|
Determinato de tempore secundum se, considerandum est de ipso secundum
relationem ad ea quae tempore mensurantur. Est autem considerandum,
quod aliter comparatur tempus ad motum, et ad alias res. Cum enim
motus sit continuus et successivus essentialiter; ideo non solum
mensuratur tempore quantum ad suum esse et suam successionem vel
durationem, sed etiam quantum ad id quod est; quia ejus essentia in
successione consistit. Mobilia vero quantum ad id quod sunt, sicut
homo aut lapis, non mensurantur tempore: quia essentia eorum est in
quolibet nunc temporis, nec habet prius nec posterius, sive
successionem: unde his respondet nunc temporis, et non tempus.
Mensurantur autem tempore quantum ad suum esse et suam successionem vel
durationem, quia duratio eorum non est tota simul. Sicut ergo motum
esse in tempore est ipsum mensurari tempore quantum ad id quod est, et
quantum ad suam durationem; ita alias res esse in tempore, est ipsas
mensurari tempore non quantum ad id quod sint, sed quantum ad suam
durationem. Et quod hoc sit verum, patet. Esse enim in tempore,
aut est esse dum tempus est, aut est esse sicut in numero. Esse autem
in tempore non est esse quando tempus est; sicut nec esse in loco, est
esse quando locus est: sic enim sequeretur quod omnia essent in eodem
loco, cum omnia sint quando unus locus est: sicut etiam sequeretur
quod caelum esset in grano milii, quia caelum est quando granum milii
est. Sed esse in tempore est mensurari et contineri a tempore, sicut
esse in loco est mensurari et contineri loco: propter quod sequitur,
quod esse in tempore, est esse sicut in numero. In numero autem
aliquid est dupliciter; aut enim est aliquid ipsius numeri, sicut
unitas, par vel impar: aut quia numerus est ejus, sicut rei
numeratae. Sic ergo cum tempus sit numerus, aliqua dicuntur esse in
tempore quia sunt aliquid ipsius temporis, ut nunc, prius et
posterius. Aliqua autem sunt in tempore, non quia sunt aliquid ejus,
sed quia mensurantur tempore et continentur sub tempore, sicut ea quae
sunt in numero continentur sub numero. Quia ergo esse in tempore est
sicut esse in numero, omni autem eo quod est in numero, est dare
majorem numerum; inde est quod est dare tempus majus omni eo quod est
in tempore. Haec est ergo prima conditio omnium eorum quae tempore
mensurantur. Secunda conditio eorum est, quod quaecumque sunt in
tempore, patiuntur sub tempore: sicut consuevimus dicere, quod tempus
tabefacit et corrumpit ea quae sunt in tempore, et quod oblivio fit
propter tempus. Hujus autem causa est duplex. Prima est, quia
videmus aliqua corrumpi in tempore, dato quod non appareat nobis
aliquod exterius corrumpens, sicut est in corruptione quae fit ex
senio, quam maxime attribuimus tempori. Nihil autem fit in tempore,
nisi appareat aliquid exterius faciens; propter quod non dicimus quod
tempus sit causa generationis sicut corruptionis, aut quod tempus sit
causa disciplinae, sicut est causa oblivionis; quia ex hoc solo quod
aliquis diu vivit, non efficitur sciens. Secunda causa est, quod
tempus est numerus motus: motus autem facit distare mobile a
dispositione in qua prius erat, et est magis causa corruptionis quam
generationis, cujus ratio signatur triplex. Prima ratio est, quia
motus facit id quod movetur distare a prima dispositione sua, ut dictum
est. Haec autem distantia attenditur respectu termini a quo, qui
corrumpitur in motu; et ideo motus per se est causa corruptionis.
Quod autem per motum generetur aliquis terminus ad quem, hoc non est
de ratione motus absolute, sed convenit ei ut finitus est. Rationem
autem finiti habet ex determinata intentione moventis, cujus est movere
ad aliquem determinatum terminum. Unde generatio termini ad quem magis
est attribuenda formae ipsius moventis, ratione cujus movens movet,
quam ipsi motui. Secunda ratio est, quia illud quod movetur, dum
movetur, neque est omnino in termino a quo, neque in termino ad quem;
sed deficit ab utroque. Et ideo motus de se est causa quare mobile sit
sub privatione termini a quo et termini ad quem. Cum autem mobile
factum est sub termino ad quem, tunc non est motus. Et ideo motus
magis est causa corruptionis utriusque termini dum est, quam
generationis termini ad quem; quia cum terminus ad quem generatus est,
tunc motus non est. Tertia ratio est, quia, ut patet ex 3 Phys.,
motus trahitur ad rationem actionis, secundum quod consideratur ut ab
hoc. Ad rationem autem passionis trahitur, ut consideratur ut in
hoc. Constat autem quod omne accidens veriorem habet comparationem ad
subjectum quam ad causam agentem: ideo verior est consideratio motus
sub ratione passionis quam sub ratione actionis. Passio autem est
causa corruptionis per se: de ratione enim ejus est, quod ipsa magis
facta plus et plus abjiciat a substantia. Factio autem magis
attribuitur actioni. Et quia, sicut dictum est, verius consideratur
motus sub ratione passionis, quam sub ratione actionis; inde est quod
motus magis est causa corruptionis quam generationis. Tempus autem,
ut dictum est, est mensura motus; et ideo magis est causa corruptionis
quam generationis, sicut et motus. Neutrius tamen est causa per se.
Ex his duabus conditionibus quae apparent in rebus quae sunt in
tempore, possumus concludere, quod ea quae sunt semper, non sunt in
tempore. Primo, quia sicut dicit prima conditio, omni eo quod est in
tempore est accipere tempus majus. Sempiternis autem non est aliud
majus tempus accipere, cum ipsa semper sint. Ergo ea quae semper
sunt, non sunt in tempore. Praeterea, sicut dicit secunda conditio,
ea quae sunt in tempore patiuntur in tempore, corrumpuntur in tempore.
Ea autem quae semper sunt, non patiuntur a tempore, nec
corrumpuntur, neque senescunt. Quare manifestum est, quod non sunt
in tempore. Ex his autem quae dicta sunt, posset aliquis credere,
quod ea quae quiescunt, cum semper dum quiescunt similiter se habeant,
sicut sempiterna, quod non mensurarentur tempore: hoc autem est
falsum. Et ideo dicendum est, quod sicut tempus est mensura motus per
se, ita est mensura quietis per accidens: non enim oportet quod omne
quod est in tempore, actu moveatur, sicut omne quod est in motu
necesse est actualiter moveri; quia tempus non est motus, licet sit
numerus motus. In numero autem motus convenit esse non solum illud
quod movetur, sed etiam illud quod quiescit: quiescens enim non
dicitur quodcumque quod non movetur, sed quod non movetur, aptum tamen
natum moveri; et omne tale est mobile: esse ergo rei quiescentis est
esse rei mobilis. Esse autem rei mobilis mensuratur tempore. Ergo et
esse rei quiescentis. Mensuratur autem id quod quiescit et id quod
movetur quantum ad quantitatem quietis vel motus. Motus tamen per se,
quies autem per accidens: dicimus enim quod aliquid quievit uno die,
quia cessavit a motu una die. Juxta quod intelligendum est, quod
mobile potest considerari dupliciter: vel quantum ad suam substantiam
seu essentiam, vel quantum ad suum esse. Si consideratur quantum ad
suam substantiam, sic non mensuratur tempore, eo quod substantia
mobilis in quolibet nunc temporis est, nec habet successionem, nec
prius nec posterius. Si autem consideretur quantum ad suum esse, hoc
potest esse dupliciter. Quia aut considerari potest quantum ad suum
esse substantiale, aut quantum ad suum esse quod habet in motu, quod
est suum moveri. Si consideretur primo modo, sic non mensuratur
tempore: secundo autem modo mensuratur tempore: moveri enim mobilis
non est totum simul, sed successivum. Viso ergo quod non omnia entia
sunt in tempore, et quod non omnia non entia sunt in tempore; ut hoc
breviter comprehendamus, dicendum est quia illa non entia quae
impossibile est esse, non mensurantur tempore. Et ratio hujus est,
quia sicut dictum est, omni eo quod est in tempore, est accipere majus
tempus. Constat autem quod non est accipere majus tempus entitate
eorum quae impossibile est esse; et ideo non entia talia non sunt in
tempore. Ea autem quae possunt esse et non esse, sunt in tempore,
quia est dare tempus majus entitate eorum et non entitate.
|
|