Caput 12

Sequuntur oppositiones contra dicta. Universale secundum actum non est in rebus, neque secundum quod homo vel animal absolute pro re secundum intellectum, quoniam tunc non convenit ei unitas vel pluralitas; neque etiam in rebus secundum quod homo intelligitur in particularibus suis absolute, quoniam tunc deficit sibi unitas. Sed universale quantum ad suum completum esse, quod est unitas, est solum ab intellectu per comparacionem ad res, intellectu dico abstrahente considerante et iudicante illam naturam secundum rationem esse unam respectu plurium particularium, cum tamen nulla sit unitas in re ex qua ita est. Ergo videtur quod universale quantum ad esse completum, quod est unitas, sit totum ab intellectu; et ita omne universale videtur esse figmentum, cum nihil sue unitati correspondeat a parte rei. Et dicendum quod non. Aliquo enim modo est a re, scilicet potentialiter et aptitudinaliter: actualiter ab anima. Aptitudo enim et potentia est in hoc quod dico homo, secundum hoc quod ipsum abstractum et comparatum particularibus concipiatur vel consideretur unum in ratione secundum iudicium anime in pluribus particularibus repertum; sed actualitas illius unitatis est ab anima. Aptitudo enim est in ipso per naturam sue forme. Licet enim materia antecedat formam in quantum in ea recipitur, tamen actus est ante potentiam et forma ante materiam, non tamen secundum rationem sive secundum modum intelligendi, sed sicut causa ante causatum substantia et diffinitione, ut habetur quinto metaphysice; dat enim forma esse materie, et ita, ut dictum est, precedit, licet non habeat esse nisi in materia particulari. Et quia sic est, ideo forma potest abstrahi a materia particulari a qua individuatur, sicut prius a posteriori; et ipsa abstracta potest considerari ratione sue aptitudinis, qua apta nata est dare esse pluribus materiebus. Habet enim de se aptitudinem; et propter hoc Plato, ut tangitur secundo metaphysice, eam masculo qui multas mulieres fecundare potest comparavit. Et ita forma potest considerari per suam aptitudinem, ut communicabilis multis et ut una in pluribus materiebus. Et hoc habet de se, scilicet unam esse in ratione aptitudinaliter respectu plurium materierum. Et ideo aggregatum etiam, quod est homo vel animal, per suam formam, per respectum ad quam in sua forma potest abstrahi: quia tum modo forme respondet materia, et aptum natum est abstrahi a particularibus, et ipsum existens abstracta intentio comparari particularibus potest, et aptum natum est per sue forme aptitudinem concipi unum in ratione secundum iudicium anime in pluribus particularibus repertum. Sic est aptitudinaliter universale quantum ad suum complementum, quod est unitas a natura, quoniam ab ipsa aptitudinem habet, sed actualiter ab anima. Unde nota, ut scribitur libro de intellectu et intelligibili, quod forma rei potest dupliciter considerari: uno modo prout est natura diversa a natura materie, sive eius in quo est quodcumque sit illud; et alio modo prout est in materia, sive in eo in quo est individuata per hoc quod est in illo. Primo modo adhuc dupliciter consideratur; uno modo prout est essencia quedam absolute considerata in seipsa, et sic vocatur essencia, et est unum quid in se existens, nec habet esse nisi talis essencie, et sic una sola; alio modo prout ei convenit communitas secundum aptitudinem, et hoc accidit ei ex hoc quod est essencia apta nata dare multis esse, etsi numquam det illud; et sic proprie vocatur universale in potentia. Quando enim essencia communicabilis est in multis, universale est, etsi actu numquam det esse nisi uni soli, ut sol et luna. Et huiusmodi forme substanciales aliquando communicabiles sunt, et quod non communicentur accidit vel provenit ex hoc, quod tota materia cui ista forma communicabilis est continetur sub illa forma, sicut vult Aristoteles in libro de celo et mundo. Per hanc aptitudinem universale est in re, sed per actum existendi in multis non est nisi per intellectum: et ideo dixerunt Perypatetici quod universale non est nisi in intellectu referente hoc ad universale, quod est in multis et de multis secundum actum et non secundum aptitudinem solum. Hec sunt illius verba. In homine ergo est aptitudo per suam formam, ut intelligitur per suam formam, ut abstracta intentio a particularibus comparata ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime, secundum quod est abstracta a pluribus, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis; sed hec actu homini non conferuntur nisi ab intellectu; unitas igitur universalis aptitudinaliter est a re forme, actualiter autem ab anima, et similiter abstractio. A predictis si colligis habes, quod res significata per hoc quod dico homo quadrupliciter potest considerari: uno modo pro sua natura absoluta; secundo modo pro natura per respectum ad communitatem quam habet ratione sue forme; tertio ut est in suppositis absolute; quarto ut intentio abstracta a particularibus, una in ratione secundum iudicium anime secundum quod a particularibus abstracta est, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Et isto ultimo modo consideratur in quantum est universale. Et ex predictis colligi potest, quod ad verum universale quattuor requiruntur. Primum natura hominis ut homo, vel natura animalis ut asinus. Secundo communitas eiusdem per naturam sui formalis principij. Et hec duo in re sunt a natura, quoniam natura generando Socratem vel Platonem in ipsis naturam eduxit, que operacione intellectus fit universale; et illi nature insita est natura communitatis. Tertium quod requiritur est abstractio nature a particularibus, per quam abstractionem habet natura quod dicatur abstracta intentio particularium. Quartum est unitas abstracte nature vel intencionis in ratione secundum iudicium anime, secundum quod a pluribus est abstracta cum plurificacione eiusdem secundum esse quod habet in illis. Hec duo, scilicet abstractio et unitas, aliquo modo sunt ab anima. Quare patet quod universale aliquo modo est a natura; quod patet, quoniam aptitudinaliter est a natura, et similiter suum naturale principium, ut materia, est a natura. Et similiter patet qualiter universale aliquo modo est ab anima; et patet quomodo, quoniam actualiter est ab anima, quia eius completum principium est abstractio et unitas intencionis abstracta; universale igitur actualiter est ab anima. Et sic aliquo modo est a natura et aliquo modo ab anima.