|
Viso ergo quod tempus sit, inquirendum est quid sit. Est autem
considerandum, quod tempus non est motus, sicut quidam opinati sunt
tempus esse motum caeli, qui circulatio dicitur. Quia quaelibet pars
temporis est tempus. Si ergo tempus esset circulatio, sequeretur quod
quaelibet pars circulationis esset circulatio: quod tamen falsum est.
Item omnis motus est velox vel tardus. Tempus autem nec tardum est
nec velox. Ergo tempus non est motus. Minor patet, quia velox et
tardum determinantur tempore. Tempus autem non determinatur tempore
nec quantum ad quantitatem suam, nec quantum ad qualitatem. Secundo
considerandum, quod licet tempus non sit motus, non tamen est sine
motu. Cum enim nos non transmutamur secundum cognitionem nostram per
successionem cognoscibilium, tunc non apprehendimus tempus, quia nec
apprehendimus motum, sicut accidit his quos fabulantur dormisse in
Sardo apud heroes: ibi enim reddebantur aliqui insensibiles propter
quasdam incantationes, qui excitati dicebant se vidisse quaedam
mirabilia. Tales autem qui excitabantur, non percipiebant tempus quod
fluxerat, eo quod copulabant primum nunc in quo dormire coeperant,
posteriori nunc in quo excitati fuerant, ac si non fuisset tempus
medium. Sicut ergo si nihil fuisset medium inter illa duo nunc, non
fuisset tempus; ita quia non percipiebant medium, non percipiebant
tempus. Sic ergo non percipimus tempus, quia non percipimus motum.
Cum autem percipimus motum et determinamus prius et posterius in ipso,
tunc percipimus tempus. Relinquitur ergo, quod licet tempus non sit
motus, non tamen est sine motu. Quia ergo simul cognoscimus motum et
tempus, manifestum est quod tempus est aliquid ipsius motus. Motus
autem sequitur magnitudinem quantum ad duo: scilicet quantum ad
continuitatem, et quantum ad prius et posterius; et similiter tempus
motum. Prius autem et posterius motus licet sint idem subjecto cum
motu, differunt tamen ratione, eo quod in definitione motus
assignantur in 4 Physic. Et ideo restat inquirere, ratione cujus
tempus sequitur motum: utrum scilicet ratione motus absolute, aut
ratione prioris et posterioris. Dicendum quod hoc est ratione prioris
et posterioris, quia ex priori et posteriori in motu cognoscitur
tempus. Ergo tempus sequitur motum ratione prioris et posterioris.
Juxta quod intelligendum est, quod prius et posterius in motu possunt
considerari dupliciter. Uno modo prout sunt sub forma continui
absolute: et sic cognoscendo prius et posterius, simul cognoscimus
motum. Alio modo ut sunt sub forma discreta: in quantum scilicet
anima dicit posterius esse aliud a priori, et ipsa esse duo et non
unum; et sic tempus non est motus absolute, nec prius ac posterius
motus absolute; sed est prius et posterius motus ut numerata sunt. Ex
quo possumus concludere definitionem temporis: quod tempus est numerus
motus secundum prius et posterius. Quod autem tempus sit numerus,
patet. Numero enim judicamus aliquid plus vel minus. Tempore autem
judicamus motum esse minorem et majorem. Ergo tempus est numerus.
Numerus autem est duplex: est enim numerus absolute quo numeramus, ut
unum, duo, tria etc.: et numerus numeratus, ut numerus decem
hominum. Tempus enim non est numerus quo numeramus, sed numerus
numeratus: est enim prius et posterius, ut numerata sunt in motu. Et
licet numerus quo numeramus, sit aliquid discretum; tamen tempus est
aliquid continuum; sicut decem ulnae panni sunt continuae, licet
numerus denarius sit aliquid discretum. Quia ergo tempus et est
aliquid discretum, et aliquid continuum; relinquitur quod in tempore
est dare aliquo modo numerum minimum, et aliquo modo non. In numero
enim simpliciter est dare minimum, sicut unitatem: vel minimum quod
habet rationem numeri, sicut est binarius. In numero autem numerato,
sicut in multitudine linearum, est dare minimum secundum multitudinem,
sicut unam lineam aut duas: secundum magnitudinem autem non est dare
minimam lineam, eo quod omnis linea divisibilis est in alias lineas.
Sicut etiam in tempore est dare minimum tempus secundum multitudinem;
puta, unam diem vel duos dies in genere dierum; minimum autem tempus
secundum magnitudinem non est dare, eo quod omne tempus divisibile est
in infinitum, sicut et quodlibet continuum. Quia autem tempus et est
numerus, et est continuum; inde est quod dicitur multum et paucum,
breve et longum, non autem velox vel tardum: multum enim et paucum
sunt passiones numeri. Et ideo tempus, quia est numerus, dicitur
multum et paucum. Longum autem et breve sunt passiones continui, unde
linea dicitur longa vel brevis. Et quia tempus est continuum, ideo
dicitur longum vel breve. Velox autem aut tardum non dicitur: quia
cum tempus sit numerus motus, si diceretur velox aut tardum, aut hoc
esset ratione numeri, aut motus: non ratione numeri, quia numerus
neque velox neque tardus dicitur: neque ratione motus: quia licet
tempus sit aliquid motus, non est tamen dicere quod tempus sit motus.
Et ideo non oportet passiones motus, quae sunt velox et tardum, dici
de tempore: quia velox et tardum determinantur tempore, et ideo tempus
non dicitur velox nec tardum. Continuitas autem in tempore est ex
continuitate motus, non cujuscumque, sed primi. Et ideo, quia motus
primus unus est, tempus est unum mensurans omnes motus simul factos.
Prius autem et posterius temporis altera sunt, sicut prius et
posterius motus. Unde sicut reiteratur eadem circulatio secundum
speciem, et non secundum numerum; ita tempus reiteratur idem secundum
speciem et non secundum numerum. Mensuramus autem motum tempore et
tempus motu, in quantum determinamus quantitatem unius per quantitatem
alterius: motum enim mensuramus tempore, quia tempus secundum id quod
est, est numerus motus: tempus etiam mensuramus, in quantum
scilicet, per quantitatem motus nobis notam determinamus quantitatem
temporis: dicimus enim, quod tempus est multum, quia motus qui factus
est in tempore est multus. Et hoc rationabiliter accidit. Motus enim
sequitur magnitudinem quantum ad continuitatem, et prius et posterius;
et tempus similiter motum. Per magnitudinem autem mensuramus motum,
et e converso: dicimus enim quod motus est multus, quia magnitudo
supra quam est motus, est multa: et similiter dicimus quod magnitudo
est multa, quia motus supra magnitudinem factus est multus. Quare et
similiter determinamus quantitatem temporis per motum, et quantitatem
motus per tempus.
|
|