Caput 10

Sed nota quod metaphysicus abstrahit et logicus. Sed cum metaphysicus abstrahit hominem a Socrate et Platone, rem secundum se considerat, et non in quantum est intentio eorum a quibus abstrahit; et similiter cum ab homine animal abstrahit, animal ut potentiale principium hominis considerat; et cum rationale ab homine abstrahit, ipsum ut principium actuale considerat; et ideo hanc diffinitionem, homo est animal rationale et mortale, dicit esse ex principio potentiali et actuali datam, sive ex potentia et actu; et ideo diffiniendo rem realia dat. Logicus vero cum abstrahit hominem a Socrate et Platone, ipsum ut intencionem eorum considerat, in qua conveniunt; et cum ab homine abstrahit animal, animal ut intencionem communem considerat, et rationale ut intentionem specialem; et ideo diffinitionem ex intencione communi et speciali vel genere et differentia constare dicit; et ideo rationem sive intencionem dicitur dare et non rem. Propter hoc igitur dictum est, quod universale secundum actum est intentio abstracta a pluribus particularibus. Quod ergo secundum metaphysicum dicitur tale principium potentiale vel actuale vel res, secundum logicum dicitur intencio abstracta. Talis igitur res qualis significatur per hoc quod est homo vel animal, secundum logicum dicitur abstracta intencio a particularibus, et non posterior sed prior particularibus, et hoc natura ut homine animal, vel ad minus simplicitate intellectus ut homo hoc homine, qui etiam forte prior est nature intentione. Ipsa vero, secundum quod est in particulari predicamento et plurium, est ab eis abstracta intencio: hoc modo forte dici potest posterior particularibus, et hoc modo etiam non dicitur substantia esse. Res similiter vel natura secundum esse quod habet in particularibus plurificatum non est posterior particularibus, sed solum secundum esse quod habet in intelligentia anime, secundum quod ipsa existens abstracta intentio a pluribus particularibus consideratur ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime; secundum quod est a pluribus abstracta, est posterior particularibus. Hec igitur unitas sequens abstractionem, existens solum unitas in ratione secundum iudicium anime super rem nature, causata est a ratione ad minus quantum ad suum esse actuale: quoniam in rebus nature non est talis unitas secundum rationem actualitatis, quia illud cui debetur talis unitas sub esse abstracto non est in particularibus, sed sub diversis esse signatis et individuatis. Sed cum ista unitas sit formalis in ratione universalis, evidens est quomodo ad universale ut universale est: nihil est aut posterius est, et si aliquid aliud communium, sic predicatur de eis.