|
Quoniam dicit
Aristoteles 1 Poster., scientia est sempiternorum et eorum quae
nota sunt, et quae impossibile est aliter se habere, haec autem sunt
universalia; ideo utile esse existimo aliquid narrare de eis secundum
quod universale est, ut cognita natura ejus secundum quod est,
facilius etiam alia universalia secundum quod sunt cognoscantur. Dico
ergo quod universale, secundum quod universale, comprehendit primam
rem, quae de se nata est in pluribus esse secundum intentionem
secundam. Sed intentionem secundam appello illud quod intellectus
secundo intelligit de re: propter quod intelligendum est, quod cum res
sint materiales et particulares extra animam, et unumquodque sit
intelligibile secundum quod est a materia separabile, manifestum est
quod res secundum quod est in materia particulari intelligi non potest,
nisi abstrahatur ab omnibus conditionibus individuantibus: lapis enim
non potest intelligi, nisi per intellectum abstrahatur ab hoc et nunc,
et aliis hujusmodi. Sed quia intellectus illud quod intelligit,
abstrahit a sensu; oportet quod lapis prius cognoscatur a virtute
imaginativa, sive phantastica, quae abstractior est reliquis
virtutibus sensitivis. Hoc autem esse non potest, nisi mediante
aliquo phantasmate. Ideo oportet ad hoc quod intellectus intelligat
naturam lapidis, quod abstrahat suam speciem intelligibilem a suo
phantasmate: ita quod prima intentio quae de lapide est, in intellectu
est species lapidis, quae competit lapidi secundum quod lapis: et ab
ista prima intentione haec vox, lapis, imposita est ad significandum
naturam lapidis quae est extra animam. Et hoc accidit ex hoc, quod
species lapidis non est id quod intelligitur, sed quo intelligitur,
cum intellectus intelligit naturam lapidis: sicut species corporis in
oculo est qua visus videt, et species illa est qua vox aliquid
significat et non significat: hoc alibi erit manifestum. Tunc
videndum est ulterius, cum intellectus intelligit naturam lapidis
mediante specie intelligibili quia sibi non repugnat esse in pluribus;
secundo intelligit eam ut est participabilis a pluribus, et secundum
diversum participationis modum sic diversimode intelligit. Nam in
quantum est participabilis a pluribus differentibus specie, intelligit
eam sub intellectu generis; et si solum participabilis est a pluribus
differentibus numero, intelligit eam sub intellectu speciei. Hoc
autem inferius plenius apparebit. Et sic patet quod alius intellectus
est intelligere lapidem secundum quod lapis, et alius intellectus cum
intelligit lapidem secundum quod participatur universaliter vel
particulariter, et ille intellectus est prius: quod est, quia
potentia rei et habilitas rei non sunt de essentia termini, sicut
potentia animae non est de essentia animae. Unde habilitas essendi in
pluribus non est de essentia hominis; quia tunc homo qui est in
Socrate, esset habilis ad participationem plurium, quod est
impossibile. Et quia unumquodque potest abstrahi ab eo quod non est de
essentia ejus, ideo potest intelligi absque hoc quod intelligatur quod
sit participabilis a pluribus. Homo enim secundum quod homo, nec est
universalis nec particularis: quia si homo secundum quod homo esset
universalis, jam non posset esse particularis; et si esset
particularis, non esset universalis secundum quod homo: sicut
Socrates qui est singularis secundum quod Socrates, non posset esse
universalis. Ergo accidit sibi, quod sit singularis vel universalis.
Sed debes scire, quod homo non dicitur universalis, nisi quia
consideratur universaliter. Haec autem consideratio accidit esse
hominis, non secundum quod est in materia extra: nam secundum quod est
in materia extra, est individualiter, et homini secundum quod est
individuum, non accidit esse universale, quia tunc oppositum accideret
opposito; sed solum accidit homini secundum esse quod habet in
intellectu. Universale ergo est unum et plura in quantum in pluribus
est; alioquin non posset praedicari de pluribus; ut homo in re est
plura, quia de pluribus praedicatur. Est autem unum in cognitione;
quia licet plura secundum quod plura non constituunt unum intellectum,
tamen plura secundum quod similia sunt, constituunt unum intellectum,
ita quod intellectus non potest distingui inter similia in quantum sunt
similia: et ideo intellectus apprehendit hominem et asinum in quantum
conveniunt in una operatione, scilicet sensitiva, unico intellectu
apprehendit; et si in re sint multa, talis tamen unitas non apponitur
illi multitudini. Et quia res per idem est ens et unum, et e
converso; oportet quod universale sit universale per praedictam
unitatem; ita quod naturae talis cognitio facit universale esse in actu
universale, et est quoddam formale in universali. Ex quo patet quod
intellectus facit universalitatem in rebus, sicut dicit Commentator,
quia illa universalitas est ab intellectu. Sed quia talis
universalitas a re sumit principium; ideo dicit Aristoteles quod
universale aut nihil est, aut posterius est; quoniam talis
universalitas in re nihil est. Quaeritur autem utrum universale sit
substantia, vel accidens; et per hoc solvitur ista quaestio: quoniam
loquendo de universali secundum quod universale, est solum in anima,
et est accidens. Sed loquendo de re subjecta, dicitur, quod
quandoque est substantia, et quandoque accidens, secundum diversitatem
universalium. Et similiter per hoc patet qualiter debet intelligi
illud dictum, universale est quod potest praedicari de pluribus; nam
secunda intentio quam universale includit, formaliter solum est in
anima. Illud autem quod est in anima non praedicatur de re extra
animam; cum oporteat praedicatum inesse subjecto; sed universale
praedicari potest secundum naturam realem quam includit materialiter:
ita quod quando dicitur. Universale praedicatur de pluribus, sensus
est, quod res subjecta universalitati praedicatur de pluribus, ut homo
vel asinus. Quod patet; quia si homo vel asinus praedicaretur de
pluribus, ut de Socrate vel Platone, secundum quod universale, tunc
Socrates esset universale. Relinquitur ergo quod sola illa natura
subjecta universaliter praedicetur. Nam dictum est, licet homo sit in
re extra particularis, tamen hoc accidit sibi, secundum quod homo
poterit considerari absque hoc quod sit particularis; et sic homo est
in pluribus, non tamen unus homo in numero, sed unus in specie: nam
homo qui praedicatur de Socrate, idem est quod Socrates: et qui
praedicatur de Platone, idem est quod Plato; cum praedicatum insit
subjecto, et impossibile sit unam rem in numero esse in pluribus numero
indifferentibus, licet homo non praedicetur de Socrate secundum quod
est particularis. Cujus ratio est, quia terminus idem praedicat quod
significat: ergo qualiter significat, taliter praedicat. Modo iste
terminus homo significat naturam humanam absque omni participatione et
particulari ratione: ergo sic praedicabit eam. Non tamen praedicat
sic eam universaliter; quia, sicut dictum est supra, intellectus
hominis secundum quod homo, alius est a sua universalitate. Sed unum
est advertendum: quod cum dicitur, res subjecta intentioni secundae
praedicatur, non est intelligendum quod res illa ita sit subjecta
intentioni, quod sit in ea tamquam accidens in subjecto. Sicut
subjectum scientiae non dicitur hoc modo subjectum, ut scientia sit in
eo tamquam in subjecto; sed in eo est tamquam in objecto: scientia
enim non est in scibili, sed in sciente: unde proprie loquendo non
dicitur subjectum, sed objectum scientiae; et similiter res subjecta
illi intentioni non dicitur proprie subjecta, sed objecta. Ex hoc
patet quando universale est unum, et quando non est unum. Non enim
est unum in substantia, cum aggreget in se accidens, scilicet
intentionem secundam et rem extra animam, quae quandoque est accidens,
ut albedo, quandoque substantia ut homo: nec est unum per accidens,
sive accidentaliter, cum accidens sit in subjecto. Est igitur
universale unum unitate cognitionis; ita quod de ratione universalis
non requiritur nisi illa unitas rationalis: et propter hoc dicit
Aristoteles quod est unum in multis, scilicet cognitum. Qualiter
unum cognitum sit in multis, dictum est. Unde non potest aliquis
dicere quod universale sit unum relatione, cum secundae intentiones non
referantur ad res, sed potius ad se invicem; ut species dicitur
species respectu generis, et non respectu naturae objectae. Hoc autem
inferius melius apparebit. Et ex hoc patet, quod impossibile est unam
et eamdem scientiam determinare de universali per se quantum ad illas
duas naturas quas includit; sed potius de uno per se, et de alio per
accidens. Ergo logica eum considerat universale, non considerat ipsum
quantum ad naturam subjectam per se; non enim considerat hominem in eo
quod homo, sed in eo quod species; et sic de aliis animalibus. Et
ideo logica principaliter est de secundis intentionibus. Sed quia
secundae intentiones principaliter accipiuntur a proprietatibus rerum
mediantibus primis, sicut visum est; ideo dicit Avicenna 1 suae
Metaph., quod logica est de secundis intentionibus adjunctis primis:
et sic patet quod logicus non considerat rem subjectam per se. Aliae
autem scientiae considerant universale quantum ad rem subjectam: nam
philosophus naturalis non considerat corpus mobile in quantum genus,
sed in quantum mobile corpus; et musica non considerat sonum in quantum
accidens, sed in quantum sic. Ex quo patet quod hujusmodi scientiae
non considerant universale sub prima ratione universalis, cum non
considerent illud quod facit formaliter universale: sed dicuntur
considerare universale, quia considerant res non ut particulares, sed
ut singulares. Sed debes scire, sicut una intentio est genus et
species diversis respectibus, ita una intentio est universalis et
singularis respectu diversorum. Nam ex hoc aliqua intentio est
universalis in quantum relationem habet ad multa: ut intentio hominis
quae est apud animam, quia comparatur ad multa, ideo est universalis:
et licet hoc sit, tamen hujusmodi intentio est in anima, et est quid
singulare. Quod est quia unumquodque recipitur in alio secundum modum
recipientis, et non per modum rei receptae. Cum ergo anima sit
singularis, ut alibi declarabitur, oportet quod quicquid recipitur in
anima, singulariter recipiatur, et sit respectu ejus singulare.
Tamen propter hoc non sequitur, quod hujusmodi intentio non sit
intelligibilis; nam singularitas ex hoc quod est singularitas, non
impedit actionem intellectus: aliter intelligentiae cum sint
singulares, non possent intelligi: quod falsum est. Nec volo quod
singularitas ex hoc quod sit singularitas, sit intelligibilis, quia
tunc Socrates esset intelligibilis. Igitur accidit ei in quantum
hujusmodi, quod sit sic vel sic. Ergo non opponitur actioni
intelligibilis, nisi cum sit cum materia: sed cum denudatur a
materia, erit intelligibilis. Nunc autem intentio quae est in anima,
immaterialis est; et oportet quod sit in ea per modum ejus, ut supra
dictum est. Et licet anima intelligat res materiales immaterialiter,
tamen intelligit eas esse materialiter, quia ea non intelligeret
naturas earum materiales. Hoc alibi magis apparebit. Et per hoc
patet quomodo debet intelligi illud verbum Boetii, quo dicitur, omne
quod est, ideo est, quia unum numero est: quod planum est in
particularibus. Sed in universalibus aliqui negaverunt: et aliqui
dixerunt, quod universale esset unum numero numerositate essentiae.
Hoc autem falsum est: nam non requiritur ad unitatem universalis
unitas essentiae, quoniam genus non dicit essentiam unam sed plures,
sicut patebit consequenter; sed ideo dicitur universale unum numero,
quia intentio illa quae est in anima, quae facit universale esse
universale, sicut dictum est, respectu animae est una in numero. Non
est autem praetermittendum investigare, utrum quamlibet rem subjectam
universalitati oporteat esse extra animam, vel non. Ad quae
intelligendum sciendum est, quod Avicenna 5 Metaph. suae dicit,
quod tribus modis dicitur universale. Uno modo dicitur universale
secundum quod praedicatur de multis in actu, ita quod in multis
reperitur, ut homo. Alio modo dicitur universale, quod possibile est
praedicari de multis, non tamen praedicatur in actu, nec est in
multis, nec aliquo modo extra animam; ut domus octangula, quae solum
est in mente artificis. Tertio modo dicitur universale, quod non est
in pluribus, sed in uno individuo est; tamen sibi non repugnat esse in
pluribus, ut sol et luna, et similia. Ad quorum intelligentiam est
sciendum, quod quaedam res habent esse a natura, et quaedam ab arte,
ut artificialia. Sed de rebus naturalibus cognitionem habere non
possumus nisi praeexistant: quod est quia nostra scientia causata est
ab ipsis, et posterior est ipsis; quia noster intellectus non
intelligit eas nisi per similitudines earum. Similitudo autem rei
posterior est ipsa re: et ad hoc quod sit effectus, oportet quod
praeexistat causa. Ex quo sequitur, quod destructis rebus,
destruitur scientia. Et non valet dicere quod similitudines
remanserunt apud animam: nam de similitudinibus illis non est
scientia, sed de rebus, quarum illae sunt similitudines. Et ad hoc
dico, quod si scientia sit de similitudinibus rerum, sequitur etiam
quod destructis rebus destruatur scientia. Cujus ratio est, quia
scientia est verorum: nunc autem similitudo dicitur vera, quia vere
repraesentat rem cujus est similitudo, sicuti est. Modo similitudo
rerum existentium, de quarum ratione est extra animam esse,
repraesentat eas ut existentes; alioquin non esset similitudo vera.
Tunc componitur quod res extra animam destruatur, si eaedem
similitudines remanerent quae prius repraesentabant res sicut prius, et
haec est falsa repraesentatio, quoniam repraesentat res existentes,
quae non existunt. Et si tu dicas quod non remanent eaedem
similitudines sicut prius, vel non eodem modo repraesentant sicut
prius, tunc sequitur quod non remanet eadem scientia quae prius: et
sic sequitur quod destruatur scientia destructis rebus, scilicet
scientia illarum rerum. Et hoc est quod innuit Aristoteles Lib.
Praedic., ubi dicit quod destructis primis substantiis, impossibile
est aliquod aliorum remanere, scilicet universalium, vel secundarum
substantiarum. Universalia autem sunt subjecta scientiarum; et
destructis subjectis scientiarum destruuntur et ipsae: igitur et
cetera. Sed de rebus artificialibus non est ita: nam destructis
ipsis, non oportet scientiam earum destrui. Quod est, quia species
rei artificialis quae est apud animam, est principium rei artificialis
extra animam, ita quod scientia artificis est causa rerum
artificialium. Destructo autem causato, non oportet causam destrui;
ideo poterat artifex habere cognitionem rei artificialis absque hoc quod
res artificialis sit in effectu, quia cognita causa cognoscitur
effectus: poterit autem apud se habere similitudinem domus habentis tot
angulos, quia potest reperiri in pluribus: et sic in nullo
reperiatur, de qua artifex habebit scientiam? Ex quo patet solutio
quaestionis propositae, quod non oportet omnes res quae sunt subjectae
secundis intentionibus, esse extra animam. Nam licet in rebus
naturalibus exigantur, in artificialibus tamen non oportet: et
generaliter in omnibus rebus quae sunt ab intellectu non possunt esse
secundae intentiones subjectae aliis secundis intentionibus. Sicut
syllogismus est genus, vel species est accidens, accidens est genus,
hoc est, secundum quod diversimode comparatur. Nam species licet sit
species generis, tamen respectu animae accidens est. Et similiter de
aliis intentionibus secundis. Et tamen solum habent esse in anima,
sicut ex praecedentibus manifestum est. Et ex hoc patet qualiter
incertitudinaliter logica est scientia quia ipsa inter omnes alias
scientias incertior est: quod est, quia certitudo scientiae dependet a
certitudine subjecti. Dicitur enim metaphysica certissima eo quod
habet subjectum certissimum, ut ens in quantum ens, et prima principia
certissima etiam nota sunt. Sed inter omnia subjecta scientiarum
debilissimum et incertissimum est subjectum logicae; quia unumquodque
quantum habet de entitate, tantum habet de veritate et certitudine, ut
dicit Aristoteles 2 Metaph.: nunc autem secundae intentiones solum
habent esse in anima et ab anima, ex quo sequitur, quod habent
debilissimum esse: nam inter omnia genera entium, entia quae sunt in
anima minus participant de entitate, ut patet in multis locis ab
Aristotele, et alibi declarabitur; ergo minus participant de
veritate. Et quia eorum certitudo est veritas, ad plenum sciri non
potest nisi per primas intentiones: nam nunquam cognita fuisset hominis
intentio quae est species, nisi cognito quod homo secundum quod
intellectus participabilis erat a pluribus differentibus solum numero,
a quo accipit anima hanc intentionem quae est species. Ideo
impossibile est logicam scire, nisi fuerit sciens et expertus in aliis
scientiis, et specialiter in metaphysica quae in quolibet ente in
quantum hujusmodi facit demonstrationem; ad quam logicus in quantum
hujusmodi demonstrationem non attingit. Verumtamen quia hujusmodi
secundae intentiones communes sunt in omnibus entibus; ideo logica est
communis omnibus scientiis, et potest arguere in qualibet scientia;
nam secundae intentiones ducunt in cognitionem primarum, in quantum
fundatae sunt in eis: ita quod per istam intentionem quae est species,
possunt cognoscere hominem non in quantum homo, sed in quantum de
pluribus differentibus numero praedicatur; et sic per alias intentiones
alias species aliarum scientiarum. Sed quia hujusmodi secundae
intentiones applicantur rebus ab extrinseco, quia ab anima, et
accidunt rebus; ideo per eas solum potest arguere probabiliter: nam
sicut patebit in Topicis, arguere probabiliter est notificare rem per
accidentalia et per proprietates communes. Ex quo patet quod quia
accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, et
accidentia propria ut propria notificat logicus, ut patebit capitulo de
proprio; ideo logica esset ad alias scientias adducenda. Et hoc
manifestum est, quod logica notum faciat de omnibus entibus in communi
probabiliter: nostra autem cognitio incipit a communioribus devenire ad
minus communia; ut dicit Aristoteles 1 Physic., quod devenimus in
essentiam rei per cognitionem accidentium quae incipit a sensu, cujus
accidentia sunt objectum. Ideo logica debet addisci prius omnibus
aliis scientiis, ut ex ipsa tamquam ex praeexistente cognitione in
aliis scientiis procedatur.
|
|