|
Viso ergo de tempore secundum se, et per resolutionem ad temporalia;
considerandum est per relationem ad alias mensuras, quae sunt
aeternitas et aevum. Primo ergo videndum an aeternitas sit, et quid
sit. Dubitant enim aliqui an aeternitas sit; et probant ipsi quod
non: quia infiniti in quantum infinitum est non est mensura. Causa
autem prima infinita est, cujus mensura ponitur aeternitas. Ergo
videtur quod aeternitas non possit esse in genere mensurae. Ergo
aeternitas nihil est. Item, omnis mensura certificat aliquam
quantitatem. Causa autem prima nullam quantitatem habet. Ergo
aeternitas non potest esse mensura causae primae; nec per consequens
aliquid esse, cum non ponatur esse nisi in genere mensurae. Item,
nihil uno modo se habens potest mensurae. Aeternitas autem est uno
modo se habens. Ergo non potest habere rationem mensurae. Non
ponitur autem esse aeternitas nisi ut mensura quaedam: ergo aeternitas
non est. Intelligendum, quod aeternitas tripliciter accipitur. Uno
modo dicitur aeternitas mensura durationis rei semper similiter se
habentis, nihil acquirentis in futuro, et nihil admittentis in
praeterito: et sic propriissime sumitur aeternitas. Secundo modo
dicitur aeternitas mensura durationis rei habentis esse fixum et
stabile, recipientis tamen vices in operationibus suis: et aeternitas
sic accepta proprie dicitur aevum: aevum enim est mensura eorum quorum
esse est stabile, quae tamen habent successionem in operibus suis,
sicut intelligentiae. Tertio modo dicitur aeternitas mensura
durationis successivae habentis prius et posterius, carentis tamen
principio et fine, vel carentis fine, et tamen habentis principium:
et utroque modo ponitur mundus aeternus licet secundum veritatem sit
temporalis; et isto modo impropriissime dicitur aeternitas: rationi
enim aeternitatis repugnat prius et posterius. Utroque autem istorum
modorum dicta aeternitas verissimam entitatem habet. Nec valet illud
quod arguitur, quod infiniti in quantum infinitum est, non est
mensura: quia licet causa prima infinita sit eo quod careat principio
et fine, tamen finitissima est, eo quod in se ipsa manens, nihil sui
habet extra se. Ad aliud, cum dicitur quod omnis mensura certificat
aliquam quantitatem, dicendum quod non est universaliter verum, nisi
accipiatur quantitas valde large pro quantitate virtutis et
magnitudinis. Licet autem prima causa non habeat quantitatem
magnitudinis, habet tamen quantitatem virtutis, et hoc sufficit. Ad
aliud, cum dicitur, illud quod uno modo se habet, non mensurat,
dicendum quod verum est quod non mensurat ut numerus, sed ut unitas.
Unde aeternitas magis dicenda est unitas rei aeternae, quam numerus.
Nunc ergo considerandum est, quid sit aeternitas. Ad quod sciendum,
considerandum est, quod aeternitas dicit interminabilitatem quamdam:
dicitur enim aeternum quasi extra terminos existens. Sicut autem dicit
philosophus 8 Physic., in omni motu est aliqua generatio et aliqua
corruptio, in quantum mobile desinit esse in termino a quo, et incipit
esse in termino ad quem. Ex hoc patet, quod omnis mutabilitas
repugnat aeternitati. Includit ergo aeternitas non solum
interminabilitatem essendi, sed etiam immobilitatem. Ex motu autem
causatur prius et posterius in tempore. Et ideo, cum motus repugnet
aeternitati, ex consequenti repugnat ei habere prius et posterius.
Propter quod Boetius definit aeternitatem dicens: aeternitas est
interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. Quaecumque ergo
cum indeficientia essendi habent immobilitatem, et sunt absque
successione temporali, ipsa dicuntur esse aeternaliter, et mensurantur
aeternitate. Unde a quibusdam definitur aeternitas, quod est mora;
et non mora temporis, sed dicitur mora essendi, idest indeficientia.
Spatium vero dicitur, eo quod ambit totum esse indeficiens.
Continuum vero dicitur, non eo quod habeat partes, sed quia nunquam
deest, nunquam defuit, nunquam deerit: non interfectum vero dicitur,
quia non habet partes quae exeant de potentia ad actum, sicut tempus
cujus pars prior praeteriit, et pars posterior futura est. Propter
quod dicit Boetius, quod nunc stans et non fluens causat
aeternitatem. Occasione hujus dubitant aliqui, quomodo verba
praeteriti temporis et futuri, verificantur de Deo. Ad quod dicendum
est, quod aeternitas est mensura rei indeficientis, sicut dictum est.
Huic tamen accidit quod comparetur ad praeteritum vel futurum; et hanc
comparationem vel concomitantiam ex indeficientia ejus causatam, dicunt
verba praeteriti et futuri temporis. Unde prima causa dicitur fuisse
in praeterito, quia in toto tempore praeterito nunquam defuit; et
dicitur fore in futuro, quia nunquam deerit. Ex his quae dicta sunt,
potest assignari differentia inter aeternitatem, aevum et tempus.
Quia aeternitas est mensura rei incommutabilis non recipientis vices in
operatione: aevum autem est mensura rei cujus esse est incommutabile,
quod tamen recipit vices in suis operationibus: tempus vero est mensura
rei secundum omnem modum mutabilis et successivae. Constat autem quod
aeternum quod immutabiliter se habet, causa est aeviterni, quod
incommutabiliter se habet quantum ad esse, recipit tamen vices in suis
operationibus; et similiter aeviternum causa est temporalis. Et sicut
est in his, sic et in instrumentis eorum. Quia aeternitas causa est
exemplaris ipsius aevi: aevum enim imitatur aeternitatem quantum
potest, deficit tamen ab aeternitate. Aevum autem est causa
exemplaris ipsius temporis, eo quod tempus imitatur aevum quantum
potest, deficit tamen ab aevo. Unde non est dubium, quod sicut
tempus est primo mensura unius, scilicet primi mobilis, qui est
velocissimus, et aeternitas primo est mensura primi esse quod est
essentiae simplicissimae; ita aevum est primo mensura alicujus unius,
quod licet recipiat vices in operationibus suis, est tamen
propinquissimum primo actui. Et ideo quidquid dicatur, sicut est unum
tempus et una aeternitas, ita et unum aevum. Ex hoc confutatur error
quorumdam dicentium, quod est idem nunc aeternitatis et temporis: quod
nituntur probare, quia stans et movens se, non videtur differre
secundum substantiam, sed solum secundum rationem. Nunc autem
aeternitatis est stans, et nunc temporis fluens. Quare non videtur
differre, nisi ratione sola. Istud non potest habere veritatem,
secundum ea quae determinata sunt. Visum est enim, quod aeternitas et
tempus essentialiter differunt, quia nunc aeternitatis et nunc temporis
essentialiter differunt. Item quaecumque se habent ut causa et
causatum, essentialiter differunt. Nunc autem aeternitatis, cum non
differat ab aeternitate nisi sola ratione, causa est temporis, et nunc
ipsius, ut dictum est. Quare nunc temporis et nunc aeternitatis,
essentialiter differunt. Praeterea, nunc temporis et nunc
aeternitatis essentialiter differunt: quia nunc temporis est
continuativum praeteriti cum futuro, ut patet 4 Phys.: nunc autem
aeternitatis non est continuum praeteriti cum futuro, quia in
aeternitate non est prius nec posterius, nec praeteritum nec futurum,
sed tota aeternitas est tota simul. Neque valet ratio in oppositum,
cum dicitur quod stans et fluens non differunt per essentiam. Verum
est in omni eo quod contingit et stare et fluens esse. Tamen stans
quod nullo modo contingit fluere, et fluens quod nullo modo contingit
stare, differunt per essentiam. Talia autem sunt nunc aeternitatis et
nunc temporis. Et praeterea, si nunc temporis et nunc aeternitatis
essent mensura unius et ejusdem rei quam contingit stare et fluere,
tamen adhuc differrent essentialiter, eo quod unum et idem secundum
aliam et aliam rationem mensurari potest alia et alia mensura: quia nos
videmus in opposito, quod diversa mensurabilia, quae tamen participant
unam rationem, possunt mensurari eadem mensura, sicut loci mutatio et
alteratio quae mensurantur tempore, in quantum conveniunt in ratione
successivi, habentes prius et posterius. Unde manifestum est, quod
quorum mensurabilia differunt in quantum mensurabilia sunt, et ipsa
differunt: fluens autem et stans, licet possint esse unum et idem
secundum substantiam, quia non differunt nisi in eo quod stans est
aliud a fluente, et fluens in eo quod fluens est aliud a stante, ideo
mensurantur alia et alia mensura, in eo quod stans et fluens. Et ideo
nunc aeternitatis quod est mensura rei ut stans, et nunc temporis quod
est mensura rei ut fluens, de necessitate differunt ab invicem.
|
|