|
Sicut vult philosophus 2 Metaph., difficultas in cognoscendo
veritatem causatur ex duobus: quia causatur quandoque ex parte nostra,
quandoque ex parte rerum cognoscibilium. Cum enim unumquodque
cognoscatur secundum quod est in actu; quae secundum se sunt maxime
actu, secundum se sunt maxime cognoscibilia. Unde quod intellectus
noster ad eorum cognitionem non attingat, hoc non est ex parte eorum,
sed ex parte nostra. Illa vero quae minimam entitatem habent secundum
se, sunt minime cognoscibilia. Unde quod ea ignoremus, hoc non solum
est ex parte nostra, sed etiam ex parte eorum. Talia autem sunt
materia prima, quae secundum se non est ens in actu, et omnia
successiva, quae secundum se tota non extant, sed secundum aliquid
indivisibile sui, de numero quorum est tempus. Ex quo sequitur, quod
difficile est cognoscere quid sit tempus. Ad cognoscendum tamen quid
sit, oportet agnoscere an sit: quia impossibile est cognoscere de
aliquo quid sit, ignorato an sit. Dubitatur ergo primo, an tempus
sit: et videtur quod non, quia illud quod componitur ex partibus quae
non sunt, videtur non esse: entitas enim totius videtur consurgere ex
entitate partium. Tempus autem componitur ex praeterito et futuro,
quae non sunt: praeteritum enim fuit et non est, futurum autem nondum
est. Videtur ergo tempus non esse. Nec potest dici quod aliqua pars
temporis sit, scilicet ipsum nunc; quia nunc pars temporis non est:
omnis enim pars aliquoties accepta mensura totum, aut saltem omnis pars
cadit in compositione totius: nunc autem multoties acceptum non
mensurat totum tempus: nec iterum ex ipsis nunc componitur tempus, ut
probatur 6 Phys., eo quod ex indivisibilibus non potest componi
aliquid continuum. Unde manifestum est, quod nunc non est pars
temporis. Nihil ergo, quod sit pars temporis, de tempore existit.
Respondeo dicendum, quod necessarium est tempus esse. Quod patet,
quia omnia generabilia et corruptibilia tempore mensurantur: accipiunt
enim principium et finem sui esse in tempore, ut vult philosophus 4
Physic. Si ergo tempus non esset, nihil esset generabile vel
corruptibile: quod est inconveniens. Tempus ergo est. Fuerunt tamen
quidam, qui propter rationem superius inductam dixerunt tempus non esse
nisi in anima. Qui ad confirmandam suam positionem adducunt duas
rationes. Prima est, quia cum tempus sit numerus motus; aut erit in
materia numerabili, aut in anima numerante. Non primum, quia materia
numerabilis temporis non est nisi prius et posterius in motu, in quibus
nihil potest esse, cum ipsa sint non entia. Sequitur ergo, quod
tempus solum sit in anima numerante. Secunda est ratio, quia si
tempus esset in re extra tamquam numerus alicujus motus exterioris,
tunc sequitur, quod qui non apprehenderet motum exteriorem, non
apprehenderet tempus: cujus oppositum vult philosophus 4 Physic.:
qui dicit, quod si sumus in tenebris, et nihil patiamur per visum ab
exterioribus visibilibus, nec sentiamus aliquem motum exteriorum
corporum, dum tamen fiat aliquis motus in anima per successionem
cogitationum vel imaginationum, semper sentimus tempus. Ex quo
sequitur, quod tempus semper sequatur motum qui est in anima, et quod
solum sit in anima. Hujus opinionis fuit Galenus: cui etiam in
tantum consensit Averrois, quod dixit tempus secundum quid esse extra
animam; secundum vero complementum sui, esse solum in anima. Istud
non potest habere veritatem, quia cum tempus sit numerus motus, et sit
numerus numeratus; sic est necesse esse tempus, sicut et motus.
Constat autem, quod motus est in re extra. Ergo et tempus est in re
extra. Item quantitas continua est vera res extra animam. Tempus
autem est vera quantitas continua. Ergo impossibile est, quod sit in
anima. Et ideo dicendum, quod tempus sit in re extra. Ad cujus
intellectum considerandum est, quod cum numerus sit in rebus
numeratis; sicut dependet rerum esse numeratarum ab intellectu
numerante, ita et numerus. Esse autem rerum numeratarum non dependet
ab intellectu nostro, sed ab intellectu qui est causa rerum, sicut est
intellectus divinus. Ergo nec numerus rerum dependet ab intellectu
nostro. Tempus autem numerus motus est. Et ideo, sicut motus non
dependet ab intellectu nostro, ita nec tempus. Sunt tamen quidam,
qui dicunt etiam motus dependere ab anima: quia cum motus sit aliquod
successivum, partes ejus quae sunt prius et posterius, non habent esse
in re extra, sed solum in anima comparante priorem dispositionem
mobilis ad posteriorem; et ideo solum habet esse in anima simpliciter,
et quantum ad esse suum perfectum. In re autem extra habet esse solum
secundum aliquod indivisibile sui, et istud esse est imperfectum esse,
et secundum quid: et idem dicunt ipsi de tempore. Istud non potest
stare, quia illud in quo motus est secundum esse suum completum et
perfectum, necessario movetur. Si ergo motus secundum esse suum
completum esset in anima, anima necessario moveretur: quod est
inconveniens. Et ideo intelligendum est, quod omne esse ab actu est.
Actus autem est divisibilis, ut vult philosophus 9 Metaphysic.:
est enim actus quidam totus simul existens, sicut anima, aut albedo.
Et est alius actus successivus, ut dies et agon, infinitum et
vacuum, de numero quorum sunt et motus et tempus. Cum ergo esse
sequatur actum, et modus essendi sequetur modum actus. Esse igitur
quod est ab actu primo, est esse simul: et tale est esse completum
quod debetur rei perfectae per primum actum. Esse vero quod est ab
actu secundo, scilicet ab actu successivo, est esse successivum: et
tale est esse perfectum, quod debetur tali actui, vel rei perfectae
per talem actum. Et ideo esse perfectum ipsius motus et temporis,
quod debetur utrique secundum rationem propriae speciei, non est esse
simul existens, sicut ipsi dicunt: sed est esse in successione, quod
est secundum aliquid indivisibile ipsorum. Ad rationes in oppositum
patet solutio. Ad primum dicendum, quod praeteritum et futurum non
sunt sic, ut simul sint. Nec hoc requiritur ad esse temporis, cum
sit successivum, ut declaratum est: habet tamen esse per aliquid
indivisibile sui, quod continuat ea; scilicet per ipsum nunc. Ad
alias rationes probantes tempus esse in anima dicendum est. Cum
arguitur: tempus cum sit numerus, aut habet esse in materia numerabili
quae sunt prius et posterius: dicendum quod tempus habet esse in priori
et posteriori motus. Et cum dicis, quod haec non sunt; verum est sub
esse permanenti; habent tamen esse successivum, ut dictum est. Ad
aliud dicendum, quod tempus motum sequitur exteriorem aliquem,
scilicet primum motum. Nec obstat hoc; quia apprehenso quocumque
motu, comprehenditur motus primus saltem virtualiter, eo quod ipse est
causa omnis transmutationis. Quia vero dictum est, quod tempus cum
sit successivum, habet esse solum per aliquod indivisibile sui quod est
nunc; non irrationabiliter dubitatur, utrum sit unum et idem nunc in
eodem tempore, an aliud et aliud. Videtur enim, quod sit unum et
idem: quia sicut impossibile est duas partes temporis simul esse, nisi
una contineat aliam, sicut annus mensem, mensis septimanam, septimana
diem; ita impossibile est duo nunc in tempore simul esse, cum unum non
contineat alterum. Si ergo primum nunc non potest simul esse cum
posteriori, necesse est primum esse corruptum. Omne autem quod est
corruptum, corruptum est in aliquo nunc. Nunc ergo, quod est
corruptum, aut est corruptum in seipso, aut in aliquo posteriori: non
in seipso, quia tunc est: nec in aliquo posteriori: quia aut hoc
esset in nunc mediato, aut in nunc immediato: non in nunc immediato,
quia unum nunc non est continuum alii nunc, sicut nec punctus puncto,
ut probatur 6 Physic. Nec potest corrumpi in nunc mediato; quia
inter quaelibet duo nunc est tempus medium, sicut inter quaelibet duo
puncta est linea media. In quolibet autem tempore sunt infinita nunc.
Si ergo nunc prius corrumperetur in nunc posteriori mediato; sequitur
quod haberet esse cum infinitis nunc mediis, quod est impossibile.
Impossibile est ergo duo nunc esse in tempore. Oppositum hujus
videtur dupliciter. Primo, quia cujuslibet continui finiti sunt duo
termini ad minus. Nunc autem terminus temporis est, et est accipere
tempus finitum. Ergo ad minus sunt duo nunc in tempore. Secundo,
quia illa dicuntur simul esse, quae sunt in eodem nunc temporis. Si
ergo non essent plura nunc in tempore, sed unum tantum; sequitur quod
ea quae fient post millesimum annum, simul essent cum his quae sunt
hodie. Hoc autem est impossibile. Intelligendum, quod sicut dictum
est, esse successivorum consistit in hoc quod existant secundum aliquid
indivisibile sui: quod manifestari potest, quia quaelibet pars
cujuslibet successivi divisibilis est in diversas partes. Si ergo
aliquod successivum existeret, non solum secundum aliquid indivisibile
sui, sed secundum aliquam sui partem; sequitur quod multae partes
alicujus successivi simul essent: quod est contra rationem
successivorum. Specialius autem possumus hoc probare de tempore: quia
quaelibet pars temporis est tempus. Si ergo aliqua pars temporis
existeret, sequitur quod tempus secundum se existeret; quod est
falsum. Existit ergo tempus secundum aliquid sui indivisibile, illud
autem est nunc. Hoc supposito dicendum est, quod unum et idem nunc
est in toto tempore secundum substantiam, differens secundum esse et
rationem. Cujus ratio est, quia ipsi nunc quod est in tempore, aut
succedit aliud nunc, aut aliqua pars temporis. Non aliud nunc, quia
unum nunc non potest continuari alii nunc: non aliqua pars temporis,
quia nulla pars temporis secundum se existere potest, ut probatum est.
Ergo impossibile est quod unum nunc succedat alii nunc in tempore.
Praeterea, sicut se habet illud quod fertur ad motum, ita nunc ad
tempus. Quia sicut per illud quod fertur, cognoscimus motum, et
prius et posterius in motu, in quantum videmus illud quod movetur
aliter et aliter se habere; ita per nunc determinatur prius in
tempore. Sed quod fertur unum est et idem secundum substantiam in toto
motu, aliud et aliud secundum esse in quantum est alibi et alibi.
Ergo et ipsum nunc unum et idem est in toto tempore secundum
substantiam, aliud et aliud secundum esse, in quantum scilicet
consideratur in alio et alio successu temporis. Nec valent rationes
prius adductae. Cum enim dicitur, quod cujuslibet finiti sunt duo
termini ad minus, dicendum, quod cujuslibet continui finiti
permanentis sunt duo termini differentes secundum rem: continui vero
finiti successivi non oportet quod sint duo termini secundum subjectum,
sed solum secundum rationem. Et praeterea falsum supponit ratio, in
hoc quod ponit quod est dare tempus finitum: non enim est accipere
aliquod tempus actu finitum et terminatum per nunc, nisi secundum
imaginationem nostram, vel per relationem ad aliquem motum, qui in
tempore terminatur: totum enim tempus secundum se continuum est, nec
est actualiter una pars divisa ab alia. Ad aliud dicendum, quod non
dicuntur esse simul secundum tempus, quaecumque sunt in nunc eodem
secundum substantiam; sed quae sunt in eodem nunc secundum esse et
secundum rationem. Illa autem quae fient post millesimum annum, et
quae sunt hodie, licet sint in eodem nunc secundum substantiam, non
tamen sunt in eodem secundum esse. Et ideo non oportet quod dicantur
esse simul.
|
|