|
Circa universalia multiplex
fuit, et diversorum philosophorum opinio. Quidam enim, sicut
Epicurei, non ponentes distinctionem esse nisi secundum sensum,
dicentes summum bonum esse voluptatem, posuerunt nihil esse quod
sentitur et videtur; unde dicebant, quod nihil est universale.
Dicebant etiam animam esse quoddam corpus subtile, et perire cum
corpore. Horum autem opinio, quia improbabilis est manifeste, et
contra sensum et intellectum omnem, non est necessarium eam refellere;
et ideo philosophi, tales qui sic posuerunt, appellaverunt porcos.
Sed contra eos posset sic argui. Omnes homines natura scire
desiderant, ut vult philosophus 1 Metaph. Sed tale desiderium non
est frustra. Contingit ergo habere scientiam. Sed omnis scientia est
universalium. Ergo universalia sunt. Minor sic ostenditur: quae
sunt infinita non possunt sciri, alioquin essent finita. Sed
singularia sunt infinita. Ergo ipsorum non est scientia, et per
consequens universalium. Alii autem ponentes universalia, incidunt in
multa inconvenientia; et isti sunt diversi: quoniam quidam posuerunt
ea esse et subsistere praeter singularia et praeter intellectum; et
isti fuerunt Platonici, quorum caput fuit Plato. Hic siquidem
videns magnam et continuam transmutationem et corruptionem fieri in
rebus ipsis, inductus fuit ponere universalia stare per se, et
incorruptibilia esse, quae vocabat ideas, quas quidem dixerunt esse
causas exemplares et effectivas istorum singularium. Hanc autem
opinionem in 7 Metaph. et multis aliis locis destruit philosophus.
Unde dicit contra Platonem deridendo eum in Lib. Poster. Valeant
genera et species, monstra enim sunt. Sumamus autem necessarium
argumentum, quod format Avicenna contra eum sic. Universale quod
intendimus, praedicatur de omnibus inferioribus, quorum unumquodque
est ipsum. Tale autem universale quod Plato ponebat separatum, non
praedicatur de suis individuis, nec aliquod ipsorum est ipsum. Ergo
aut non est ponere universale, aut non est sic ponere separatum, sicut
Plato ponebat. Et ideo fuerunt aliqui qui posuerunt universalia solum
esse in intellectu, totum oppositum positioni Platonis: et adhuc isti
diversificantur. Nam quidam posuerunt universalia nobis innata et
concreta, et non fieri universalia per actionem intellectus depurantis
et abstrahentis. Et fulciunt positionem suam per dictum philosophi 2
de anima: ubi dicit quod intelligimus cum volumus: quod non esset
dictum, nisi ipsa nobis universalia innata essent, et semper actu
praesentarent ipsi animae. Contra quod est etiam philosophus, per
quem putant se defendere. Dicit enim ipse in fine 2 Post., quod
universale venatur sensus via memoriae et experientiae: et Commentator
super prooemio de anima dicit contra eos, quod intellectus agens facit
universalitatem in rebus ipsis. Dictum autem quod inducunt pro se,
sane est intelligendum: quod ideo hoc philosophus dicit, quia in nobis
est intellectus agens quo est omnia facere; et ideo quando vult potest
se convertere supra phantasmata, et illustrare ea et facere actu
intelligibilia. Alii vero posuerunt, quod formae intellectuales
effluunt in mentem nostram ab intellectu agente. Ponebant autem
intellectum agentem non esse in nobis, sed extra nos; et dicebant
istum esse Deum, vel aliquam intelligentiam. Contra istos est
philosophus in 3 de anima, quantum ad utrumque. Dicit enim ibi quod
in anima nostra est intellectus iste: et dicit etiam quod est lumen
quod facit phantasmata potentia intelligibilia, intelligibilia actu,
sicut lumen facit colores potentia visibiles, visibiles actu. Et sic
diversimode erratum est circa universalia. Sententia tamen
Aristotelis vera est, scilicet quod universale est in multis, et unum
praeter multa. Et tangitur in hoc duplex esse universalis: unum
secundum quod est in rebus, aliud secundum quod est in anima. Et
quantum ad istud esse quod est rationis, habet rationem praedicabilis:
quantum vero ad aliud esse, est quaedam natura, et non est universale
actu, sed potentia, quia potentia habet, ut talis natura fiat
universalis per actionem intellectus. Et ideo dicit Boetius
universale dum intelligitur, singulare dum sentitur, quia una et eadem
natura quae singularis erat et individuatur per materiam in singularibus
hominibus, efficitur postea universalis per actionem intellectus
depurantis ipsam a conditionibus quae sunt hic et nunc; unde rationem
universalis et praedicabilis accipit ab ipso intellectu, ut dictum
est. Et quamvis ab ipsa anima recipiat rationem universalis, tamen
non est in ipsa secundum suam essentiam, sed secundum suam
similitudinem et speciem: unde et philosophus ait: lapis non est in
anima, sed species lapidis. Haec autem similitudo sive species
existens in anima est una numero et est singularis. Ejus autem
universalitas non est ex hoc quod est in anima, sed ex hoc quod
comparatur ad multa singularia se habentia opinata. Eorum igitur
judicium quantum ad ipsam est idem. Nec hoc est inconveniens; quia,
sicut aliquid diversis respectibus potest esse genus et species, ita
aliquid diversis speciebus potest esse universale et particulare, sive
singulare. Est enim illa in solo intellectu singularis, et est
universalis in quantum habet rationem uniformem ad omnia individua quae
sunt extra animam, prout aequaliter est similitudo omnium ducens in
omnium cognitionem, sicut potest apparere in exemplo: nam si esset una
forma corporalis repraesentans multos homines, constat quod illa forma
vel species vel figura statuae haberet esse singulare proprium secundum
quod haberet esse in hac materia; sed haberet rationem communitatis,
secundum quod esset communis per repraesentationem plurium. Quamvis
autem dictum sit quod illa natura quae est universalis, in quantum est
in anima, sit una numero; non tamen oportet quod diversarum
specierum, quarum est idem genus, sit una essentia; quia unitas
generis ex ipsa indeterminatione procedit, vel indifferentia; non
autem ita quod id quod significatur per genus, sit una essentia numero
in omnibus speciebus, vel diversis, cui superveniens res aliqua quae
est differentia, determinet ipsam, sicut forma determinat materiam
quae est una numero per privationem omnium formarum; sed quia genus
significat formas, non tamen hanc vel illam determinate, quam
determinate differentia exprimit, quae non est alia ab illa quae
indeterminate significabatur per genus. Unde dicit Commentator super
1 Metaph., quod materia prima dicitur una per privationem omnium
formarum; sed genus dicitur unum per communitatem formarum
significatarum; unde per adjectionem differentiae, remota illa
indeterminatione quae erat causa unitatis generis, remanent species per
essentiam diversae: et hoc est quod dicit Avicenna in sua Metaph.
Impossibile est, scilicet, quod una et eadem res numero sit
praedicata de multis, ita quod unumquodque sit ipsa. Videtur tamen
Boetius dicere contrarium in commento; ubi ait, quod universale ita
est commune, ut eodem tempore totum sit in diversis, quorum essentiam
naturaliter constituat; et cum in specie sit universale, per
advenientes differentias vel formas fit singulare, sine quibus
naturaliter in se subsistit, et absque eis actualiter nullatenus
permanet. Huic autem dicto adaptat exemplum de cera: sicut si ex cera
modo statuam hominis, modo bovis facias, diversas formas eidem
essentiae vere penitus manenti adaptando; hoc tamen refert, quod non
eodem tempore. Sed inconveniens quod sequitur ex ista positione est
istud, quod idem animal esset rationale et irrationale, si eadem
essentia generis esset in diversis speciebus. Sic igitur patet quid
dicendum sit de ipsis universalibus, et quomodo habeant se; quia
aliquo modo habent esse animae extrinsecum, et aliquo modo non.
Consequenter dico, quod universalia ex hoc quod sunt universalia non
habent esse per se in sensibilibus, quia universalitas ipsa est in
anima, et nullo modo in rebus. Cum autem dicimus quod natura
universalis habet esse in his sensibilibus sive singularibus, non
intelligimus ex hoc quod natura cui accidit universalitas, habet esse
in istis signatis. Patet ergo quomodo universale corporale, et
quomodo sit incorporale: quoniam secundum quod dicit Boetius,
incorporale et insensibile in simplicitate suae universalitatis
intelligitur, corporeum autem et sensibile per accidentia subsistunt.
Sic igitur declaratae sunt quaestiones quas enumerat Boetius de
universalibus. Utrum autem possit esse destructis singularibus,
dicendum secundum Avicennam, quod sic: quia universale est illud quod
secundum intellectum impossibile est non praedicari de multis, et si
nullum eorum habet esse in effectu: sicut intentio est praeter
singulare, quae universalis est, eo quod ejus natura est praedicari de
multis; sed non est necesse esse illa multa, immo nec aliquod
illorum. Utrum autem sit substantia vel accidens, dicendum quod per
comparationem quam habet ad animam est accidens, et est dispositio
quaedam in anima, et est unum de individuis scientiarum vel
formationum. Averrois tamen dicit supra 1 de anima, quod universale
est qualitas existens in anima; et hoc dico substantialis, quae quidem
non est substantia, nec accidens, sed medium; quod non est
inconveniens: quamvis enim quoad logicum, non tamen quoad metaphysicum
et naturalem est medium inter ea; ut vult Commentator in multis
locis. Sic igitur considerando universale in quantum universale est,
scilicet secundum quod aliqua natura habet intentionem universalitatis,
idest, secundum quod consideratur animal vel homo, ut unum in multis;
universalia non sunt substantiae: et hoc modo reprobat philosophus
circa finem 7 Metaph., quod universalia non sunt substantiae, sicut
Platonici posuerunt animal et hominem in sua quidditate esse
substantias: nam animal commune et homo communis non sunt aliquae
substantiae in rerum natura; sed hanc communitatem habet forma animalis
vel hominis secundum quod est in intellectu, qui unam formam accipit in
multis communem, in quantum eam subtrahit ab omnibus individuantibus.
Alio modo potest considerari universale, scilicet ipsa natura cui
intellectus rationem universalitatis attribuit: et sic universalia, ut
genus et species, substantias rerum significant, et praedicantur in
quid: animal enim significat substantiam ejus de quo praedicatur, et
similiter homo: et hoc est quod dicit philosophus in Praedicam.,
quod genus et species primarum substantiarum sunt substantiae secundae.
De universalibus autem accidentium accipienda est alia ratio; quoniam
talia universalia et quantum ad respectum quem habent in anima, et
quantum ad respectum quem habent in suis inferioribus, substantiae non
sunt, prout substantia dividitur contra accidens; sed sunt
substantia, prout substantia accipitur pro essentia in suis
inferioribus. Unde quod universalia accidentia sunt essentialia suis
inferioribus, hoc modo possunt dici substantiae. Utrum autem
universale sit prius quam singulare, dicendum quod universale esse
prius contingit dupliciter: scilicet universale in essendo, et
universale in cognoscendo: si in essendo, tunc universale accipitur
pro specie quae est in anima abstracta a conditionibus materialibus,
quae sunt hic et nunc, forma et figura: et sic isto modo patet, quod
prius est singulare a quo abstrahitur talis forma; et sic est
intelligendum quod dicitur de anima: universale aut nihil est, aut
posterius est. Alio modo consideratur universale, prout est forma
realiter existens in rebus: et hoc dupliciter. Aut enim refertur ad
operationem naturae, vel ad intentionem: si primo modo, aut loquimur
de universali speciei specialissimae, aut de superiori ad ipsam. Si
de superiori, aut comparatur ad suum proprium singulare, quod mediate
continetur ab ipso; si ad proprium, prout animal comparatur ad hoc
animal, sic prius est in operatione naturae hoc animal quam animal,
quia prius terminatur operatio naturae ad hoc animal quam ad animal, eo
quod omnis operatio est singularium. Sed ulterius cum habemus hoc
animal, intellectus considerans antequam deveniamus ad formam hominis,
apprehendit formam universalis in hoc individuo, scilicet animal. Sed
ulterius antequam operetur natura ad formam hominis, praecessit animal
per considerationem intellectus, et hoc animal per operationem
naturae. Et ideo si tunc formamus universale superius ad singulare non
proprium, ut animal ad hunc hominem, sic in operatione naturae
universale praecedit singulare: et sic patet quid sit dicendum si
loquamur de universali superiori. Si autem loquamur de universali
inferiori, ut de specie specialissima, sic quantum ad operationem
naturae singulare praecedit universale, sicut natura prius generat
Socratem quam hominem. Si autem referamus universale quantum ad
intentionem naturae, sic adhuc distinguendum est, quia loquimur de
universali superiori, ut de genere; aut de inferiori, ut de specie
specialissima. Si loquamur de universali superiori, ut de animali
quantum ad intentionem naturae universalem, sic dico quod universale,
scilicet animal, et hoc animal singulare suum proprium non intenduntur
a natura; quia si sic, statim in ipso animali sua operatio cessaret,
et nunquam perveniretur usque ad Socratem, et sic nihil perfecte
generaretur. Si autem de universali inferiori, ut de specie
specialissima loquimur; cum illud sit primo intentum a natura
particulari, dicendum quod intentione naturae prius est universale quam
particulare; et hoc est quod philosophus dicit in 2 de anima. Nostra
virtus inest omnibus quae perfecta, et ut imperfecta, ut animal
generat animal, et planta plantam, quamvis ipsum esse divinum
participent secundum quod possunt: omnia enim illud appetunt, et
illius causa agunt quaecumque agunt secundum naturam quae intendit per
se esse divinum, idest, sempiternum, sicut ipsemet exponit. Quantum
ad operationem naturae sic singulare est prius, sicut natura prius
generat Socratem quam hominem. Et sic patet quid sit dicendum de
universali quantum ad esse suum. Si autem loquamur de universali
quantum ad cognitionem suam, hoc potest esse dupliciter: quia est
aliquid notius quoad nos, et est aliquid notius simpliciter, sive
quoad naturam: quia idem est notius secundum naturam et simpliciter.
Simpliciter autem nota sunt, quae per se sunt nota. Sunt autem plus
per se quae plus habent de entitate: quia unumquodque cognoscibile est
quantum est ens; magis autem entia sunt, quae sunt magis in actu.
Unde ista sunt magis cognoscibilia a natura: non quod natura magis
cognoscat ea; sed quia sunt nota secundum se, et secundum naturam
propriam. Sic igitur species specialissimae sunt notiores secundum
naturam, utpote per se existentes, et distinctam habentes
cognitionem. Quod autem completum est actu, est prius natura et
posterius tempore. Genera vero nota sunt priora quoad nos, et
posteriora quoad naturam, utpote habentia cognitionem confusam in
potentia. Quod autem est potentia, est prius tempore, natura autem
posterius; sicut sunt genera universaliora et in potentia, et magis
confusa, quia universalia continent in se sua inferiora in potentia.
Et qui scit aliquid in universali, scit illud indistincte. Tunc
autem distinguitur ejus cognitio, quando unumquodque eorum quae
continentur in universali in potentia, semi actu cognoscunt. Verbi
gratia, qui scit animal, non scit rationale nisi in potentia. Prius
autem contingit scire animal quam hominem: et sic intelligendum est
illud in 1 Phys.: aliquid prius est in potentia quam in actu.
Secundum hunc igitur modum quo procedimus de potentia ad actum, et de
magis communi ad minus commune, prius est quoad nos scire animal quam
hominem; et sic intelligendum est, quod dicitur 1 Physic., quod
universalia sunt nobis prius nota quoad nos, et minus nota naturae;
singularia autem e converso: quia ibi non accipitur simpliciter, sed
secundum quid, sicut est species respectu generis. Si autem
accipiatur singulare simpliciter, sicut accipitur in 1 Posterior.,
sic dicendum, quod quoad nos singularia sunt notiora secundum quod
cognitio sensitiva in nobis praecedit intellectivam, quae est
universalium; sed universalia sunt notiora secundum naturam et secundum
se simpliciter, quia cognitio universalis est perfectior. Universalia
autem sunt intelligibilia in actu, non autem singularia, cum sint
materialia. Notandum etiam, quod aliud est dicere animal in quantum
animal et animal in quantum universale. Et similiter homo in quantum
homo, et homo in quantum species: quia animal in quantum animal, est
animal solum, et significat essentiam simplicem, quae de se non est
una, nec multa, nec existens in his sensibilibus, nec in anima, nec
in aliquod horum potentia vel actu. Unde significat quamdam
essentiam, quae nec est universalis, nec particularis: et ideo dicit
Avicenna, quod rationalitas non est differentia; et similiter
animalitas non est genus, nec humanitas species; et hoc modo nihil est
verum de ea dici, nisi quod convenit sibi secundum quod hujusmodi:
unde quicquid aliorum sibi attributum fuerit, falsa erit attributio.
Verbi gratia, homini ut homini convenit animal rationale, et alia
quae in definitione ejus cadunt; album vero aut nigrum aut quicquid
hujusmodi est, quod non est de ratione humanitatis, non convenit
homini secundum quod homo est. Unde si quaeratur utrum ista natura sic
considerata possit dici una vel plures, neutrum concedendum est; quia
utrumque eorum est extra intellectum hominis seu humanitatis, et
utrumque potest sibi accidere. Si enim pluralitas esset de intellectu
ejus, nunquam posset dici una, cum tamen una sit secundum quod est in
Socrate. Similiter si unitas esset de intellectu ejus, tunc esset
una et eadem Socratis et Platonis essentia, nec posset in pluribus
verificari. Et cum ipsi naturae secundum suam absolutam
considerationem non conveniat esse in anima nec esse in singularibus,
falsum est dicere quod natura hominis in quantum hujusmodi, habeat esse
in hoc singulari: quia si esse in hoc singulari conveniret homini in
quantum homo, nunquam homo esset extra hoc singulare. Similiter si
conveniret homini nunquam homo non esse in hoc singulari, in quantum
homo esset in eo. Sed verum est dicere quod homo in quantum homo non
habet esse in hoc singulari vel in illo, aut in anima. Ergo patet,
quod natura hominis absolute considerata abstrahit a quolibet esse; ita
tamen quod non fiat praecisio alicujus eorum. Et quia humanitati
secundum suam absolutam considerationem non convenit, quod praedicetur
de Socrate; ideo ratio speciei non convenit sibi secundum suam
absolutam considerationem; quia de ratione universalitatis est unitas
et communitas. Naturae autem humanae secundum suam absolutam
considerationem neutrum convenit: si enim communitas esset de
intellectu hominis, tunc in quocumque inveniretur humanitas,
inveniretur communitas: quod falsum est; quia in Socrate nulla
invenitur communitas; sed quicquid in eo est, est individuatum. Et
ideo oportet quod sit de accidentibus quae consequuntur eam secundum
esse quod habet in intellectu; et ideo nomen speciei non praedicatur de
Socrate, ut dicatur, Socrates est species: quod tamen de
necessitate accideret, si ratio speciei conveniret homini secundum esse
quod habet in Socrate, vel secundum suam absolutam considerationem,
scilicet in quantum est homo: quicquid enim convenit homini in quantum
homo, praedicatur de Socrate. Alio modo potest considerari secundum
esse quod habet in hoc vel in illo: et sic de ipso aliquid praedicatur
per accidens ratione ejus in quo est; sicut dicitur quod homo est
albus, quia Socrates est albus; quamvis hoc non conveniat homini in
quantum homo. Hoc autem modo duplex habet esse: unum in
singularibus, et aliud in anima: secundum utrumque esse consequuntur
hanc naturam accidentia, et in singularibus habent multiplex esse
secundum singularium diversitatem. Secundum autem hoc esse quod habet
in singularibus, non potest dici quod ratio alicujus generis vel
speciei accidat alicui naturae, quia non invenitur in individuis
secundum veritatem, ut sit unum quid omnibus conveniens, quod ratio
universalis existit. Relinquitur ergo quod ratio generis vel speciei
accidit alicui naturae secundum esse quod habet in intellectu. Verbi
gratia, ipsa natura humana in intellectu habet esse abstractum ab
omnibus individuantibus. Et ideo habet uniformem rationem ad omnia
individua quae sunt extra animam, prout est essentialiter similitudo
omnium ducens in omnium cognitionem in quantum sunt in eo; quia ejus
operatio ad omne individuum quod fuit et est et erit, est una: et
qualitercumque primum positum fuerit in intellectu, hanc deputationem
habebit et aliud superveniens non augebit. Sic igitur patet, quod
aliud est dicere, animal in quantum animal, et homo similiter: et
aliud est dicere, animal in quantum universale: nam animal, et
similiter quodlibet aliud universale, est animal solum, et est forma
intelligibilis secundum formam quam dicimus, et est natura, de qua
potest dici quod esse ejus est prius quam esse naturale, sicut simplex
prius est composito; et ipsum ejus esse individuum proprie dicitur
esse, quoniam tale esse ex quo est animal, est de intentione. Ipsum
vero esse cum accidentibus, et ipsum esse hujus individui, quamvis
determinata intentio, attribuitur tamen naturae particulari. Animal
ergo in quantum est animal, nec est genus nec species nec individuum,
nec unum nec multa quantum de se est, licet concomitetur illud esse
aliquod illorum de necessitate. Possunt tamen animal et homo per se
considerari, quamvis sit cum alio a se: sed animal in quantum
universale, non est animal solum, sed est animal et aliud non animal:
consideratum in se, est medium quod cum fuerat animal, et aliud, quod
non est animal, tunc erit animal in hoc tamquam pars ejus, et homo
similiter. Ergo universale ex hoc quod universale, est quoddam cui
accidit pluralitas, et est quoddam aliud. Ex praedictis jam
manifestum est, qualiter ratio generis et speciei conveniant alicui
naturae; quoniam non conveniunt ei secundum suam absolutam
considerationem, nec est de accidentibus quae sequuntur eam secundum
esse quod habet extra animam, utpote albedo vel nigredo; sed est de
accidentibus quae sequuntur eam secundum esse quod habet in intellectu;
et per hunc modum convenit sibi ratio generis, vel speciei, vel
differentiae, et aliarum intentionum.
|
|