit arrogans et cetera. Hoc est documentum sextum quo suadetur arrogantia fore vitanda magistri. Et duo facit Boetius circa hoc documentum. Nam primo ostendit arrogantiam summopere vitandam fore. Secundo demonstrat qui sunt hi magistri qui arrogantiam confovent, ibi, hi sunt. Et dicit quod magister nullo modo arrogans existat. Quoniam arrogantia nullum penitus erga discipulos bonum operata est. Et hoc ostendit tam circa pauperes quam divites. Et dicit: quoniam vivax scintillula, idest amor sciendi, pauperis extinguitur arrogantia magistrantis, et hoc quo ad pauperes dictum est: que (pro et) voluntas discendi sequestratur, idest separatur a divitibus, subaudi ipsa arrogantia, quoniam sedulitas, idest diligentia arrogantis magistri nunquam instruxit hominem fideliter. Item arrogans superbus jactator elatus et inflatus idem: differt tamen arrogantia a superbia. Nam superbia inanis est gloria de eo quod quis habet, sed arrogantia de eo quod non habet, et cum quis credit ea scire quae nescit vel habere quae non habet: saepe tamen apud auctores haec duo confunduntur. Hi sunt qui id quod sciunt humiliter docere contemnunt et cetera. In hac parte ostendit qui sunt magistri hoc vitio arrogantiae notati. Et duo facit secundum duas maneries arrogantiae: quarum una in docendo est, secunda in ornatu. Secunda, ibi, hi etiam sunt. Et dicit: hi, supple, magistri arrogantes sunt qui contemnunt docere humiliter ea quae sciunt, et nolunt monstrare recte ea quae sapiunt, quoniam positi in fastigio, idest superbia et fastu, despiciunt mentes merentium, idest desiderantium doctrinam fastidiendo, idest quasi fastidium eis ingerant. Hi etiam arrogantes nec referunt causam suae scientiae in datorem scientiae, idest Deum gloriosum a quo omne datum optimum et omne donum perfectum, Joannis primo: hic enim affluenter omnia tribuit et non improperat, tribuitque plus quam rogatur. In hunc, dico, non referunt causam suae scientiae; sed respiciunt propriam excellentiam in se solum, aestimantes ea quae sciunt propria scire excellentia. Et inde secundos arrogantes prosequitur, dicens: hi etiam, supple, arrogantes sunt qui dilatant, idest extendunt fimbrias, scilicet vestimentorum; appetunt enim eum quotidie epulari splendide atque indui purpura et bysso ut eis dicatur, ecce Rabbi. Vel sic. Dilatant, idest rotundo ore manifestant et declarant fimbrias, idest scientias suas, et magnificant phylacteria sua, idest vanas suas arrogantias. Sunt enim phylacteria proprie brevicella in quibus quondam scribebatur lex et servabatur; quas deferebant ante frontem vel pectus ut sic ipsi viderentur religiosi: sed hoc non fiebat nisi causa jactantiae. Et ad hujusmodi similitudinem loquitur in littera: et sunt verba sumpta Matthaei vigesimotertio: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias. Hi etiam sunt qui quaerunt sedilia, idest recubitus, eminentiora, idest prima in publicis spectaculis, atque desiderant salutari, idest salutando vocari nomine Rabbi, idest magistri. Et subdit: omnis collectio, idest coetus horum scholarium religabit, idest separabit tales, scilicet arrogantes, a se, et hoc, ablato, idest remoto jure sedulitatis et scientiae. Notandum, quod arrogantes hi de quibus littera sonat hypocritarum quasi pelle supervestiuntur qui salutationes appetunt in foro atque primos recubitus in convivio, laudes amant jactantiasque faciliter producunt, adulari gloriantur, a quolibet revereri expectant, quidquid agunt arbitrantur bonum, corrigi nolunt. Arbitrantur enim proprio sensu se regere posse. Rursusque eorum tanta est temeritas ut omnia praesumant, nihilque difficile arbitrantur. Horum certe inutilis labor est, diligentia frivola, fructum non capiunt ex operibus suis sed potius detrimentum. Unde Ovidius metamorphoseos, decimotertio libro: et obest sua gloria multis. Ideo Matthaeus in Tobia: non crede titulis, famae te consule credeque menti: et Martialis coquus: hunc volo laudari qui sine morte potest. Item fimbria in superioribus capitulis expositum est. Item relegare, idest remittere, item est in exilium damnare vel procul legare; et producit le. Unde in Tobia: nate, cavenda cave, sectare sectanda, relega crimina, vas mentis purificare stude et cetera. Cum autem bonae inquisitionis et cetera. In hac parte ipse Boetius postquam posuit praecepta magistros regulantia tam quo ad se quam quo ad alios, et hoc quo ad morum atque normae honestatem, hic facit hoc idem quo ad doctrinae administrationem. Et dividitur haec pars in duas partes, secundum quod duplex est doctrinae administratio. Est enim una per modum lectionis atque declarationis. Alia vero per modum argumentationis. In prima ergo parte determinat de norma magistros regulante circa scholarium informationem quae in lectura consistit. Secundo facit hoc idem circa eam informationem quae in disputatione radicatur. Secunda, ibi, si causa differendi et cetera. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam dicti subjungit, ibi, quoniam si magistratus et cetera. Et dicit primo: cum Tyro, idest novellus magister bonae inquisitionis, idest doctrinae et scientiae intraverit scholas causa legendi, considerandum est, supple, ab ipso magistro, ut assumpto rigore intrinsecus, supple, quemadmodum praedictum est cum dicebatur supra in eodem capitulo, sit rigidus. Hoc ergo rigore assumpto, tempore aurorae, idest matutino incipiat, supple, lectionem continuo submissa voce, idest voce bassa ascendendo tamen mediocriter, ore rotundo, idest pleno et hoc expectando neminem nisi maxima necessitas urgeat, idest incumbat. Notandum est circa hoc documentum Boetii: summopere considerandum est ne ante ipsam inceptionem hujusmodi, divini dimittatur imploratio auxilii, qui solus Deus est qui divitias suae sapientiae influit in animas sapientum, et tribuit studentibus gratiam cognoscendi; cui nihil est difficile, et sine quo nihil possibile est possideri, ut in ipso prologo de regimine principum dicitur. Et omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est a patre luminum descendens, ut inquit Scriptura. Et Augustinus: nemo tam eruditus, nemo tam doctus qui superna illustratione non indigeat. Et Gregorius: nisi intus sit qui doceat, in vanum lingua doctoris laborat. Ideo philosophia volens ostendere, scilicet, in quo vera existat beatitudo, apud Boetium libro tertio, prosa nona de consolatione, divinum monet invocare auxilium, quo certe praetermisso nullum rite fundatur exordium. Quod observantes majores nostri semper in aggrediendis arduis divinum implorarunt auxilium. Sic Plato incepturus genituram sensibilis mundi inquit: verum mi Socrates, nam cum omnibus mos sit et quasi quaedam religio etc. precari auxilio divinitatem etc. sit ergo meis precibus comprehensum, maxime quidem ut ea dicantur a nobis quae placeant Deo et cetera. Et Hali Abenragel: gratias vivo Deo et cetera. Sic Ovidius primo metamorphoseos: dii coeptis (nam vos mutastis et illas) aspirate meis et cetera. Sic et reliqui pene omnes. Animadvertat igitur magister ut antequam ea peragat quae hoc praecepto docentur, Deo supplicet veluti omnium cordium illuminatori. Item Tyro in superioribus capitulis declaratum est: aurora dicitur initium diei clarescentis vel primus splendor aeris qui Graece Eous dicitur: unde Virgilius de rosis: strictior Eous praecesserat aura jugales et cetera. Quoniam si magistratus diligentia et cetera. In hac parte Boetius causas sui dicti subjungit. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. Secundo, exemplo dicta confirmat, ibi, sed non faciat. Prima adhuc in duas, secundum quod duas causas assignat. Secunda, ibi, cum autem et cetera. Et dicit quod si magistratus diligentia praesumpserit expectare aliquos ultra spatium debiti temporis, haec forte duo mala contingere possunt: scilicet quia ipse forte magister confundet hos, idest quos expectat mora pigritiei: quasi dicat: cum forte magister illos expectabit, possunt hanc pigritiam in consuetudinem sibi trahere, cogitantes magistros eos sicuti semel sic et continuo expectare. Et hoc primum malum est expectatione hujusmodi proventurum. Secundum vero est quia forte expectatione hujusmodi magister iracundia tumoratur, atque repletur, atque se comminuet ex hinc rancore irae hujusmodi ut sic ceteris non tam proficue et tam viriliter lecta declarare possit, sicuti faceret si ira eum non comminuisset. Deinde ponit secundam causam. Et dicit: magister etiam non debet expectare aliquos, quoniam cum discipulus artifex dormitationis et pigritiei noverit sedulitatem, idest curiositatem magistri, aut festinabit se maturius, idest citius, quia veniet ad horam debitam, aut certe confusus pudore, supple, ob risus sociorum, dormitabit in opprobrium hujusmodi. Notandum, est circa hoc ubi dicitur, irae quoque rancore se comminuet. Ira est quae sola animam perturbat atque sensum discernere verum non permittit; inest enim semper iratis angustia. Unde Tullius in oratione pro Marcello: iracundia, inquit, consilio est inimica. Ideo Epicurus: ira insaniam gignit: quare summopere curanda atque impedienda est, atque ea quae ipsam inducunt expernenda. Unde Horatius in epistola secunda: ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret, imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catenis. Item rancor dicitur indignatio dolor amaricatio et amaritudo mentis; inde rancorosus et rancorositas et cetera. Item dormitare frequentativum a dormio, et est sub pigritia dormire. Unde propheta: ecce non dormitabit neque dormiet et cetera. Sed non faciat ut Assuerus poeta et cetera. In hac parte Boetius exemplum quoddam circa praedicta subjungit. Et primo proponit ipsum exemplum. Secundo eum prosequitur, ibi, eo vero. Et dicit: magister inquam mane, ut praedictum est, incipiet, neque scholares quousque expectabit rationibus supradictis, neque faciat uti Assuerus poeta fecerat quem pigrities Dromonis discipuli Castoris nequivit excitare in risum, idest derisionem. Et inde exemplum suum prosequens duo facit. Nam primo dicit quomodo se Dromon gerebat in exercitio scholastico. Secundo quomodo in mensa se gestabat, ibi, dum aliquando. Prima in duas. Nam primo dicit quomodo se in mane gesserat. Secundo quomodo media die, ibi, si vero. Item primo facit quod dictum est. Secundo quamdam falsam cautelam qua usus fuit subjungit, ibi, maluit et cetera. Et dicit: eo enim, supple, Dromone quotidiano more stertente, idest dormiente, ad primam, usque ad illam horam qua prima canitur, et hoc unguibus scabris, idest scabiosis et asperis agitantibus, idest scalpendo, facientibus membratim, idest per membra, musicum melos, idest sonum quasi musicum quia se scalpendo quasi musicam harmoniam concitabat, et similiter existens lippientibus oculis atque explorantibus, supple, nunc apertis, nunc iterum clausis, lucem matutini laboris, idest matutinae lectionis, ajebat, idest dicebat, sic, supple, ut sequitur consortibus suis advenientibus: ajebat inquam: ne, idest numquid adhuc res, idest lectio matutina peragitur, idest fit in scholis? Ne, idest numquid confunditur adhuc rubor aurorae rubore lucis diei? Quasi dicat: est ne adhuc dies? Quid ultra? Negantibus illis, scilicet consociis, ipse Dromon somnolentus, idest plenus somno, explevit, idest complevit vel exposuit creberrime, idest saepissime, ita, scilicet dormiendo mediam partem diei, idest usque ad meridiem, et hoc agendo, idest referendo gratias Deo, quia tam bene tamque suaviter in somnis membra refovisset. Et cautelam suam falsam subjungens, dicit: maluit enim, subaudi Dromon ipse, idest magis voluit habere duritiem, idest obtusitatem sani capitis quam peritiam, idest sapientiam insani. Deinde ponit quomodo ipse Dromon se circa diem mediam gerebat: unde dicit: si acciderat quod idem Dromon interesset disputationi meridianae, ipse nesciens excedere, idest superare vel praevenire morem nativum, idest innatum quo necesse erat ut dormiret, continuo stertebat, idest dormitabat solo naso vigilante, alia litera habet vigente, idest stertendo resonante, que (pro et) praebebat fastidia, idest nauseam atque taedium affinibus, idest consociis ob strepitum porcinae corrosionis: et hoc per similitudinem dictum est. Postremo ostendit quomodo hic Dromon in mensa se habebat: et dicit quod dum hic Dromon ad mensam extitisset, tanto somno deditus extitit ut dum hauriret (pro sorberet) olera, idest caules, existentia secundas delicias ejus, commisit ora hiatui, idest voragini, et commisit lumina somno: vero (pro sed) licet manus sordida prendebat aliquid in catino, idest disco, tamen sopor, idest somnus extitit ei nocivus dum quaesivit incarcerare, idest deglutire cibaria, quia tantum somnus eum oppresserat ut quaecumque incoepisset somno retraheretur. Quare alloquens Boetius Martianum dicit: o Martiane carissime sociorum, siquidem (pro certe) vestra intentio novit ad quem fructum maturitatis, idest laboris sui creditis pervenire hunc Dromonem? Quasi dicat: immo novit quia ad nullum fructum unquam pertingere valebit. Notandum circa hoc exemplum; etsi somnus moderatus bonus est, pigritia tamen immoderata pessima; quoniam pigri se suaque negligunt et veluti bruta in faecibus suorum delictorum devolvuntur; omnium enim vitiorum fomentum somnolentia est. Unde Cato: nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat. Quare et Ovidius somnolentos arguens libro secundo sine titulo in haec verba prorumpit: infelix tota quicumque quiescere nocte, sustines, et somnos praemia magna vocas. Et item: o male praesto quies. O semper dedita somno pectora nuda bono. Quantis pates ipse ruinis. Quem nox sola tenet nescit vigilare periclo. Hos somnolentos Persius excitat satyra quinta his verbis: mane piger stertis: surge, inquit avaritia, eja, surge, negas: instat, surge inquit, non queo, surge. En quid agam? Rogitas, aes perdam. Advehe Ponto, castoreum, stuppas, ebenum, thus, lubrica coha. Tolle recens primus pipere et sic lenta camelo verte aliquid jura: quasi diceret poeta: surge piger, surge, quia instat surgendi ratio. Morem quoque somnolentorum quasi exemplo proposito conformem Gaufredus in poetria aptissime conscripserat: inquit enim: scis ne moram pigri? Si mane vocetur obaudit, si citetur adhuc iterata voce sonora, nare vigil stertit; tandem clamore coactus. Ore tamen lento linguam movet et mihi quid vis? Inquit: surge, veni. Nox est permitte quiescam. Immo dies est, surge. Deus meus. En ego surgo. Vade sequar: nec eum sequitur quem negligit: et tu non venies? Dudum venissem; sed mihi vestes quaero, nec invenio. Nihil est, te birria novi. Surge cito. Domine, en sum praesto: nec tamen: immo vel caput huc illuc vertit, vel brachia scalpit, vel membra in longum distendit; sic sibi quasdam. Unde libet morulas quaerit, semper venit ore, non pede; sic veniens nunquam venit ille; coactus, forte movens gressum trahit a testudine motum. Haec ille. Nec tamen reprehendenda est debita naturae quies; quia teste Horatio in poetria: et quandoque bonus dormitat Homerus et cetera. Item stertere verbum supinis caret, idest naribus dormiendo resonare, unde et saepe pro dormire ponitur. Item scaber-bra-brum, idest asper scabiosus, scabidus. Item catinum licet secundum Isidorum sit vas vinarium fictile, capitur tamen quandoque pro disco et scutella ut in proposito. Si differendi causa meridianus doctor studium adierit et cetera. Superius Boetius docuit qualiter magister se habere debeat in docendo discipulos; et hoc quo ad lectionum exercitium: hic facit hoc idem quo ad disputationum certamen. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit documenta circa hanc partem. Secundo quaedam incidentia subjungit, ibi, advertendum. Prima adhuc in duas dividitur secundum duo documenta quae ponit. Secunda, ibi, si vero maxima. Primo ergo ponit primum documentum, quod tale est. Si meridianus doctor adierit studium causa disserendi, idest disputandi, praecavendum est summopere ne magister ipse polleat apparatu sophistico, idest ne utatur rationibus sophisticis et caveat ne moveat tetris, idest obscuris difficultatibus, sed armatus studiosa praemeditatione, idest studio praemeditato inter lites, idest disputationes quae sunt lites scholasticae, intrepidus que (pro et) componat, idest declaret eas facili mente, hoc est facilitate opiniones concordet et caveat quod disponat, idest ordinet memoriae illud quod quisque sibi objecerit, supple, disputando, ita, idest tali modo ut tempore detegendi, idest solvendi et enodandi non recedat a via rationis, sed accepta moderatione, idest modestia dilucidandi, idest declarandi, exsolvat, idest declaret explicite, idest manifeste, aenigmata, idest obscuritates et sophismata sibi proposita ordine competenti, subaudi quemadmodum proposita et objecta sunt; non posterius primo, atque primum posterius exsolvendo. Notandum: Boetius summopere sophistriam magistrum praecavere in disceptationibus scholasticis monet. Et ratio est quia, ut etiam in superioribus praemissum est, ipsa non nisi verborum est ostentatio ambitiosa: confidentia enim verborum sola probanda replet: quare et libidinem rixandi Augustinus, in libro de doctrina Christiana, eam nominat atque scientiam impietatis: et vide supra capitulo primo de studio logicae. Item tetrum, idest atrum et obscurum; et etiam in superioribus dictum est. Si vero discretorum maxima, ut assolet, mentibus et cetera. Hic ponit secundum documentum circa praedicta. Et duo facit. Nam primo documentum ponit. Secundo circa praesumptum aliud dicit, ibi, eodem modo. Et dicit quod si in disputatione dubitatio maxima accidat ut solet mentibus discretorum, utendum est studiis deliberando quid respondendum; et quod mens exagitata, idest commota naturalibus motibus conscientiae dictaverit, subaudi ex deliberatione hujusmodi, illud proferendum, idest determinandum est publice in crastino, idest die et lectione sequenti. Et inde circa praeassumptum documentum aliud ponens duo facit. Nam primo documentum ponit. Secundo ipsum confirmat, ibi, facilius enim. Et dicit: eodem modo, scilicet quemadmodum praefatum est, supple, faciendum est si quid difficillimum magister fuerit praemeditatus; quoniam ipsum commendandum etiam est discretioni (alia litera habet disputationi et verius prout ex sequentibus apparet). Et rationem subdens, dicit: enim (pro quia) scintillula difficultatis reperitur plerumque facilius disserendo, idest disputando quam si committeretur observantiae studii. Quod confirmans dicit: quoniam, ut inquit Aristoteles, subaudi in Topicis: veritas ipsa non tantum reperitur in altero, idest in uno, sed reperitur in pluribus seu in multis. Notandum circa hoc quod dicitur, facilius enim disserendo etc. quod disputatio actus est scholasticus quo quilibet intentionem suam ad inquirendam veritatem per rationem ostendit et eam viribus asseverat: hoc quidem actu inter ceteros nil clarius nihilque salubrius discipulo comprobatur: ipsa enim est quae veritatem enucleat, aenigmata manifestat, errores atque devia condemnat: quare non absurde dictum est veritatem facilius disserendo reperiri quam studendo. Animadvertendum est autem quod tribus modis traditionibus et cetera. In hac parte Boetius ponit quaedam incidentia circa documenta superiora. Et dividitur haec pars in quinque partes secundum quinque incidentia quae ponit. Secunda, ibi, si quis horum. Tertia, ibi, ut ad magistratus. Quarta, ibi, si vero primaevo tempore et cetera. Quinta, ibi, nubila licet quandoque. Primo ponit primum incidens: nam aliquis posset dicere: o Boeti, jam probatum est et ostensum quomodo magister in disputatione se gerere debeat; sed adhuc latet quas rationes facere debet ut disputantium orta disceptatio competentius dissolvatur. Et ad hoc respondens dicit: quod cognitio discretorum magistrorum uti solet in traditionibus et disputationibus tribus modis: et hoc secundum tria magistrorum genera: sunt enim quidam subtiles, quidam subtiliores, quidam subtilissimi. Solent etenim quidam gloriari, idest gloriose uti traditionibus, idest rationibus et documentis novis et inusitatis. Et hoc quo ad tertium genus magistrorum dictum est. Solent etiam alii palliare mentes discipulorum, veteribus, idest antiquis et tetris, idest obscuris rationibus: et hoc quo ad primos magistros dicitur: sunt et tertii qui solent excitare, idest commovere intelligentias credentium scholarium editionibus et rationibus vetustissimis, idest antiquissimis, sed innovatis, et utuntur eis tamquam manantibus a propriis rivis, idest scientiis eorum. Et hi sunt qui secundum genus, scilicet mediocriter subtilium amplectuntur. Notandum: inter omnia magistrorum genera hi certe subtilissimi fore noscuntur qui non vetustorum atque pene obliteratorum semper utuntur codicibus; vel eorum tamen innovatorum: sunt enim illi aliena mendicantes atque rapientes suoque ingenio veluti a se excogitata ascribentes; sed hi acutissimi quidem sunt qui novis inhiant institutis: miserrimi enim, uti prius etiam monstratum est, ingenii extat semper inventis non inveniendis uti. Quare et cetera. Item tetrum, idest obscurum, ut superius expositum est. Si quis vero horum discipulorum et cetera. Hic ponit secundum incidens quod tale est. Diceret forte aliquis: si pueri atque scholares quaestiones atque rationes per magistros adductas ad plenum intelligere nequeant, quid agendum? Ad hoc respondens inquit, quod si scholares disputationi assistentes intelligere nequeant rationes magistri in medium adductas, et tamen rationes ipsae eos delectaverint, tunc scholares ipsi jungendi sunt, idest sociandi archischolari, idest baccalaureo ut ipse imprimat eis fideliter seriem recordationis, idest modum recordandi atque etiam intelligendi; vel etiam idem archischolaris commendet, idest informet et ostendat eis scholaribus diligentiam exarandi, idest scribendi; quoniam magnum fomentum, idest augmentum utilitatis colligetur ex his scilicet privatis informationibus. Notandum: recordatio de qua in litera, illa quae est superius in primo capitulo, communis vocitata est; ipsa nempe magnae utilitatis est discipulo; quoniam, ut ibidem dicitur, usum generat, usus autem ad magisterium properare festinat. Cujus ratio ibidem redditur: quoniam sicut prudentia sine justitia parum vel nihil prodesse noscitur, justitia autem sine prudentia multum; sic scientia sine usu parum, usus autem sine scientia multum, prout et quemadmodum in praeallegato loco haec atque alia longius declarantur, vide ibi. Item fomentum nutrimentum ut esca, et ab effectu pro augmento quandoque ponitur. Et dicitur a foveo-ves. Item series, idest ordo, tenor. Et dicitur a sero-ris. Ut ad magistratus apicem tempore perveniat et cetera. Hic ponit tertium incidens Boetius: quia posset quis dicere: postquam jam magister omnia illa exequitur quemadmodum in superioribus edoctum est, debet ne ipse ex hinc relinquere studium et solo exercitio scholastico intendere? Ad quod dicit Boetius quod non. Et duo facit. Nam primo dicit ipsum magistrum continuo adhaerendum studio. Secundo quibus in locis ostendit, ibi, recessuque secretiori. Et dicit primo quod sicut immorandum est, idest vacandum est studio continuitatis, idest continuo ut discipulus perveniat ad apicem magistratus: quasi dicat: sic quoque continuo studendum est magistro ut apicem ipsum magisterii conservet. Et locum studii ostendens inquit: que (pro et) est insistendum, idest causa studii immorandum recessu, idest loco secretiori, licet (pro quamvis) magister ipse sanguineus existat: sanguinei enim superius jam demonstratum est in locis apertis amoenis et jucundis informandi sunt: hoc tamen non obstante in locis secretis magister studere debet, hoc ne strepitus assistentium ebetet eum in studio; et similiter ne strepitus migrantium confundat ejus intellectum, sed sit in loco quieto et mundo et expurgato ab omnibus vinculis impedientibus vitales spiritus magistri. Et reddens causam dictorum dicit: consentaneum enim est honestati magistrorum ut magister rimando, idest inquirendo secreta existat solitarius quam quod exhibeat potentiam suam cunctis extrahendo, idest exponendo libellos, subaudi in apertum: nonne (pro numquid) enim detractionis filius, supple, quicumque fuerit, aspiciens sedulitatem, scilicet magistri in extrahendo, idest in publicum ponendo libellos suos causa studii meditaretur inquinatum quid, idest aliquid malum utique opinaretur? Quasi dicat: cum ita sit quod forte oculus nequam malum ex hac publica ostensione opinaretur, honestius est magistrum quaecumque studeat loco solitario se recipere. Notandum, circa hoc quod de studii continuitate dicitur: sicuti una dies calida non facit aestatem, neque una hirundo ver, ut dicit Aristoteles primo Ethicorum, sic etiam nec unus actus studiosus et scientificus, studiosum atque scientificum reddit. Requiritur enim, uti etiam in superioribus declaratum est, ad perfectionem magisterii, studii continuatio. Habet nempe se studium in modum cavantis guttae lapidem quae non uno casu, sed diversis jam millies multiplicatis casibus lapidem cavat. Sic quoque magister bonae indolis non primis tituli adepti circulis studium dimittat, sed continuo usque in finem studio atque exercitio adhaereat, et hoc in loco solitario: anima enim terrenis occupata insultibus nequaquam in cognitionem scientiarum attingere valet. Requirit namque studium libertatem animi terrena prorsus respuentis, cum ipsa de mundo creata sit; quare et ipsam mundis ac puris solum delectari necesse est non defaecatis atque mole terrena involutis, quare et cetera. Item rimari, idest scrutari et investigare, et tractum est a porcis qui per primam terrae siliquas et radices inquirunt; et producit ri. Unde prosper: morbida rimetur penetralia dextra salutis. Si vero primaevo tempore et cetera. Hoc est quartum incidens circa praedicta occurrens. Et est tale. Posset nempe quis dicere: omnia siquidem bene et optime digesta sunt, et hoc circa hos magistros qui scholarium copiam habent. Quid autem de his quibus non plenum est auditorium, surda praesentia atque comitatus penitus abruptus? His respondens dicit ut in litera. Et duo facit secundum duos modos in litera positos. Secunda, ibi, muneribus tamen. Prima in duas. Nam primo quoddam documentum sive quemdam modum circa incidens ponit. Secundo causam ejus subjungit, paucorum enim. Et dicit primo: si diligentia magistratus copiam discentium, scilicet scholarium non habuerit primaevo tempore, non tepescat, idest non desistat ab inceptis, idcirco, idest propterea, et hoc ne evanescat, idest recedat deposita spe; sed quanto rarius est sibi auditorium tanto acrius studiis insistat que (pro et) praebeat, idest exhibeat se in conflictu, idest lucta scholastica quae disputatio est strenue, idest ardue, ut sic contingat honorem licet cum paucis. Et rationem praedictorum reddens duo facit. Nam primo rationem ponit. Secundo exemplum quoddam circa hoc annectit, ibi, nonne. Et dicit: enim (pro quia) nos Boetius vidimus multos delinitos, idest insignitos studio profunditatis intitulari, idest laudari vigente tamen consortio paucorum discipulorum. Et exemplum circa hoc quod dixerat ne spe etc. ponens de Theophrasto dicit: nonne Theophrastus ille magister existens artifex subtilitatis et suffultus ornatu paucorum nonne ipse abjecit curam regendi, et hoc defraudatus spe regiminis affuturi? Quasi diceret, immo: quod tamen, scilicet abjicere regendi curam egit inconsulte; sed certe egisset consultius si se exhibuisset commendabilem observantiae studii. Notandum: quemadmodum dicit litera, propter raritatem auditorum non desperandum est: quoniam et si minima esset scholarium copia, non ea propter ab exercitio et studio desistendum est. Attendenda enim non est in his mundialis gloria, sed studii exercitiique finis, qui sapientia est, cujus quidem est beatum facere (primo Ethicorum) atque beatam efficere vitam, ut inquit Seneca ad Lucillum: hac Salomon principatum obtinuit et honorem. Proverbiorum secundo. Melior enim ejus est acquisitio quam auri et argenti, ibidem. Ea enim habita, omnia bona pariter veniunt cum illa. Non ergo tepescat scientiarum Tyro si copiam studentium non habeat, cum largior laborum merces sibi fuerit constituta. Item tepesco inchoativum est a tepeo tepere, idest tepidum fieri. Et est tepere proprie esse inter calorem et frigorem. Muneribus tamen magistri Leontini et cetera. Hic est secundum documentum circa praedictum incidens attendendum. Et duo facit. Nam primo modum ponit quo scholares magister habere possit. Secundo antipophorizat vel saltem notabile quoddam, circa hoc ponit, ibi, pietatis vero. Et dicit quod si magister audientium scholarium non habuerit copiam, modus est ut eos sibi muneribus coemat et conducat exemplo Leontini, cujus quidem discretio acquisivit sibi muneribus, idest donis consortium multorum; censuit enim, idest aestimavit pulchrius fore degere, idest paupertati incumbere quam destitui coetu discentium, scilicet scholarium. Notandum: si munere atque donis dii superni placari constat juxta Ovidii in libro de arte traditionem: munere dii superum placantur carmine Manes etc., nulli mirum denique si homines eis placabuntur. Muneribus equidem omnia conamur, ut si quod precatu difficile est munere facilitetur. Quare bene dixit Ovidius ubi supra: carmina laudantur, sed munera magna petuntur. Et item: ipse licet venias Musis comitatus Homere; si nil attuleris, ibis Homere foras. Hoc usus consilio Leontinus eos quos sors sibi detraxerat muneribus comparavit. Pietatis vero ambitu et cetera. Hic Boetius quoddam notabile circa praedicta ponit quo erogationem eleemosynarum pauperibus faciendam commonet; et hoc si magistro suppetat rerum facultas. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo hanc erogationem summopere commendat, ibi, quae enim preclarior. Et dicit: rector scholarium delinitus, idest munitus vel insignitus ambitu pietatis, idest ipsamet pietate, tenetur, scilicet jure charitatis, mulcere, idest fovere corda discipulorum degentium, idest viventium in paupertate, et hoc discentium studiose et diligenter, non quidem dyscolis, mulcere inquam cibariis et calceis que (pro et) vestibus etsi non novis saltem tritis, idest laceratis et antiquis: et hoc dico si facultas sua suppetit: ultra enim posse viri non vult Deus ulla requiri: que (pro et) magister ipse subveniat ipsis ceteris donatis, idest donis aliis quam praemissis: similiter quoque subveniat eis consilio concitativo, hoc est admoneat eos atque concitet ut priusquam studium relinquant potius eleemosynas recepturi ab eo vel ab aliis veniant. Notandum: licet Boetius solos scholarium rectores pietatem amplexari commonet, ab omnibus tamen totis viribus appetenda est: haec enim virtus est quam natura suadet atque ratio comprobat fraternae charitatis; omnes enim homines naturae unius sumus; quamobrem penes omnes pietatis opera exhibenda sunt. Hinc Seneca in Thieste: nulla vis major pietate vera est, quoscumque enim verus amor retinuit, hos pietas tenebit. His ergo concluditur charitatis opus pietatem esse, naturamque quaerere pietatem. Notandum, circa hoc quod dicit: si facultas suppetit, non tantum erogandum est ut in processu temporis elargienda deficiant. Prudens ergo intueatur quid sibi contingere possit. Nam teste Socrate, melius est cavere quam pavere. Sic ergo cuncta largienda non sunt ne successu temporis remendicari cohibeatur. Pietas, idest misericordia benignitas propitiatio. Mulceo-Es-Re, mitigare, fovere, delinire. Quae enim preclarior et cetera. In hac parte recommendat erogationem pauperibus scholaribus factam, dicens: quae enim erogatio, idest eleemosyna est preclarior, idest nobilior vel suavior quam illa quae est facta veris scholaribus? Quasi diceret, nulla. Quoniam confoveri, idest mulcere scholarem his, scilicet erogationibus in quibus exhibitio donantis est minima, et promptio, idest receptio recipientis maxima, est praeclarius, idest beatius et nobilius quam deliniri, idest fovere detestabiles, idest odibiles, incursus histrionum atque meretricum. Notandum: inter omnes erogationes quae fieri possunt praeclarior illa est quae discipulis a magistro exhibetur; quoniam in ipsa duplex erogatio committitur, scilicet corporalis atque spiritualis. Corporalis namque quae victu vestitu atque alio exteriori famulatu exhibetur. Spiritualis vero qua ignorantiae discipulorum medetur atque dubitanti consulitur. Cum ergo duplex in his sit erogatio in reliquis plerumque simplex, constat ea nil praeclarius dulciusque constare. Item nota circa hoc quod dicitur, quae est facta veris scholaribus et cetera. Quamvis omnibus subveniendum sit, habendus tamen est delectus, in quo spectandi sunt mores cui datur et animus atque vitae sanctitas; non enim erogandum est dyscolis, non ingratis, non dilapidatoribus, non quoque Deum minime diligentibus. Et ideo bene dictum est a Catone: cui des videto. Item histrio gesticulator vel joculator est qui diversos gestus et habitus hominum repraesentare noscit. Et dicitur ab histrion quod est gesticulari; inde histriones comoediarum repraesentatores olim dicebantur. Nubila licet etiam fortuna existat et cetera. Hoc est quintum et ultimum incidens quod circa praedicta contingere posset quod est fortunae adversitas. Et duo facit in hac parte. Nam primo circa hoc incidens documentum ponit. Secundo ipsum documentum exemplo confirmat, ibi, proh Coriandi. Et dicit: licet ipsa fortuna quandoque existat nubila, idest adversa, tamen cura, idest vigilia atque studii solicitudo magistrantis, idest magistri non desperet propter hoc, sed regendo se semper bene, idest aequanimiter, perferat, idest patiatur viriliter, idest animo forti, incursus, idest adversitates fortunarum spectando semper dulcius et melius eventurum; et non faciat quemadmodum Coriandus ille magister qui cum fortuna sibi non semper arrideret scholas dimisit et desperationem incurrebat; et ideo inquit: proh. (Interjectio detestantis est) proh transactio, idest constantia, Coriandi hujus magistri est pudenda, idest respuenda. Notandum: etsi omnis virtus in summo sit: aequanimitas tamen animam quam constantiam hic licet appellari, plurimum collaudanda est: quam siquidem Macrobius libro primo sic describit: est animum supra periculum erigere, nihilque nisi turpia metuere, fortiter tolerare adversa, et humiliter prospera. Constantis hoc animi est, ut ait Tullius libro primo de officiis, in rebus asperis minime perturbari. Qui hac virtute caret nullam in suis operibus prosperitatem obtinebit. Cum ergo fortuna male fida nubilum ostenderit vultum, aequanimiter perferendum est atque in domino sperandum, quia teste propheta qui sperant in domino non confundentur. Quare fortuna nubila quondam depingebatur, ut superius satis edoctum est. Sin autem ob festivi temporis impulsum et cetera. Postquam Boetius in praecedentibus posuit normam atque modum magistros ipsos regulantes tam quo ad se quam quo ad discipulos suos, et hoc tam in moribus quam in scientiarum administratione; hic consequenter ponit modum atque normam magistros regulantes in comparatione ad alios discipulos. Et dividitur haec pars in duas partes secundum duo documenta quae ponit. Secunda, ibi, licet autem in scholis et cetera. Prima in duas. Nam primo documentum ponit. Secundo causam subjungit. Tertio exemplo corroborat. Secunda, ibi, ne quasi. Tertia, ibi, Maronis saltus. Et legendo hoc totum usque in secundum documentum dicit primo: cum magistro placuerit visitare loca delitiarum ob impulsum festivi temporis, discretio docentis habeat semper secum nobiliores sui coetus, scilicet suorum scholarium atque etiam eminentiores; forma enim eminens corporis animi etiam excellentiam communiter repraesentare perhibetur. Et hoc ideo fiat ne magister ipse a multis videatur esse destitutus solatio, idest solamine; vel etiam ideo ne excitetur, idest commoveatur in periculum; vae enim homini soli; quoniam cum ceciderit non habebit sublevantem. Et mala quae exinde possunt evenire si praedicta non observantur, exemplo ostendens dicit: saltus enim, idest transitus solitarius Maronis: forte Virgilium dicit vel alterum: indoluit, idest valde doluit privari, idest destitui coetu, scilicet societate felicium scholarium: forte malum quoddam ex solitario suo transitu Maroni evenit; quod quale fuerit Boetius tamen hic non expressit. Licet autem et cetera. Hoc est secundum documentum quo magistros informat qualiter se erga alios a scholaribus suis gerere debeant. Et dicit: magister ipse scholarium licet debeat esse rigidus in scholis, subaudi quemadmodum superius in eodem capite expressum est, ubi dicebatur rigidus etc. tamen magister debet esse devotus ingressu, idest transitu suo coram populo; et hoc dico salutando quemlibet secundum conditiones suas: debet etiam esse transmigrantibus, idest cum praetereuntibus jucundus sermone, atque colludentibus, idest sibi congruentibus comes et socius, sitque commorantibus, idest secum habitantibus fidelis admonitu, idest admonitione salubri, atque etiam sit affinibus, idest vicinis cautus, idest astutus castitate, idest in castitate: quasi dicere velit: si non caste vivere possit coram vicinis, faciat tamen ut si quid sinistrum egerit vicinis non innotescat, ut quod caste fieri nequeat saltem caute exequatur. Et hujus causam subdens inquit: et hoc ideo, ut dictum est, fieri debet ne affinitas amicabilis, idest amica vicinitas ebibat, idest subtrahat foetorem suspirantis nasi: quasi dicat: ut immediate supra suppletum est. Et metaphorica locutio est. Extrema praesentis et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus ultimi capituli. In qua postquam Boetius determinavit et posuit diversam magistrorum divisionem et mores eorum qui in locis studiorum principalioribus, scilicet Athenis et Romae, habitant documentis regulavit, hic modo in hac secunda principali parte hujus capituli vult ostendere quomodo se debent habere illi qui habent curam regendi scholas in castris vel in villis praefata loca studiorum circumjacentibus paupertate conclusi. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima parte praemittit intentum suum. In secunda ipsum prosequitur, ibi, cum ob egestatis causam. Et dicit: extrema, idest ultima compilatio praesentis voluminis extat, idest est ut dicamus sub compendio, idest sub brevitate de magistratibus illis quos egestas, idest paupertas existens noverca, idest contraria et inimica liberalibus disciplinis compulerit evadere fines, idest regiones alienas; et similiter quoque de his quos dulcedo natalis patriae revocavit, subaudi, ut ibidem commorarentur; et de his in tertia parte principali. Notandum, circa hoc quod dicit, liberalibus disciplinis, per has liberales disciplinas, septem artes liberales intelligit. Liberales inquam, quoniam ab aliis illiberalibus prorsus sunt distinctae; ipsae nempe ad animam, illae vero ad corpus ordinantur. Liberales etiam quia secundum eas homo per se disponitur secundum intellectum ad optimum finem, veluti usum virtutum moralium et intellectualium, vel ad perfectae felicitatis usum quae est speculativa: qui autem talia considerant naturaliter liberi sunt et non serviles, cum intellectu vigeant: ideo recte artes illae liberales dictae sunt. Et rursum liberales quia liberos expeditos et exercitatos animos requirunt, eo quod subtiliter de rerum causis disputant, et de illis plerumque quae a sensu remota sunt. Et insuper liberales ideo quia antiquitus tantummodo liberi, idest nobiles et ingenui in eis studere consueverunt, plebeji vero in mechanicis ob peritiam operandi, quae quidem peritia et opus plus plebejis congruit, otium vero et studium nobilibus, secundum Hugonem. Item finis incerti generis, idest terminus; et a funis dicitur, quia agrorum fines funiculis sunt divisi. Unde propheta: funes ceciderunt mihi in praeclaris. Et dicitur finis terminus, consummatio, mors, patria: unde: est finis patria mors consummatio meta; et communiter incerti generis est aut masculini aut feminini. Cum autem ob egestatis causam et cetera. Postquam Boetius intentum suum praemiserat, hic ipsum modo prosequitur. Et duo facit. Nam primo Boetius ostendit qualiter magistri ipsi existentes extra patriam suam et in locis supradictis vel de prope vel de longe adjacentibus se regere debeant erga scholares. Secundo qualiter erga alios a scholaribus, ibi, cum autem coenae. Prima adhuc in duas. Primo facit quod dictum est quo ad se. Secundo quo ad vicedoctorem, ibi, advertendum. Prima adhuc in duas. Primo enim ponit documenta generalia. Secundo specialia documenta subjungit, ibi, puerisque. Et dicit primo: cum quis magistrorum ob causam repellendae egestatis, idest egestate ipsa cogente quaerat odorem dulcissimum lucri, subaudi in partibus alienis, tunc considerandum est ut magistratus ipse insistat, idest intendat quantum queat, idest poterit, parcitati: et hoc honore dico salvo, que (pro et) consideret etiam ut inhiat vestibus mediocribus, subaudi, tamen honore magistrali dignis juxta praemissa praecepta; atque indulgeat, idest intendat praecipue regimini scholarium. Nota: quoniam omnia haec generalia praecepta in superioribus eodem capitulo, quasi deducta sunt, videlicet magistri parcitas, vestimentorum honestas, atque juxta scholares debita attentio: ideo de eis hic denuo pertractare superfluum foret; quare ibi videas. Item queo, quis, quivi, quitum, quire, idest posse, et componitur cum non, et dicitur nequeo. Puerisque vultum primo praebeat et cetera. In hac parte post documenta generalia, documenta specialia ponit. Et dividitur. Nam primo docet quomodo magister se habebit erga scholares correctioni subjectos. Secundo quomodo circa alios, ibi, cum autem habuerit et cetera. Item primo ostendit quomodo se habeat coram novellis et parvis. Secundo quomodo coram adultis, ibi, eidemque aliquantulum adultis et cetera. Et primo dicit quod cum magister in alienis partibus curam regiminis susceperit, debet praebere primo et principaliter pueris, supple, informandis, vultum benignum, parentibus autem eorum affatum benigniorem, atque suadeat, idest promittat tam pueris quam parentibus aditum, idest introitum docendi benignissimum; et hoc ideo ut non solum permolliat, idest mollificet atque molliendo ad se attrahat corda puerorum, verum (pro sed) extrahat etiam pecuniam parentum, supple, qua necessitati suae mederi valeat, atque afferat, idest deportet famam, supple, redolentem ex hoc, idest ex hac sua benignitate. Similiter autem cum haec omnia geruntur defendat nihilominus regaliter, idest viriliter jura scholae, et hoc ordine, idest modo docendi edocto, idest demonstrato prius, idest in prioribus. Notandum: licet magistrorum benignitas tam erga discipulos quam eorum parentes maximum praestet attentionis atque benivolentiae discipulorum incrementum, uti colligitur ex canone. Hoc habet vigesimasexta dist., et similiter decretali humilis de Major., et Obed., tamen talis benignitas sic moderari debet quod ex hoc regendi auctoritas non frangatur; quia prout dicit Augustinus in canone quando octogesimasexta dist., dum nimium servatur humilitas, regendi frangitur auctoritas. Et inde bene Boetius post benignitatis admonitionem subjecit, scholae vero jura etc. quasi dicat: cum haec geruntur nihilominus scholae jura manuteneantur. Et haec de novellis dicta sunt. Eisdem etiam aliquantulum adultis et cetera. In hac parte Boetius ostendit quomodo magister se habere debet erga discipulos jam adultos. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est circa adultos dociles. Secundo circa rebelles, ibi, si vero. Et dicit quod si magister habuerit discipulos jam pene adultos, tunc exhibeat se eisdem adultis rigidum, quemadmodum de rigore supra dictum est, atque componat, idest ordinet ora eorum, scilicet adultorum ad loquendum recte, idest congrue quo ad grammaticam et ornate quo ad rhetoricam, atque constringat, idest disponat digitos eorum ad scribendum, atque conformet eos omnino ad legendum; et hoc dico concomitante rigore justitiae, scilicet scholasticae. Et rationem quare omnia haec sic fieri debeant, et specialiter hujus cum dicit, rigore justitiae etc. subjungit, dicens: haec ideo fieri debent ut scholares ipsi proficiant non solum in doctrina, sed etiam in facetia: hoc est moribus atque virtutibus. Et subdit: magister etiam concedat tempestive, idest tempore debito scholaribus spatium ludendi, atque sic ut nullo modo eis abstrahat beneficium docendi. Nota: non solum scholares ipsi in doctrinis et disciplinis erudiendi sunt, sed quoque in bonis moribus atque virtutibus summis nisibus instruendi: quoniam si solum in doctrinis proficiant et moribus deficiant, certe nullo modo profecisse dicuntur: qui enim proficit in scientiis atque deficit in moribus plus defecisse quam profecisse perhibetur. Quare Paulus apostolus ad Ephesios sexto inquit: educate illos, scilicet juvenes, in disciplina: et adjunxit, et correctione domini. Et Gregorius septimo registri sui: peto, inquit, ut parvulos quos doces moribus erudias et cetera. Et illud apte insinuans Boetius dicit: rigore justitiae concomitante et cetera. Si contumacem superbumque inveniat et cetera. Hic ostendit Boetius quomodo magister se habere debet circa rebelles; et dicit, quod si magister inveniat quem, idest aliquem contumacem vel superbum, ipsum dulciter castiget, hoc est verbis dulcibus et exhortabilibus ad bonum corrigat atque increpet, ipsique exempla proponat quibus a sua contumacia atque superbia reprimatur: quod si nullo modo verbis ac monitis caritativis et dulcibus similiter et exemplis minime corrigi valeat, affligatur, idest corripiatur virgis et verberibus, et hoc, dico, fiat cum assensu parentum. Et rationem subdens inquit: ut sic, supple, ille contumax evadat castigatus ad unguem, idest ad perfectionem, ne cadat omnino in ignominiam, idest infamiam quasi desperatus. Notandum, quod magister circa contumaces discipulos more prudentis medici uti debet. Medicus enim in curandis morbis primo medicinas ministrat faciles, ne patiens medicinarum fortium trahatur in horrorem, et ut per levitatem medicaminis potionibus salubribus assuescat: sic quoque magister primo rebelles verbis agat dulcibus, ut dulcedine correctionis allecti a morbo rebellionis desistant: quod si his minime retrahi valeant, acriori medicamine est utendum, scilicet virgarum cessione: eligaturque haec potius ne sic unum membrum putridum non incisum totius corporis impediat sanitatem: sic neque scholaris contumacis rebellio ignominiae praebeat desperationem. Cum autem magistrantis et cetera. In hac parte Boetius postquam documenta praemiserat quomodo magister se habere debet circa illos discipulos qui sunt correctioni submissi, hic facit idem circa eos qui extra correctionis limam penitus reponuntur, uti sunt senes statuales planetici et alii. Et ponit plura brevia documenta secundum pluralitatem et diversitatem omnium bonorum discipulorum: et dicit: cum dilectio magistrantis habuerit aetate infrigidatos, hoc est senes statuales, idest bestiales, et rudes ingenio ve (pro vel) planeticos, idest errabundos, et hoc dico omnes scholastici introitus participes, quid agendum? Inquam, si magister nequeat uti lima, idest rigore correctionis apud eos? Hoc modo agendum est ut sequitur. Arridendum enim, idest favendum senio confectis, idest senibus; atque ingemiscendum, id est condolendum propter ingenii ruditatem statualibus, idest rudibus; planeticis vero, idest vagabundis congaudendum est simulacro, idest similitudinibus et exemplorum adductionibus; et siqui lascivi affuerint ut calamistrati fugati atque molles, tunc perurat, castiget vitium eorum penitus perurendo calamistratos existentes hirsutis cirris, idest crispatis capillis, atque perfundat perfusos fuco illo colore ficto lacrymis irrigantibus gulam eorum, hoc est tanto eos castiget ut in lacrymas provocet quae gulam suam fuco perfusam lacrymis tingant. Molles autem, idest lascivos et luxuriosos ejiciat caute a consortio reliquorum; et hoc alii commoti, supple, suo luxu participent reatum, idest vitium suae mentis. Notandum: sicuti se habet informatio ad informandum, sic se habet correctio ad corrigendum. Sed alii et alii informandi, secundum diversitatem morum aliam et aliam requirunt informationem: aliter enim informantur capaces, aliter incapaces, aliter juvenes, aliter senes, aliter quoque hi, aliter quoque alii. Ergo etiam per locum a simili alii et alii corrigendi aliam et aliam requirunt correctionem: non enim teneres acriter non fortes tenerrime corrigendi sunt, sed quilibet secundum suae conditionis gradum correctionem recipere debet. Senes ergo arridendi sunt, non quidem laudandi, sed sub adulatione quadam increpandi; rudibus quoque condolendum est cum tali modo rudes sint ut eis prorsus nulla disciplinae medela valeat suffragari: planetici autem exemplis admonendi sunt ut exemplorum continua masticatione ad quietudinem contrahantur, et sic reliquis sua manerie prout defectus cujuslibet exquirit, diversitas diverso medicamine subveniatur. Item statualis, idest rudis; et a statua nomen coepit; sicut enim statua semper recte stat et difficile flecti potest, sic quoque rudes, nisi magna adhibeatur industria, informari nequeunt. Item planeticus, idest vagabundus et errans; et nomen sumpsit a planeta quod errantem sonat. A planeta enim planeticus et planetaris. Item cirrus plicatura capillorum est in anteriori capitis parte. Et dicitur a cirrim, idest tondere. Inde cirritus, idest crinitus. Unde: est homo cirritus qui cirrum vertice portat. Animadvertendum est etiam quod quorum erogatione et cetera. Postquam Boetius in praecedentibus docuit magistrum qualiter se habere debeat erga scholares, et hoc quantum in se est, in hac parte consequenter facit hoc idem, et hoc inquantum in vice doctore est. Et dividitur haec pars in tres partes. Nam primo ponit suum documentum. Secundo docet modum perquirere et invenire si doctor bene egerit circa pueros. Tertio probat. Quarto confirmat. Secunda, ibi, rerum namque. Tertia, ibi. Ordine autem. Quarta, ibi, subministrantium. Et dicit: advertendum etiam est quod effectus doctrinalis, idest doctrinae comprobetur in illis, scilicet vice doctoribus, quorum, scilicet vice doctorum erogatione, idest ostensione administratione et subsidio laboriosum certamen, idest exercitium scholasticum delinitur, idest permollitur: quasi dicat: perspiciendum etiam est quomodo vice doctores, ut sunt baccalarii et alii vicem magistri gerentes, se habeant erga pueros, si eos probe informent aut sicco pede pertranseant; quoniam quocumque modo se gesserint, hoc finis operis ostendet: rerum namque effectus declaratur, idest manifestatur operis exhibitione. Et dans modum quomodo in cognitione horum deveniatur, inquit: scholares ipsi omnes quotquot sunt, sunt convocandi, subaudi, et examinandi vicissim, idest vicibus alterius; et hoc ordine competenti, idest decenti, ut pateat, idest innotescat fideli scrutinio, idest inquisitione quid labor diurnus subministrantium, idest vice doctorum erogaverit, idest docuerit eos, quoniam non est considerandum semper curae subministrantium. Et rationem ponit: quoniam cupiditas, idest avaritia illorum demollitur plerumque assibus, idest obolis fractis: vel ab effectu, quia asses illi subministrantium frangunt constantiam, vel quia fracti sunt re: aut fidelitas horum plerumque tepescit defraudata specie, scilicet lucri, vel etiam potestas eorum crudescit saepius: et hoc ut fideles magistro videantur sua nimia crudelitate. Nota: tria sunt propter quae non est in collaborantibus confidendum; scilicet avaritia, frustratio spei et nimia crudelitas. Avaritia enim seducti pueros non corrigunt; frustratione spei pauperes despiciunt quoniam nullam mercedem consequi sperant. Crudelitate autem mentes discipulorum obstupescunt. Non sit ergo vicem magistri gerens nummorum cupidus neque sit in docendo pauperes piger: quoniam, ut in litera sequitur, sicuti est deferendum, idest dandum misericorditer felici paupertati, idest illi quae non est infecta malis usibus, sic quoque eo minus est insistendum attentius pauperis eruditioni. Exercetur enim in hoc duplex misericordiae opus: unum quidem corporale quod est bonorum erogatio: aliud spirituale, scilicet salubris eruditio. Item scrutinium in superioribus expositum est. Item as assis plura significat: unde as obolus pondus possessio tota: hic autem in proposito obolus est: sic et in Evangelio: nonne duo passeres asse veneunt? et cetera. Cum autem coena et cetera. Postquam Boetius documenta praemiserat quibus modum atque normam magistris tradidit quomodo se erga discipulos suos habere debeant, nunc facit hoc idem circa alios a suis discipulis. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit unum documentum. Secundo aliud, ibi, proterva. Tertio tertium, ibi, cavendum. Prima adhuc in duas. Nam primo ponit documentum. Secundo causam documenti subjungit, ibi, ne familiaris vox. Et ponens documentum, dicit: cum magister ipse coena non abundaverit, sed sibi coena pauperior, idest tenuior extiterit ut aliquid elargiendum et erogandum pietatis intuitu disposuerit, solummodo facultas ipsa est eroganda commensalibus et scholaribus secum commorantibus, familiaribus vero complicibus vicinis, si quid erogandum sit: illud tamen invite porrigendum est; et hoc ideo ne vox et cetera. Et in hoc reddit causam documenti. Et dividitur secundum duas causas. Secunda, ibi, vel multiplicitatis. Et dicit: hoc ideo fieri debet, subaudi, quemadmodum praemisimus, ne vox familiaris, supple, vicini, revelet secreta, supple, paupertatis magistri: et hoc sibi verbis malefidis detrahendo: vel etiam ideo ne anus, idest vetula cui forte erogat existens prodigia, idest superflue larga multiplicitatis, supple, verborum et mendacii, propinet, idest det, supple, sibi erogatum anui, idest alteri vetulae, et hoc annectendo, supple, multiplicitati et mendacio: ipsa enim anus conscia domesticae paupertatis magistri, nihil futilius, idest vanius loquacius et verborum superfluus reperiri potest. Quare dicit: quid enim ut in litera. Notandum circa hoc quod dicitur, ne familiaris beneficia quae plerumque gratis dantur et pietatis obtentu elargiuntur, plerumque etiam in venenum et opprobrium mutantur: sunt enim qui beneficia accipiunt et indigentiae conferentium attribuunt: nam penes se dicunt: ideo is dedit quia me eget vel indigebit, novit enim aut aliquo sibi proficere posse aut meae familiae sperat obsequium: dicunt etiam plures beneficia et erogationes sibi fieri fraudis sub praetextu: rursus alii dona cum receperint minime recognoscunt. Verumtamen sapiens et bonus datum commendat quantulumcumque etiam fuerit, commendat inquam atque assidua commemoratione delectatur. Qua de re prospiciendum maxime cui erogetur. Erogetur ergo potius domesticis quam familiaribus vicinis; ne per extranea beneficia intranea egestas in publicum devolvetur. Item anus antiqua vetula dicitur quasi multos habens annos; vel dicitur ab a et nus, idest sensus, quasi sine sensu; et corripit a: unde: Pamphile tolle manus jamque redibit anus. Dicitur etiam posterior pars corporis; et tunc producit a ut in versu: dum se curvat anus retro sibi sibilat anus. Item futile est quod cito et facile decurrit: et dicitur quod nihil potest retinere: et hinc facta translatione futilis dicitur homo vanus superfluus loquax qui nihil velare et celare potest. Unde futile vas illud quod nulla receptio claudit; sic homo futilis est divulgans omne quod audit. Proterva in minimis absit procul et cetera. Hic ponit aliud documentum quo avaritiam magistri dissuadet atque tenacitatem. Et dicit: rapacitas, idest avaritia proterva, idest crudelis absit procul in minimis, supple, rebus: quasi dicat: et etiam in maximis; per illam topicam: si illud quod minus et illud quod magis. Et hoc de avaritia. Et sequitur: absit etiam adunca, idest curva et paene inflexibilis tenacitas existens noverca, idest inimica famae. Item sicuti a quolibet, sic et a magistro inter cetera mala, hoc vitium rapacitatis fugiendum est: lucrum nempe illicitum est quare injuste possidetur; et quoniam injuste acquisitum, ideo juste deperditur. Hinc Tullius in Philippica secunda: male inquit parta male dilabuntur. Nempe difficile est ut quis ex rapacitate prosperetur. Si quis enim suis diebus gaudere videatur his quae rapuit, ejus tamen prosperitas aut non erit diuturna, aut in successoribus non durabit, juxta illud Senecae ad Lucillum: nulli inquit cui rapina feliciter cessit gaudium rapti durat in posteris. Nec mirum, quia nullum violentum perpetuum. Absit ergo a magistro rapacitas quae non est nisi cupiditas quaedam atque rerum tam magnarum quam parvarum ingeniosa expoliatio. Item de tenacitate supra jam satis dictum est. Cavendum est etiam ne puerorum pulveri et cetera. Hoc est documentum hujus partis, quod est de mora magistri extra suam patriam. Et dicit quod magistro ipso extra patriam suam regimini scholastico incumbente, cavendum est etiam ne magister ipse extra suam patriam degens alludat pulveri, idest labori faeculento, idest faece pleno eorum, supple, quae dicta sunt, scilicet scholastico regimini; alludat inquam plusquam triennio, non obstante quod confluentia, idest abundantia maxima Gazae, supple, et lucri et comitum, idest scholarium affuerit; affluentia inquam foederata, idest copulata opulentia, idest cum abundantia amoris (alia littera habet confoederati amoris, sed in idem redit): quod nisi, idest excepto illo si promotio in amore vigeat, idest nisi speret ad majora promoveatur, vel certe elatio facultatum, idest divitiarum et lucri vigeat in honore: quasi dicat: tunc enim commorandum est cum majora praemia expectentur. Item pulvis dicitur quod viventi tollitur. Inde et pulverem pro labore plerumque accipimus. Unde Virgilius in quadam egloga: quid juvat aestivo defessum pulvere abesse, quam potius bibulo decubuisse toro. Et Horatius: sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse juvat: licet forte alia ibi interpretetur manerie. Item faeculentus a faece dicitur: idest foetidus vel plenus faece: lentus enim saepius plenum significat sicut osus. Cum autem ob dulcioris primae delicias et cetera. Postquam Boetius in hoc ultimo capitulo ostendit qualiter magistri regentes scholas in duabus urbibus solemnioribus uti est Athenis et Romae, similiter quoque in locis his adjacentibus extra tamen suam patriam existentibus se gerere debeant tam quo ad se quam quo ad scholares et ad alios a suis scholaribus distinctos, nunc consequenter in hac finali parte totius operis determinat quomodo magistri in patria sua curam docendi discipulos suscipientes se debeant gubernare. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit documenta quaedam ipsum regulantia quo ad mores componendos. Secundo quo ad vitia fugienda. Secunda, ibi, jocorum. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam documentorum subnectit, ibi, quoniam polymitae. Et primo documentum ponens dicit: cum quis magistrorum susceperit curam regendi scholas in confinio natalis soli, idest territorio, tum ob delicias dulcioris patriae, tum etiam ob venerabiles aspectus parentum, insistendum est idest vacandum est, subaudi, ipsi magistro pomposo, idest superbo non ea superbia quae vitio commaculata est, sed pomposo, idest pleno pompa philosophica, affatui, idest colloquio et sermoni: que (pro et) similiter arridendum est cautae splendidaeque procurationi, subaudi, ciborum et victualium reliquorum; et hoc dico vicissim, non quidem die singulo, sed cum tempus expostulet aut facultate permittatur: que (pro et) gaudendum est ipsa varietate vestium, supple, et aliis ornatibus decentibus uti sunt anuli et birrum, et similia quae honor magistralis requirit. Et causam hujus subdens de varietate vestium dicit: et hoc ideo quoniam venustas, idest decentia vestis polymitae, idest ornate que (pro et) insignia, idest gloriosa ornamenta anulorum et aliorum redimiculorum cogunt multos obtinere aliud quam veritas ipsa intrinseca exigat et requirat, quoniam vir bene vestitus in vestibus esse peritus, creditur a mille, quamvis idiota sit ille. Et annectens causam aliam hoc ipsum dicit: ornatus etiam et favor que (pro et) lepos, idest facetia affatus et colloquii compellunt, supple, plerumque excedere, idest praecellere visu et apparentia multos, supple, tales et taliter vestibus favore et facetia colloquii insignitos: multos dico comparatos sensu erroneo, subaudi, ob fictam decentiam, Homerum illum poetam Graecum: quasi dicat: ornatus vestimentorum atque reliqua supradicta saepius faciunt magistrum aestimari Homero sapientiorem et peritiorem quamvis ita in rei veritate non existat. Notandum, quod cuilibet patria sua dulcorosa est quoniam locus genitalis cujuslibet est conservativum principium, quemadmodum pater principium productivum existit, ut attestatur Porphyrius Isagogicus cum inquit: est enim patria principium generationis quemadmodum et pater. In ipsa nempe virtus caelestialis nato vigorem influit atque ipsum in esse conservat veluti locus suum locatum: est ergo dulcorosa cuilibet sua patria ob loci natalis conservantiam: similiter quoque dulcorosa est ob parentum reverentiam, quae quidem primum in promissione mandata est, ut patet Exodi vigesimo cum dicitur: honora patrem tuum et matrem ut bene sit tibi. Affert enim parentum reverentia vitae longaevitatem atque bonorum temporalium affluentiam abundantem. Item polymitus-ta-tum, adjective sumitur, vel etiam polymita vestis est multorum colorum, et dicitur a rotunditate quod est polus, quia vestis illa rotunda est: et potest capi in proposito utroque significato. Item venustus, idest decens: et dicitur a Venus. Papias vero dicit venustus, idest sapiens, ornatus, modestus, facetus, formosus: inde venustas facetia est et formositas. Jocorum quoque damnosa libido et cetera. In hac parte Boetius post praedicta ponit documenta magistros regulantia quo ad vitiorum fugam. Et dividitur haec pars in duas partes secundum duo documenta quae ponit. Secunda, ibi, cum autem. Primo ponit unum documentum quod est de evitatione jocorum illicitorum. Secundo causam documenti subjungit, ibi, et quod oris et cetera. Et dicit primo quod damnosa libido, idest cupiditas jocorum sit ablata, subaudi a magistro attentius; et hoc ideo ut honor provincialis, idest hominum provincialium et patriae efferat, idest extollat famam, supple, magistri in commendationem tituli, idest honoris; quod tamen raro contingit, quia nemo acceptus in patria est neque propheta, ut dicitur in Evangelio. Et sequitur: et quanto magis titulus, idest laus et honor venustatis et nobilitatis surrexerit, idest excreverit, tanto magis est insistendum, idest vacandum favori subjectorum, idest scholarium. Et causam documenti assignans dicit: haec omnia ideo fieri congruum est ut quod, idest quae laus nequit proferri, subaudi ob proferentis verecundiam, cum propria laus sordeat, proferri inquam tumultibus, idest verbis tumultuosis, proprii oris, illud saltem erogetur et propaletur affatibus tempestivis eorum, scilicet subditorum; ut sic magister ipse non solum morum dulcedine sed et facultatis, idest scientiarum acumine, idest excellentia spectetur et miretur. Notandum: magistri in natalibus commorantibus locis summopere a lusorum consortio se abstinere debent propter multas vilissimas conditiones quibus quilibet lusor astringitur. Prima est desiderium lucrandi quod ex cupiditate procedit quae radix omnium vitiorum est, prima ad Timotheum sexto. Secunda spoliare proximum quod rapina est. Tertia blasphemare Deum quod est turpissimum. Quarta perjurare, quo Ecclesia contemnitur. Quinta valde mentiri quo scandalizatur proximus. Sexta furari quod suspendium sequitur. Septima irasci quod plerumque homicidium sequitur. Octava solemnitates non colere: quare et merito lapidandi essent lusores sicuti qui colligebant ligna in sabbato. Nona est amissio bonorum omnium. Quasobres bonae inquisitionis magister qui famam bonam et honores suos promulgare desiderat ludorum in honestatem rabiemque devitet; quoniam nihil est quod hominem tam dehonestet quam ludorum inhonestas. Aleae enim ludus, ut in Policrato libro primo scribitur: omnium malorum mater est. Devitetur ergo tam aleae quam ceterorum ludorum enormitas exemplo Chilonis Lacedaemonii: hic enim societatis jungendae causa missus in Corinthum duces et seniores populi ludentes invenit in alea: infecto itaque negotio reversus est, dicens se nolle Spartorum gloriam quorum constructio Byzantio clarescebat, hac maculare infamia ut diceretur cum aleatoribus societatem contraxisse. Praeclare quoque ut fertur referebat Temistocles magistratus et ludis et quibuscumque levioribus arcendos fore, ne respublica ludere videatur, defectumque sui relicta gravitate pronunciet. Haec ille. Cum autem tam morum quam facultatis et cetera. Hic ponit secundum documentum quo invitat Boetius magistros ipsos ad fugam luxuriae summis viribus amplexandam. Et dividitur haec pars in tres partes. Nam primo documentum ponit. Secundo causam documenti reddit. Tertio omnia ista exemplo confirmat. Secunda, ibi, ne rosae. Tertia, ibi, venerabilis Cratonis. Et primo documentum ponens dicit: cum commendatio, idest laudatio et honoratio tam morum quam facultatis magistri in publicum, idest in publicam famam evenerit, considerandum est et firmius cavendum ne incestus, idest luxuria vel fornicatio caput ejus obstipet, idest circumdet et inclinet, et etiam ne adulterium ora sua confundat (synecdoche est pars pro toto) proposita, que (pro et) ne foetor vitium illicitae malignitatis denigret et obfuscet famam; subaudi magnis laboribus conquisitam. Et rationem reddens horum dicit: haec ideo consideranda sunt ne rosae, idest ipsa bona fama, emittentes odorem vernum, idest vernalem et suavem videantur expirare: et etiam ne lilia castitatis, idest ipsa castitas quae liliis merito comparatur, quaesita sudore, idest labore, videantur decrescere, supple, a sua pulchritudine: quasi diceret: ne ipsa bona fama redolere desistat. Nota: Boetius attendens inter alia vitia quae habent bonam famam tollere ac etiam denigrare ipsa luxuria est, pro tanto verae sapientiae magistrum per hoc documentum vitium hoc evitare docet et famam bonam retinere: quod faciliter adimplere valebit si consilio sapientiae voluerit adhaerere. Unde ipsa sapientia contra vitium hoc et reliqua vitia dicit illud sapientiae septimo; venerunt mihi omnia pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius. Quod et Cato attendens inquit: luxuriam fugito etc. et sequitur in fine secundi versus, nam sunt contraria famae. Contraria inquam: quod non solum verbis sed exemplo clarissimum est: numquid enim Vulscentium urbs clarissima opulenta legibus et moribus ordinata, ut refert Valerius libro nono capite primo, postquam in luxuriam prolapsa est, in injuriam et turpitudinem decidit ut servorum insolentissimae subjaceret dominationi? Sic et imperium Romanum, uti Polycrates libro sexto capite nono refert, luxu et libidine exhaustum est Nerone regnante. Quid ergo hoc vitio foedius, quid damnosius, quo virtus atteritur, victoriae elanguescunt, sopita gloria in infamiam convertitur, faciesque honestatis denigratur? Item incestus, idest incastus qui cum moniali consanguinea vel virgine concumbit; est enim coitus illicitus. Sed adulterium quasi ad alterius torum accessus: est enim, ut inquit magister quarto sententiarum, illicitus coitus cum maritata. Sed stuprum est defloratio virginis illicita. Fornicatio communis ad haec omnia: fit tamen specialiter cum soluta, vidua vel meretrice. Venerabilis Cratonis effigies et cetera. In hac parte Boetius superius dicta exemplo confirmat. Et duo facit. Nam primo exemplum ponit. Secundo circa hoc notabile quoddam subjungit, ibi, licet enim. Et exemplum proponens dicit: quae et quanta opprobria subsannationes atque blasphemias ob adulterii incurrebat vitium: venerabilis enim effigies, idest imago et successus Cratonis, illius magistri, praebuit causam moeroris atque tristitiae incrementum nedum propriae facultatis, idest artis complicibus, idest sociis, verum etiam aliis qui eum attingerent unico respectu: qui scilicet Crato cum obdormiret quodam tempore in diversorio, idest in domo Castoris, illius hominis quicumque ipse fuerit, et hoc ad delicias, idest adulterium Euphrasiae uxoris suae repertus, idest comprehensus est in amplexando, quid ultra? Crato ipse tractus capillis, castigatus verbere laceratus, idest laniatus vulnere, et deinde sale fricatus, atque postea in augmentum poenarum urina servorum infusus, et iterum ejectus angulis, supple, domus, erectus trabibus. Tandem vero tortoribus ipsum, ut praemittitur, cruciantibus lassatis et fessis, genitalibus privatus est, sterquilinioque suppositus, transeuntibus expositus subaudi in ridendam fabulam: quibus omnibus sic perpetratis extitit plebis abjectio, idest derisio etc. uti in littera clarius prosequitur; quoniam littera nulla eget expositione. Notandum, licet moechos atque adulteros similiter quoque et alios fornicarios cujuscumque conditionis existant multa mala justo Dei judicio concomitantur, haec tamen quae littera exemplo enumerat, licet non plerumque contingant quemadmodum Cratoni evenisse narrantur, sunt tamen de his quae cum adulter in vitio deprehenditur, ipsi promptius quam reliqua infliguntur. Similia sunt quae Horatius libro primo sermonum connumerat satyra secunda, inquit enim ipse: hoc modo: hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis, ad mortem caesus fugiens, hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos. Hunc perminxere calones. Quin etiam illud accidit ut cuidam testes caudamque salacem, demeteret ferro jure omnis et cetera. Haec ille. Item moeror proprie dolor est cum silentio; et venit a moereo-es, quod praeterito caret, licet mereo-res-ui, inveniatur, tamen non in eadem significatione. Item diversorium diversitas viarum est ubi viator ad callem divertitur, vel locus remotus ab alio vel receptaculum, scilicet hospitium vel hospitale. Et dicitur a diverto. Unde in Luca: non erat ei locus in diversorio: et ut dicit ibi Glossa, est locus inter duos muros habens duas januas, ut scilicet ex diversis viis recipiat advenientes. Licet enim quandoque primaeva salva fiant indicia et cetera. In hac finali particula hujus totius libri de disciplina scholarium circa proxime dicta quoddam subjungit notabile quo magistros quoslibet commovet ut quaecumque tum in moribus tum quoque administratione doctrinarum gesserint haec saltem eo ordine atque manerie gerant ut sicuti media prius praevaleant, sic quoque ultima mediis primisque antecellant. Quod tamen plerumque alio ordine geritur. Quamvis enim primaeva indicia, idest signa fiant quandoque, idest saepius, salva, subaudi et laudabilia, tamen ultima, supple, indicia remanebunt plerumque inquinamenta, idest turpia et scelerata alterius saporis, idest maneriei quam prima. Notandum: sicuti parum prodest bene agere si mens labilis existat, cum ex nullis actibus generetur habitus nisi boni operis perseverantia coexistat; sic quoque parum immo nihil proficit qui a bonis incipit, medio tepet, finemque horrore confundit. Unde in proverbiis sapientum bene dictum est. Nil prodest bene facere si cesses. Nam turpe est bona opera cepta deserere atque in mala declinare. Incepto ergo bono proposito perseverandum est jugiter. Ille autem perseverat qui bona cepta continuat: ille quoque continuat qui summo creationis fine singula claudit. Qui Deus gloriosus est in saecula cuncta benedictus. Amen.