|
Ex hijs evidens est quid ad universale secundum actum
requiritur, et quid sit; sed quid ad rationem generis vel speciei -
et actualiter vel in quantum sunt universalis - requiritur, et quid
sint, non est evidens, ut videtur. Sed patet quid ad rationem
generis requiritur; quoniam intentio abstracta a pluribus specie
differentibus, significata per modum entis et non inherentis,
considerata ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime secundum
quod a pluribus est abstracta, plurificata tamen secundum esse quod
habet in illis, et quia est abstracta a pluribus specie differentibus,
ideo predicatur de pluribus differentibus in specie; et quia est
intellecta sive significata per modum entis, igitur solum est in genere
directe et solum predicatur in quid, ideo in quid predicatur; et quia
una et eadem in ratione secundum iudicium anime, ideo et si quis
hominis et asini rationem assignabit in quantum sunt animalia,
utriusque eandem assignabit rationem; et quia adhuc est abstracta
intentio a specie differentibus in quantum specie differunt, ideo
secunda substantia que est genus minus est secunda quam substantia
secunda que est species; me substantie est species quam genus. Et
similiter patet quod ad rationem speciei requiritur intentio abstracta a
particularibus numero differentibus, significata vel intellecta per
modum entis et non per modum inherentis ut una et eadem in ratione
secundum iudicium anime secundum quod a pluribus est abstracta,
plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Et patet quod ad
rationem differentie requiritur secundum quod universale est, quod sit
natura simplex substantialis, in particularibus unius speciei existens
abstracta ab eis eorum intentio intellecta vel significata per modum
inherentis; et ideo in quale substantiale predicatur considerata ut una
et eadem intentio. Et patet quid ad rationem proprij secundum quod
universale est requiritur: quia natura accidentalis propria alicui
speciei in suis individuis est abstracta ab illis intentio, a quibus et
suum subiectum abstrahitur, significata vel intellecta per modum
inherentis; et ideo in quale accidentale predicatur considerata ut una
in ratione et eadem ratione secundum iudicium anime et cetera. Et
patet quod ad rationem accidentis requiritur, in eo quod est universale
natura communis accidentalis et nulli propria, que est ab aliquibus
abstracta eorum intentio per modum inherentis significata vel
intellecta, et ideo in quale accidentale predicatur considerata ut et
una et eadem ratione secundum iudicium anime, secundum quod a pluribus
est abstracta, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis.
Visum est igitur quid requiritur ad universale secundum quod
universale, et ad genus in quantum huiusmodi, et sic de singulis
universalibus. Et quod huiusmodi que dicta sunt vera sunt, patet ex
hijs que scribuntur in principio libri de radijs elementorum, qui liber
imputatur Aristoteli. Scribitur enim ibi sic, quod omnes homines qui
sensibilia sensu percipiunt, ea in quadam forma comprehendunt; qua
etiam comprehencione inveniunt motu rationis sensu percepta singularia
aliquibus formis convenire, et similiter aliquibus formis differre ab
invicem. Cum illa quoque forma per virtutem uniuscuiusque hominis
cognoscitivam concurrit officium rationis in communi, formam
universaliter comprehendens cum absolucione, quoniam abstracta est a
materia. Nota quod hic manifeste apparent duo, scilicet absolucio
eius quod est commune. Quid autem hoc sit, illud patebit post,
quoniam forma et aggregatum similiter intellectum per formam habetur,
et similiter habetur unitas intencionis. Abstractio que unit
particularia, scilicet unitas in ratione secundum iudicium anime, unum
subiungit; et hec comprehensio est mentalis, que pro rebus taliter
apprehensis universale appellatur. Quod secundum naturam forme
apprehense et modum apprehendendi dividitur in quinque, scilicet genus
speciem differentiam proprium et accidens. Et nota quod dicit secundum
naturam forme comprehense, quia ipsa potest esse substantialis eis a
quibus abstrahitur, vel accidentalis. Si substantialis, aut
necessario est simplex, tunc differentia; aut prout est composita, et
sic species et genus. Si accidentalis, aut de genere accidentium
communium, et sic accidens; aut de genere propriorum, et sic proprium
dicit secundum modum comprehendendi, quia potest esse abstractio
intentionis substantialis eis a quibus abstrahitur et habetur. Dico
quod specifica differentia differunt, et sic genus; aut solo numero,
et sic species. Nota etiam quod dicit hic: inveniunt motu rationis
(...) singularia aliquibus formis convenire; et illud: cum sensus
exercicio occurrit rationis officium, res in forma communi
universaliter apprehendens. Ex hijs igitur plura predictorum patent
esse vera.
|
|